Feria Sexta infra Hebdomadam XXII post Octavam Pentecostes IV. Octobris
Ante Divinum officium
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris: et ne nos indúcas in tentatiónem: sed líbera nos a malo. Amen.
Ave María, grátia plena; Dóminus tecum: benedícta tu in muliéribus, et benedíctus fructus ventris tui Jesus. Sancta María, Mater Dei, ora pro nobis peccatóribus, nunc et in hora mortis nostræ. Amen.
Deinde, clara voce, dicitur Versus:
V. Deus ✠ in adjutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adjuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Allelúja.
Psalmus 138(1-13) [1]
- 138:1 Dómine, ‡ probásti me, et cognovísti me: * tu cognovísti sessiónem meam, et resurrectiónem meam.
- 138:3 Intellexísti cogitatiónes meas de longe: * sémitam meam, et funículum meum investigásti.
- 138:4 Et omnes vias meas prævidísti: * quia non est sermo in lingua mea.
- 138:5 Ecce, Dómine, tu cognovísti ómnia novíssima, et antíqua: * tu formásti me, et posuísti super me manum tuam.
- 138:6 Mirábilis facta est sciéntia tua ex me: * confortáta est, et non pótero ad eam.
- 138:7 Quo ibo a spíritu tuo? * et quo a fácie tua fúgiam?
- 138:8 Si ascéndero in cælum, tu illic es: * si descéndero in inférnum, ades.
- 138:9 Si súmpsero pennas meas dilúculo, * et habitávero in extrémis maris:
- 138:10 Étenim illuc manus tua dedúcet me: * et tenébit me déxtera tua.
- 138:11 Et dixi: Fórsitan ténebræ conculcábunt me: * et nox illuminátio mea in delíciis meis.
- 138:12 Quia ténebræ non obscurabúntur a te, et nox sicut dies illuminábitur: * sicut ténebræ ejus, ita et lumen ejus.
- 138:13 Quia tu possedísti renes meos: * suscepísti me de útero matris meæ.
Psalmus 138(14-24) [2]
- 138:14 Confitébor tibi quia terribíliter magnificátus es: * mirabília ópera tua, et ánima mea cognóscit nimis.
- 138:15 Non est occultátum os meum a te, quod fecísti in occúlto: * et substántia mea in inferióribus terræ.
- 138:16 Imperféctum meum vidérunt óculi tui, et in libro tuo omnes scribéntur: * dies formabúntur, et nemo in eis.
- 138:17 Mihi autem nimis honorificáti sunt amíci tui, Deus: * nimis confortátus est principátus eórum.
- 138:18 Dinumerábo eos, et super arénam multiplicabúntur: * exsurréxi, et adhuc sum tecum.
- 138:19 Si occíderis, Deus, peccatóres: * viri sánguinum, declináte a me:
- 138:20 Quia dícitis in cogitatióne: * Accípient in vanitáte civitátes tuas.
- 138:21 Nonne qui odérunt te, Dómine, óderam? * et super inimícos tuos tabescébam?
- 138:22 Perfécto ódio óderam illos: * et inimíci facti sunt mihi.
- 138:23 Proba me, Deus, et scito cor meum: * intérroga me, et cognósce sémitas meas.
- 138:24 Et vide, si via iniquitátis in me est: * et deduc me in via ætérna.
Psalmus 139 [3]
- 139:2 Éripe me, Dómine, ab hómine malo: * a viro iníquo éripe me.
- 139:3 Qui cogitavérunt iniquitátes in corde: * tota die constituébant prǽlia.
- 139:4 Acuérunt linguas suas sicut serpéntis: * venénum áspidum sub lábiis eórum.
- 139:5 Custódi me, Dómine, de manu peccatóris: * et ab homínibus iníquis éripe me.
- Qui cogitavérunt supplantáre gressus meos: * abscondérunt supérbi láqueum mihi:
- 139:6 Et funes extendérunt in láqueum: * juxta iter scándalum posuérunt mihi.
- 139:7 Dixi Dómino: Deus meus es tu: * exáudi, Dómine, vocem deprecatiónis meæ.
- 139:8 Dómine, Dómine, virtus salútis meæ: * obumbrásti super caput meum in die belli.
- 139:9 Ne tradas me, Dómine, a desidério meo peccatóri: * cogitavérunt contra me, ne derelínquas me, ne forte exalténtur.
- 139:10 Caput circúitus eórum: * labor labiórum ipsórum opériet eos.
- 139:11 Cadent super eos carbónes, in ignem deícies eos: * in misériis non subsístent.
- 139:12 Vir linguósus non dirigétur in terra: * virum injústum mala cápient in intéritu.
- 139:13 Cognóvi quia fáciet Dóminus judícium ínopis: * et vindíctam páuperum.
- 139:14 Verúmtamen justi confitebúntur nómini tuo: * et habitábunt recti cum vultu tuo.
Psalmus 140 [4]
- 140:1 Dómine, ‡ clamávi ad te, exáudi me: * inténde voci meæ, cum clamávero ad te.
- 140:2 Dirigátur orátio mea sicut incénsum in conspéctu tuo: * elevátio mánuum meárum sacrifícium vespertínum.
- 140:3 Pone, Dómine, custódiam ori meo: * et óstium circumstántiæ lábiis meis.
- 140:4 Non declínes cor meum in verba malítiæ, * ad excusándas excusatiónes in peccátis.
- Cum homínibus operántibus iniquitátem: * et non communicábo cum eléctis eórum.
- 140:5 Corrípiet me justus in misericórdia, et increpábit me: * óleum autem peccatóris non impínguet caput meum.
- 140:6 Quóniam adhuc et orátio mea in beneplácitis eórum: * absórpti sunt juncti petræ júdices eórum.
- 140:7 Áudient verba mea quóniam potuérunt: * sicut crassitúdo terræ erúpta est super terram.
- 140:8 Dissipáta sunt ossa nostra secus inférnum: * quia ad te, Dómine, Dómine, óculi mei: in te sperávi, non áuferas ánimam meam.
- 140:9 Custódi me a láqueo, quem statuérunt mihi: * et a scándalis operántium iniquitátem.
- 140:10 Cadent in retiáculo ejus peccatóres: * singuláriter sum ego donec tránseam.
Psalmus 141 [5]
- 141:2 Voce mea ad Dóminum clamávi: * voce mea ad Dóminum deprecátus sum:
- 141:3 Effúndo in conspéctu ejus oratiónem meam, * et tribulatiónem meam ante ipsum pronúntio.
- 141:4 In deficiéndo ex me spíritum meum, * et tu cognovísti sémitas meas.
- In via hac, qua ambulábam, * abscondérunt láqueum mihi.
- 141:5 Considerábam ad déxteram, et vidébam: * et non erat qui cognósceret me.
- Périit fuga a me, * et non est qui requírat ánimam meam.
- 141:6 Clamávi ad te, Dómine, * dixi: Tu es spes mea, pórtio mea in terra vivéntium.
- 141:7 Inténde ad deprecatiónem meam: * quia humiliátus sum nimis.
- Líbera me a persequéntibus me: * quia confortáti sunt super me.
- 141:8 Educ de custódia ánimam meam ad confiténdum nómini tuo: * me exspéctant justi, donec retríbuas mihi.
2 Cor 1:3-4
Benedíctus Deus, et Pater Dómini nostri Jesu Christi, Pater misericordiárum, et Deus totíus consolatiónis, qui consolátur nos in omni tribulatióne nostra.
R. Deo grátias.
Hóminis superne Cónditor,
Qui cuncta solus órdinans,
Humum jubes prodúcere
Reptántis et feræ genus:
Et magna rerum córpora,
Dictu jubéntis vívida,
Per témporum certas vices
Obtemperáre sérvulis:
Repélle, quod cupídinis
Ciénte vi nos ímpetit,
Aut móribus se súggerit,
Aut áctibus se intérserit.
Da gaudiórum prǽmia,
Da gratiárum múnera:
Dissólve litis víncula:
Astrínge pacis fœ́dera.
Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Únice,
Cum Spíritu Paráclito
Regnans per omne sǽculum.
Amen.
- V.
- Dirigátur, Dómine, orátio mea.
- R.
- Sicut incénsum in conspéctu tuo.
Canticum B. Mariæ Virginis
- 1:46 Magníficat ✠ * ánima mea Dóminum.
- 1:47 Et exsultávit spíritus meus: * in Deo, salutári meo.
- 1:48 Quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ: * ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes.
- 1:49 Quia fecit mihi magna qui potens est: * et sanctum nomen ejus.
- 1:50 Et misericórdia ejus, a progénie in progénies: * timéntibus eum.
- 1:51 Fecit poténtiam in brácchio suo: * dispérsit supérbos mente cordis sui.
- 1:52 Depósuit poténtes de sede: * et exaltávit húmiles.
- 1:53 Esuriéntes implévit bonis: * et dívites dimísit inánes.
- 1:54 Suscépit Israël púerum suum: * recordátus misericórdiæ suæ.
- 1:55 Sicut locútus est ad patres nostros: * Ábraham, et sémini ejus in sǽcula.
- V.
- Dómine, exáudi oratiónem meam.
- R.
- Et clamor meus ad te véniat.
Orémus.
Deus, refúgium nostrum et virtus: adésto piis Ecclésiæ tuæ précibus, auctor ipse pietátis, et præsta; ut, quod fidéliter pétimus, efficáciter consequámur.
Per Dóminum nostrum Jesum Christum, Fílium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
R. Amen.
- V.
- Mirificávit Dóminus Sanctos suos.
- R.
- Et exaudívit eos clamántes ad se.
Oratio
In hac oratione, ad litteram N. exprimitur nomen Titularis propriæ ecclesiæ, dummodo Titulus non sit Persona divina vel Mysterium Domini, aut de ipso ratione Festi factum non fuerit Officium vel Commemoratio, aut illius nomen non sit in eadem Suffragii Oratione expressum; ac nomina sanctorum Angelorum et sancti Joannis Baptistæ, si Titulares fuerint, præponuntur nomini sancti Joseph. In hisce autem omnibus casibus omittuntur verba atque beáto N.
Orémus.
Acunctis nos, quǽsumus, Dómine, mentis et córporis defénde perículis: et, intercedénte beáta et gloriósa semper Vírgine Dei Genitríce María, cum beáto Joseph, beátis Apóstolis tuis Petro et Paulo, atque beáto N. et ómnibus Sanctis, salútem nobis tríbue benígnus et pacem; ut, destrúctis adversitátibus et erróribus univérsis, Ecclésia tua secúra tibi sérviat libertáte.
Per eúmdem Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
R. Amen.
- V.
- Dómine, exáudi oratiónem meam.
- R.
- Et clamor meus ad te véniat.
- V.
- Benedicámus Dómino.
- R.
- Deo grátias.
- V.
- Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
- R.
- Amen.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris: et ne nos indúcas in tentatiónem: sed líbera nos a malo. Amen.
Post Divinum officium