S. Gregorii VII Papæ et Confessoris
Ad Nonam
- V.
- Deus ✠ in adiutórium meum inténde.
- R.
- Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Allelúia.
Rerum, Deus, tenax vigor,
Immótus in te pérmanens,
Lucis diúrnæ témpora
Succéssibus detérminans:
Largíre lumen véspere,
Quo vita nusquam décidat,
Sed prǽmium mortis sacræ
Perénnis instet glória.
Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Únice,
Cum Spíritu Paráclito
Regnans per omne sǽculum.
Amen.
Psalmus 43(2-9) [1]
- 43:2 Deus áuribus nostris audívimus: * patres nostri annuntiavérunt nobis.
- Opus, quod operátus es in diébus eórum, * et in diébus antíquis.
- 43:3 Manus tua gentes dispérdidit, et plantásti eos: * afflixísti pópulos, et expulísti eos.
- 43:4 Nec enim in gládio suo possedérunt terram, * et brácchium eórum non salvávit eos:
- Sed déxtera tua, et brácchium tuum, et illuminátio vultus tui: * quóniam complacuísti in eis.
- 43:5 Tu es ipse Rex meus et Deus meus: * qui mandas salútes Iacob.
- 43:6 In te inimícos nostros ventilábimus cornu: * et in nómine tuo spernémus insurgéntes in nobis.
- 43:7 Non enim in arcu meo sperábo: * et gládius meus non salvábit me.
- 43:8 Salvásti enim nos de affligéntibus nos: * et odiéntes nos confudísti.
- 43:9 In Deo laudábimur tota die: * et in nómine tuo confitébimur in sǽculum.
Psalmus 43(10-20) [2]
- 43:10 Nunc autem repulísti et confudísti nos: * et non egrediéris, Deus, in virtútibus nostris.
- 43:11 Avertísti nos retrórsum post inimícos nostros: * et qui odérunt nos, diripiébant sibi.
- 43:12 Dedísti nos tamquam oves escárum: * et in géntibus dispersísti nos.
- 43:13 Vendidísti pópulum tuum sine prétio: * et non fuit multitúdo in commutatiónibus eórum.
- 43:14 Posuísti nos oppróbrium vicínis nostris, * subsannatiónem et derísum his, qui sunt in circúitu nostro.
- 43:15 Posuísti nos in similitúdinem géntibus: * commotiónem cápitis in pópulis.
- 43:16 Tota die verecúndia mea contra me est, * et confúsio faciéi meæ coopéruit me.
- 43:17 A voce exprobrántis, et obloquéntis: * a fácie inimíci, et persequéntis.
- 43:18 Hæc ómnia venérunt super nos, nec oblíti sumus te: * et iníque non égimus in testaménto tuo.
- 43:19 Et non recéssit retro cor nostrum: * et declinásti sémitas nostras a via tua:
- 43:20 Quóniam humiliásti nos in loco afflictiónis, * et coopéruit nos umbra mortis.
Psalmus 43(21-26) [3]
- 43:21 Si oblíti sumus nomen Dei nostri, * et si expándimus manus nostras ad deum aliénum:
- 43:22 Nonne Deus requíret ista? * ipse enim novit abscóndita cordis.
- Quóniam propter te mortificámur tota die: * æstimáti sumus sicut oves occisiónis.
- 43:23 Exsúrge, quare obdórmis, Dómine? * exsúrge, et ne repéllas in finem.
- 43:24 Quare fáciem tuam avértis, * oblivísceris inópiæ nostræ, et tribulatiónis nostræ?
- 43:25 Quóniam humiliáta est in púlvere ánima nostra: * conglutinátus est in terra venter noster.
- 43:26 Exsúrge, Dómine, ádiuva nos: * et rédime nos propter nomen tuum.
Sir 45:19-20
Fungi sacerdótio, et habére laudem in nómine ipsíus, et offérre illi incénsum dignum in odórem suavitátis.
R. Deo grátias.
R. Tu es sacérdos * In ætérnum.
R. Tu es sacérdos * In ætérnum.
V. Secúndum órdinem Melchísedech.
R. In ætérnum.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Tu es sacérdos * In ætérnum.
V. Iustum dedúxit Dóminus per vias rectas.
R. Et osténdit illi regnum Dei.
- V.
- Dómine, exáudi oratiónem meam.
- R.
- Et clamor meus ad te véniat.
Orémus.
Deus, in te sperántium fortitúdo, qui beátum Gregórium Confessórem tuum atque Pontíficem, pro tuénda Ecclésiæ libertáte, virtúte constántiæ roborásti: da nobis, eius exémplo et intercessióne, ómnia adversántia fórtiter superáre.
Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
R. Amen.
- V.
- Dómine, exáudi oratiónem meam.
- R.
- Et clamor meus ad te véniat.
- V.
- Benedicámus Dómino.
- R.
- Deo grátias.
- V.
- Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
- R.
- Amen.