B
Feria III infra Hebdomadam IV Adventus II. classis
1962 Pre-1955

Feria III infra Hebdomadam IV Adventus

II. classis
Ad Sexta

Ad Sextam

V.
Deus in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Allelúia.

Hymnus

Rector potens, verax Deus,

Qui témperas rerum vices,

Splendóre mane illúminas,

Et ígnibus merídiem:

Exstíngue flammas lítium,

Aufer calórem nóxium,

Confer salútem córporum,

Verámque pacem córdium.

Præsta, Pater piíssime,

Patríque compar Únice,

Cum Spíritu Paráclito

Regnans per omne sǽculum.

Amen.

Ant. Ut cognoscámus, Dómine, * in terra viam tuam, in ómnibus géntibus salutáre tuum.

Psalmus 40 [1]

  1. 40:2 Beátus qui intéllegit super egénum, et páuperem: * in die mala liberábit eum Dóminus.
  2. 40:3 Dóminus consérvet eum, et vivíficet eum, et beátum fáciat eum in terra: * et non tradat eum in ánimam inimicórum eius.
  3. 40:4 Dóminus opem ferat illi super lectum dolóris eius: * univérsum stratum eius versásti in infirmitáte eius.
  4. 40:5 Ego dixi: Dómine, miserére mei: * sana ánimam meam, quia peccávi tibi.
  5. 40:6 Inimíci mei dixérunt mala mihi: * Quando moriétur, et períbit nomen eius?
  6. 40:7 Et si ingrediebátur ut vidéret, vana loquebátur: * cor eius congregávit iniquitátem sibi.
  7. Egrediebátur foras, * et loquebátur in idípsum.
  8. 40:8 Advérsum me susurrábant omnes inimíci mei: * advérsum me cogitábant mala mihi.
  9. 40:9 Verbum iníquum constituérunt advérsum me: * Numquid qui dormit non adíciet ut resúrgat?
  10. 40:10 Étenim homo pacis meæ, in quo sperávi: * qui edébat panes meos, magnificávit super me supplantatiónem.
  11. 40:11 Tu autem, Dómine, miserére mei, et resúscita me: * et retríbuam eis.
  12. 40:12 In hoc cognóvi quóniam voluísti me: * quóniam non gaudébit inimícus meus super me.
  13. 40:13 Me autem propter innocéntiam suscepísti: * et confirmásti me in conspéctu tuo in ætérnum.
  14. 40:14 Benedíctus Dóminus, Deus Israël, a sǽculo et usque in sǽculum: * fiat, fiat.

Psalmus 41(2-6) [2]

  1. 41:2 Quemádmodum desíderat cervus ad fontes aquárum: * ita desíderat ánima mea ad te, Deus.
  2. 41:3 Sitívit ánima mea ad Deum fortem vivum: * quando véniam, et apparébo ante fáciem Dei?
  3. 41:4 Fuérunt mihi lácrimæ meæ panes die ac nocte: * dum dícitur mihi cotídie: Ubi est Deus tuus?
  4. 41:5 Hæc recordátus sum, et effúdi in me ánimam meam: * quóniam transíbo in locum tabernáculi admirábilis, usque ad domum Dei.
  5. In voce exsultatiónis, et confessiónis: * sonus epulántis.
  6. 41:6 Quare tristis es, ánima mea? * et quare contúrbas me?
  7. Spera in Deo, quóniam adhuc confitébor illi: * salutáre vultus mei, et Deus meus.

Psalmus 41(7-12) [3]

  1. 41:7 Ad meípsum ánima mea conturbáta est: * proptérea memor ero tui de terra Iordánis, et Hermóniim a monte módico.
  2. 41:8 Abýssus abýssum ínvocat, * in voce cataractárum tuárum.
  3. Ómnia excélsa tua, et fluctus tui * super me transiérunt.
  4. 41:9 In die mandávit Dóminus misericórdiam suam: * et nocte cánticum eius.
  5. Apud me orátio Deo vitæ meæ, * dicam Deo: Suscéptor meus es.
  6. 41:10 Quare oblítus es mei? * et quare contristátus incédo, dum afflígit me inimícus?
  7. 41:11 Dum confringúntur ossa mea, * exprobravérunt mihi qui tríbulant me inimíci mei.
  8. Dum dicunt mihi per síngulos dies: Ubi est Deus tuus? * quare tristis es, ánima mea? et quare contúrbas me?
  9. 41:12 Spera in Deo, quóniam adhuc confitébor illi: * salutáre vultus mei, et Deus meus.

Ier 23:6

In diébus illis salvábitur Iuda, et Israël habitábit confidénter: et hoc est nomen, quod vocábunt eum, Dóminus iustus noster.

R. Deo grátias.

R. Osténde nobis, Dómine, * Misericórdiam tuam.

R. Osténde nobis, Dómine, * Misericórdiam tuam.

V. Et salutáre tuum da nobis.

R. Misericórdiam tuam.

V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

R. Osténde nobis, Dómine, * Misericórdiam tuam.

V. Meménto nostri, Dómine, in beneplácito pópuli tui.

R. Vísita nos in salutári tuo.

V.
Dómine, exáudi oratiónem meam.
R.
Et clamor meus ad te véniat.

Orémus.

Excita, quǽsumus, Dómine, poténtiam tuam, et veni: et magna nobis virtúte succúrre; ut per auxílium grátiæ tuæ, quod nostra peccáta præpédiunt, indulgéntia tuæ propitiatiónis accéleret:

Qui vivis et regnas cum Deo Patre, in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

R. Amen.

V.
Dómine, exáudi oratiónem meam.
R.
Et clamor meus ad te véniat.
V.
Benedicámus Dómino.
R.
Deo grátias.
V.
Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
R.
Amen.