B
Sabbato Quattuor Temporum Adventus II. classis
1962 Pre-1955

Sabbato Quattuor Temporum Adventus

II. classis
Ad Tertia

Ad Tertiam

V.
Deus in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Allelúia.

Hymnus

Nunc, Sancte, nobis, Spíritus,

Unum Patri cum Fílio,

Dignáre promptus íngeri

Nostro refúsus péctori.

Os, lingua, mens, sensus, vigor

Confessiónem pérsonent.

Flamméscat igne cáritas,

Accéndat ardor próximos.

Præsta, Pater piíssime,

Patríque compar Únice,

Cum Spíritu Paráclito

Regnans per omne sǽculum.

Amen.

Ant. Multiplicábitur * eius impérium, et pacis non erit finis.

Psalmus 101(2-13) [1]

  1. 101:2 Dómine, exáudi oratiónem meam: * et clamor meus ad te véniat.
  2. 101:3 Non avértas fáciem tuam a me: * in quacúmque die tríbulor, inclína ad me aurem tuam.
  3. In quacúmque die invocávero te, * velóciter exáudi me.
  4. 101:4 Quia defecérunt sicut fumus dies mei: * et ossa mea sicut crémium aruérunt.
  5. 101:5 Percússus sum ut fænum, et áruit cor meum: * quia oblítus sum comédere panem meum.
  6. 101:6 A voce gémitus mei * adhǽsit os meum carni meæ.
  7. 101:7 Símilis factus sum pellicáno solitúdinis: * factus sum sicut nyctícorax in domicílio.
  8. 101:8 Vigilávi, * et factus sum sicut passer solitárius in tecto.
  9. 101:9 Tota die exprobrábant mihi inimíci mei: * et qui laudábant me, advérsum me iurábant.
  10. 101:10 Quia cínerem tamquam panem manducábam, * et potum meum cum fletu miscébam.
  11. 101:11 A fácie iræ et indignatiónis tuæ: * quia élevans allisísti me.
  12. 101:12 Dies mei sicut umbra declinavérunt: * et ego sicut fænum árui.
  13. 101:13 Tu autem, Dómine, in ætérnum pérmanes: * et memoriále tuum in generatiónem et generatiónem.

Psalmus 101(14-23) [2]

  1. 101:14 Tu exsúrgens miseréberis Sion: * quia tempus miseréndi eius, quia venit tempus.
  2. 101:15 Quóniam placuérunt servis tuis lápides eius: * et terræ eius miserebúntur.
  3. 101:16 Et timébunt gentes nomen tuum, Dómine, * et omnes reges terræ glóriam tuam.
  4. 101:17 Quia ædificávit Dóminus Sion: * et vidébitur in glória sua.
  5. 101:18 Respéxit in oratiónem humílium: * et non sprevit precem eórum.
  6. 101:19 Scribántur hæc in generatióne áltera: * et pópulus, qui creábitur, laudábit Dóminum:
  7. 101:20 Quia prospéxit de excélso sancto suo: * Dóminus de cælo in terram aspéxit:
  8. 101:21 Ut audíret gémitus compeditórum: * ut sólveret fílios interemptórum:
  9. 101:22 Ut annúntient in Sion nomen Dómini: * et laudem eius in Ierúsalem.
  10. 101:23 In conveniéndo pópulos in unum, * et reges ut sérviant Dómino.

Psalmus 101(24-29) [3]

  1. 101:24 Respóndit ei in via virtútis suæ: * Paucitátem diérum meórum núntia mihi.
  2. 101:25 Ne révoces me in dimídio diérum meórum: * in generatiónem et generatiónem anni tui.
  3. 101:26 Inítio tu, Dómine, terram fundásti: * et ópera mánuum tuárum sunt cæli.
  4. 101:27 Ipsi períbunt, tu autem pérmanes: * et omnes sicut vestiméntum veteráscent.
  5. 101:28 Et sicut opertórium mutábis eos, et mutabúntur: * tu autem idem ipse es, et anni tui non defícient.
  6. 101:29 Fílii servórum tuórum habitábunt: * et semen eórum in sǽculum dirigétur.

Ier 23:5

Ecce dies véniunt, dicit Dóminus, et suscitábo David germen iustum: et regnábit rex, et sápiens erit: et fáciet iudícium et iustítiam in terra.

R. Deo grátias.

R. Veni ad liberándum nos, * Dómine, Deus virtútum.

R. Veni ad liberándum nos, * Dómine, Deus virtútum.

V. Osténde fáciem tuam, et salvi érimus.

R. Dómine, Deus virtútum.

V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

R. Veni ad liberándum nos, * Dómine, Deus virtútum.

V. Timébunt gentes nomen tuum, Dómine.

R. Et omnes reges terræ glóriam tuam.

V.
Dómine, exáudi oratiónem meam.
R.
Et clamor meus ad te véniat.

Orémus.

Deus, qui cónspicis, quia ex nostra pravitáte afflígimur: concéde propítius; ut ex tua visitatióne consolémur:

Qui vivis et regnas cum Deo Patre, in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

R. Amen.

V.
Dómine, exáudi oratiónem meam.
R.
Et clamor meus ad te véniat.
V.
Benedicámus Dómino.
R.
Deo grátias.
V.
Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
R.
Amen.