Sexta die infra Octavam Omnium Sanctorum
Ante Divinum officium
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris: et ne nos indúcas in tentatiónem: sed líbera nos a malo. Amen.
Ave María, grátia plena; Dóminus tecum: benedícta tu in muliéribus, et benedíctus fructus ventris tui Jesus. Sancta María, Mater Dei, ora pro nobis peccatóribus, nunc et in hora mortis nostræ. Amen.
Deinde, clara voce, dicitur Versus:
V. Deus ✠ in adjutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adjuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Allelúja.
Psalmus 138(1-13) [1]
- 138:1 Dómine, ‡ probásti me, et cognovísti me: * tu cognovísti sessiónem meam, et resurrectiónem meam.
- 138:3 Intellexísti cogitatiónes meas de longe: * sémitam meam, et funículum meum investigásti.
- 138:4 Et omnes vias meas prævidísti: * quia non est sermo in lingua mea.
- 138:5 Ecce, Dómine, tu cognovísti ómnia novíssima, et antíqua: * tu formásti me, et posuísti super me manum tuam.
- 138:6 Mirábilis facta est sciéntia tua ex me: * confortáta est, et non pótero ad eam.
- 138:7 Quo ibo a spíritu tuo? * et quo a fácie tua fúgiam?
- 138:8 Si ascéndero in cælum, tu illic es: * si descéndero in inférnum, ades.
- 138:9 Si súmpsero pennas meas dilúculo, * et habitávero in extrémis maris:
- 138:10 Étenim illuc manus tua dedúcet me: * et tenébit me déxtera tua.
- 138:11 Et dixi: Fórsitan ténebræ conculcábunt me: * et nox illuminátio mea in delíciis meis.
- 138:12 Quia ténebræ non obscurabúntur a te, et nox sicut dies illuminábitur: * sicut ténebræ ejus, ita et lumen ejus.
- 138:13 Quia tu possedísti renes meos: * suscepísti me de útero matris meæ.
Psalmus 138(14-24) [2]
- 138:14 Confitébor tibi quia terribíliter magnificátus es: * mirabília ópera tua, et ánima mea cognóscit nimis.
- 138:15 Non est occultátum os meum a te, quod fecísti in occúlto: * et substántia mea in inferióribus terræ.
- 138:16 Imperféctum meum vidérunt óculi tui, et in libro tuo omnes scribéntur: * dies formabúntur, et nemo in eis.
- 138:17 Mihi autem nimis honorificáti sunt amíci tui, Deus: * nimis confortátus est principátus eórum.
- 138:18 Dinumerábo eos, et super arénam multiplicabúntur: * exsurréxi, et adhuc sum tecum.
- 138:19 Si occíderis, Deus, peccatóres: * viri sánguinum, declináte a me:
- 138:20 Quia dícitis in cogitatióne: * Accípient in vanitáte civitátes tuas.
- 138:21 Nonne qui odérunt te, Dómine, óderam? * et super inimícos tuos tabescébam?
- 138:22 Perfécto ódio óderam illos: * et inimíci facti sunt mihi.
- 138:23 Proba me, Deus, et scito cor meum: * intérroga me, et cognósce sémitas meas.
- 138:24 Et vide, si via iniquitátis in me est: * et deduc me in via ætérna.
Psalmus 139 [3]
- 139:2 Éripe me, Dómine, ab hómine malo: * a viro iníquo éripe me.
- 139:3 Qui cogitavérunt iniquitátes in corde: * tota die constituébant prǽlia.
- 139:4 Acuérunt linguas suas sicut serpéntis: * venénum áspidum sub lábiis eórum.
- 139:5 Custódi me, Dómine, de manu peccatóris: * et ab homínibus iníquis éripe me.
- Qui cogitavérunt supplantáre gressus meos: * abscondérunt supérbi láqueum mihi:
- 139:6 Et funes extendérunt in láqueum: * juxta iter scándalum posuérunt mihi.
- 139:7 Dixi Dómino: Deus meus es tu: * exáudi, Dómine, vocem deprecatiónis meæ.
- 139:8 Dómine, Dómine, virtus salútis meæ: * obumbrásti super caput meum in die belli.
- 139:9 Ne tradas me, Dómine, a desidério meo peccatóri: * cogitavérunt contra me, ne derelínquas me, ne forte exalténtur.
- 139:10 Caput circúitus eórum: * labor labiórum ipsórum opériet eos.
- 139:11 Cadent super eos carbónes, in ignem deícies eos: * in misériis non subsístent.
- 139:12 Vir linguósus non dirigétur in terra: * virum injústum mala cápient in intéritu.
- 139:13 Cognóvi quia fáciet Dóminus judícium ínopis: * et vindíctam páuperum.
- 139:14 Verúmtamen justi confitebúntur nómini tuo: * et habitábunt recti cum vultu tuo.
Psalmus 140 [4]
- 140:1 Dómine, ‡ clamávi ad te, exáudi me: * inténde voci meæ, cum clamávero ad te.
- 140:2 Dirigátur orátio mea sicut incénsum in conspéctu tuo: * elevátio mánuum meárum sacrifícium vespertínum.
- 140:3 Pone, Dómine, custódiam ori meo: * et óstium circumstántiæ lábiis meis.
- 140:4 Non declínes cor meum in verba malítiæ, * ad excusándas excusatiónes in peccátis.
- Cum homínibus operántibus iniquitátem: * et non communicábo cum eléctis eórum.
- 140:5 Corrípiet me justus in misericórdia, et increpábit me: * óleum autem peccatóris non impínguet caput meum.
- 140:6 Quóniam adhuc et orátio mea in beneplácitis eórum: * absórpti sunt juncti petræ júdices eórum.
- 140:7 Áudient verba mea quóniam potuérunt: * sicut crassitúdo terræ erúpta est super terram.
- 140:8 Dissipáta sunt ossa nostra secus inférnum: * quia ad te, Dómine, Dómine, óculi mei: in te sperávi, non áuferas ánimam meam.
- 140:9 Custódi me a láqueo, quem statuérunt mihi: * et a scándalis operántium iniquitátem.
- 140:10 Cadent in retiáculo ejus peccatóres: * singuláriter sum ego donec tránseam.
Psalmus 141 [5]
- 141:2 Voce mea ad Dóminum clamávi: * voce mea ad Dóminum deprecátus sum:
- 141:3 Effúndo in conspéctu ejus oratiónem meam, * et tribulatiónem meam ante ipsum pronúntio.
- 141:4 In deficiéndo ex me spíritum meum, * et tu cognovísti sémitas meas.
- In via hac, qua ambulábam, * abscondérunt láqueum mihi.
- 141:5 Considerábam ad déxteram, et vidébam: * et non erat qui cognósceret me.
- Périit fuga a me, * et non est qui requírat ánimam meam.
- 141:6 Clamávi ad te, Dómine, * dixi: Tu es spes mea, pórtio mea in terra vivéntium.
- 141:7 Inténde ad deprecatiónem meam: * quia humiliátus sum nimis.
- Líbera me a persequéntibus me: * quia confortáti sunt super me.
- 141:8 Educ de custódia ánimam meam ad confiténdum nómini tuo: * me exspéctant justi, donec retríbuas mihi.
Apo 7:2-3
Ecce ego Joánnes vidi álterum Angelum ascendéntem ab ortu solis, habéntem signum Dei vivi: et clamávit voce magna quátuor Ángelis, quibus datum est nocére terræ et mari, dicens: Nolíte nocére terræ et mari, neque arbóribus, quoadúsque signémus servos Dei nostri in fróntibus eórum.
R. Deo grátias.
Placáre, Christe, sérvulis,
Quibus Patris cleméntiam
Tuæ ad tribúnal grátiæ
Patróna Virgo póstulat.
Et vos beáta, per novem
Distíncta gyros ágmina,
Antíqua cum præséntibus,
Futúra damna péllite.
Apóstoli cum Vátibus,
Apud sevérum Júdicem,
Veris reórum flétibus
Expóscite indulgéntiam.
Vos, purpuráti mártyres,
Vos candidáti prǽmio
Confessiónis, éxsules
Vocáte nos in pátriam.
Choréa casta vírginum,
Et quos erémus íncolas
Transmísit astris, cǽlitum
Locáte nos in sédibus.
Auférte gentem pérfidam
Credéntium de fínibus,
Ut unus omnes únicum
Ovíle nos Pastor regat.
Deo Patri sit glória,
Natóque Patris único,
Sancto simul Paráclito,
In sempitérna sǽcula.
Amen.
- V.
- Exsultábunt Sancti in glória.
- R.
- Lætabúntur in cubílibus suis.
Canticum B. Mariæ Virginis
- 1:46 Magníficat ✠ * ánima mea Dóminum.
- 1:47 Et exsultávit spíritus meus: * in Deo, salutári meo.
- 1:48 Quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ: * ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes.
- 1:49 Quia fecit mihi magna qui potens est: * et sanctum nomen ejus.
- 1:50 Et misericórdia ejus, a progénie in progénies: * timéntibus eum.
- 1:51 Fecit poténtiam in brácchio suo: * dispérsit supérbos mente cordis sui.
- 1:52 Depósuit poténtes de sede: * et exaltávit húmiles.
- 1:53 Esuriéntes implévit bonis: * et dívites dimísit inánes.
- 1:54 Suscépit Israël púerum suum: * recordátus misericórdiæ suæ.
- 1:55 Sicut locútus est ad patres nostros: * Ábraham, et sémini ejus in sǽcula.
- V.
- Dómine, exáudi oratiónem meam.
- R.
- Et clamor meus ad te véniat.
Orémus.
Omnípotens sempitérne Deus, qui nos ómnium Sanctórum tuórum mérita sub una tribuísti celebritáte venerári: quǽsumus; ut desiderátam nobis tuæ propitiatiónis abundántiam, multiplicátis intercessóribus, largiáris.
Per Dóminum nostrum Jesum Christum, Fílium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
R. Amen.
- V.
- Dómine, exáudi oratiónem meam.
- R.
- Et clamor meus ad te véniat.
- V.
- Benedicámus Dómino.
- R.
- Deo grátias.
- V.
- Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
- R.
- Amen.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris: et ne nos indúcas in tentatiónem: sed líbera nos a malo. Amen.
Post Divinum officium