Dominica III Adventus
- V.
- Dómine, lábia + mea apéries.
- R.
- Et os meum annuntiábit laudem tuam.
- V.
- Deus ✠ in adiutórium meum inténde.
- R.
- Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Allelúia.
Invitatorium
Ant. Prope est iam Dóminus, * Veníte, adorémus.
Veníte, exsultémus Dómino, iubilémus Deo, salutári nostro: præoccupémus fáciem eius in confessióne, et in psalmis iubilémus ei.
Ant. Prope est iam Dóminus, * Veníte, adorémus.
Quóniam Deus magnus Dóminus, et Rex magnus super omnes deos, quóniam non repéllet Dóminus plebem suam: quia in manu eius sunt omnes fines terræ, et altitúdines móntium ipse cónspicit.
Ant. Veníte, adorémus.
Quóniam ipsíus est mare, et ipse fecit illud, et áridam fundavérunt manus eius (genuflectitur) veníte, adorémus, et procidámus ante Deum: plorémus coram Dómino, qui fecit nos, quia ipse est Dóminus, Deus noster; nos autem pópulus eius, et oves páscuæ eius.
Ant. Prope est iam Dóminus, * Veníte, adorémus.
Hódie, si vocem eius audiéritis, nolíte obduráre corda vestra, sicut in exacerbatióne secúndum diem tentatiónis in desérto: ubi tentavérunt me patres vestri, probavérunt et vidérunt ópera mea.
Ant. Veníte, adorémus.
Quadragínta annis próximus fui generatióni huic, et dixi: Semper hi errant corde, ipsi vero non cognovérunt vias meas: quibus iurávi in ira mea: Si introíbunt in réquiem meam.
Ant. Prope est iam Dóminus, * Veníte, adorémus.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Veníte, adorémus.
Ant. Prope est iam Dóminus, * Veníte, adorémus.
Verbum supérnum, pródiens
E Patris ætérni sinu,
Qui natus orbi súbvenis,
Labénte cursu témporis:
Illúmina nunc péctora,
Tuóque amóre cóncrema;
Ut cor cadúca déserens
Cæli volúptas ímpleat.
Ut, cum tribúnal Iúdicis
Damnábit igni nóxios,
Et vox amíca débitum
Vocábit ad cælum pios;
Non esca flammárum nigros
Volvámur inter túrbines,
Vultu Dei sed cómpotes
Cæli fruámur gáudiis.
Patri, simúlque Fílio,
Tibíque, Sancte Spíritus,
Sicut fuit, sit iúgiter
Sæclum per omne glória.
Amen.
Ad Nocturnum
Psalmus 1 [1]
- 1:1 Beátus vir, qui non ábiit in consílio impiórum, et in via peccatórum non stetit, * et in cáthedra pestiléntiæ non sedit:
- 1:2 Sed in lege Dómini volúntas eius, * et in lege eius meditábitur die ac nocte.
- 1:3 Et erit tamquam lignum, quod plantátum est secus decúrsus aquárum, * quod fructum suum dabit in témpore suo:
- Et fólium eius non défluet: * et ómnia quæcúmque fáciet, prosperabúntur.
- 1:4 Non sic ímpii, non sic: * sed tamquam pulvis, quem próicit ventus a fácie terræ.
- 1:5 Ídeo non resúrgent ímpii in iudício: * neque peccatóres in concílio iustórum.
- 1:6 Quóniam novit Dóminus viam iustórum: * et iter impiórum períbit.
Psalmus 2 [2]
- 2:1 Quare fremuérunt gentes: * et pópuli meditáti sunt inánia?
- 2:2 Astitérunt reges terræ, et príncipes convenérunt in unum * advérsus Dóminum, et advérsus Christum eius.
- 2:3 Dirumpámus víncula eórum: * et proiciámus a nobis iugum ipsórum.
- 2:4 Qui hábitat in cælis, irridébit eos: * et Dóminus subsannábit eos.
- 2:5 Tunc loquétur ad eos in ira sua, * et in furóre suo conturbábit eos.
- 2:6 Ego autem constitútus sum Rex ab eo super Sion montem sanctum eius, * prǽdicans præcéptum eius.
- 2:7 Dóminus dixit ad me: * Fílius meus es tu, ego hódie génui te.
- 2:8 Póstula a me, et dabo tibi gentes hereditátem tuam, * et possessiónem tuam términos terræ.
- 2:9 Reges eos in virga férrea, * et tamquam vas fíguli confrínges eos.
- 2:10 Et nunc, reges, intellégite: * erudímini, qui iudicátis terram.
- 2:11 Servíte Dómino in timóre: * et exsultáte ei cum tremóre.
- 2:12 Apprehéndite disciplínam, nequándo irascátur Dóminus, * et pereátis de via iusta.
- 2:13 Cum exárserit in brevi ira eius: * beáti omnes qui confídunt in eo.
Psalmus 3 [3]
- 3:2 Dómine, quid multiplicáti sunt qui tríbulant me? * multi insúrgunt advérsum me.
- 3:3 Multi dicunt ánimæ meæ: * Non est salus ipsi in Deo eius.
- 3:4 Tu autem, Dómine, suscéptor meus es, * glória mea, et exáltans caput meum.
- 3:5 Voce mea ad Dóminum clamávi: * et exaudívit me de monte sancto suo.
- 3:6 Ego dormívi, et soporátus sum: * et exsurréxi, quia Dóminus suscépit me.
- 3:7 Non timébo míllia pópuli circumdántis me: * exsúrge, Dómine, salvum me fac, Deus meus.
- 3:8 Quóniam tu percussísti omnes adversántes mihi sine causa: * dentes peccatórum contrivísti.
- 3:9 Dómini est salus: * et super pópulum tuum benedíctio tua.
Psalmus 8 [4]
- 8:2 Dómine, Dóminus noster, * quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra!
- Quóniam eleváta est magnificéntia tua, * super cælos.
- 8:3 Ex ore infántium et lacténtium perfecísti laudem propter inimícos tuos, * ut déstruas inimícum et ultórem.
- 8:4 Quóniam vidébo cælos tuos, ópera digitórum tuórum: * lunam et stellas, quæ tu fundásti.
- 8:5 Quid est homo quod memor es eius? * aut fílius hóminis, quóniam vísitas eum?
- 8:6 Minuísti eum paulo minus ab Ángelis, glória et honóre coronásti eum: * et constituísti eum super ópera mánuum tuárum.
- 8:8 Ómnia subiecísti sub pédibus eius, * oves et boves univérsas: ínsuper et pécora campi.
- 8:9 Vólucres cæli, et pisces maris, * qui perámbulant sémitas maris.
- 8:10 Dómine, Dóminus noster, * quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra!
Psalmus 9(2-11) [5]
- 9:2 Confitébor tibi, Dómine, in toto corde meo: * narrábo ómnia mirabília tua.
- 9:3 Lætábor et exsultábo in te: * psallam nómini tuo, Altíssime.
- 9:4 In converténdo inimícum meum retrórsum: * infirmabúntur, et períbunt a fácie tua.
- 9:5 Quóniam fecísti iudícium meum et causam meam: * sedísti super thronum, qui iúdicas iustítiam.
- 9:6 Increpásti gentes, et périit ímpius: * nomen eórum delésti in ætérnum, et in sǽculum sǽculi.
- 9:7 Inimíci defecérunt frámeæ in finem: * et civitátes eórum destruxísti.
- Périit memória eórum cum sónitu: * et Dóminus in ætérnum pérmanet.
- 9:8 Parávit in iudício thronum suum: * et ipse iudicábit orbem terræ in æquitáte, iudicábit pópulos in iustítia.
- 9:10 Et factus est Dóminus refúgium páuperi: * adiútor in opportunitátibus, in tribulatióne.
- 9:11 Et sperent in te qui novérunt nomen tuum: * quóniam non dereliquísti quæréntes te, Dómine.
Psalmus 9(12-21) [6]
- 9:12 Psállite Dómino, qui hábitat in Sion: * annuntiáte inter gentes stúdia eius:
- 9:13 Quóniam requírens sánguinem eórum recordátus est: * non est oblítus clamórem páuperum.
- 9:14 Miserére mei, Dómine: * vide humilitátem meam de inimícis meis.
- 9:15 Qui exáltas me de portis mortis, * ut annúntiem omnes laudatiónes tuas in portis fíliæ Sion.
- 9:16 Exsultábo in salutári tuo: * infíxæ sunt gentes in intéritu, quem fecérunt.
- In láqueo isto, quem abscondérunt, * comprehénsus est pes eórum.
- 9:17 Cognoscétur Dóminus iudícia fáciens: * in opéribus mánuum suárum comprehénsus est peccátor.
- 9:18 Convertántur peccatóres in inférnum, * omnes gentes quæ obliviscúntur Deum.
- 9:19 Quóniam non in finem oblívio erit páuperis: * patiéntia páuperum non períbit in finem.
- 9:20 Exsúrge, Dómine, non confortétur homo: * iudicéntur gentes in conspéctu tuo.
- 9:21 Constítue, Dómine, legislatórem super eos: * ut sciant gentes quóniam hómines sunt.
Psalmus 9(22-32) [7]
- 9:22 Ut quid, Dómine, recessísti longe, * déspicis in opportunitátibus, in tribulatióne?
- 9:23 Dum supérbit ímpius, incénditur pauper: * comprehendúntur in consíliis quibus cógitant.
- 9:24 Quóniam laudátur peccátor in desidériis ánimæ suæ: * et iníquus benedícitur.
- 9:25 Exacerbávit Dóminum peccátor, * secúndum multitúdinem iræ suæ non quæret.
- 9:26 Non est Deus in conspéctu eius: * inquinátæ sunt viæ illíus in omni témpore.
- Auferúntur iudícia tua a fácie eius: * ómnium inimicórum suórum dominábitur.
- 9:27 Dixit enim in corde suo: * Non movébor a generatióne in generatiónem sine malo.
- 9:28 Cuius maledictióne os plenum est, et amaritúdine, et dolo: * sub lingua eius labor et dolor.
- 9:29 Sedet in insídiis cum divítibus in occúltis: * ut interfíciat innocéntem.
- 9:30 Óculi eius in páuperem respíciunt: * insidiátur in abscóndito, quasi leo in spelúnca sua.
- Insidiátur ut rápiat páuperem: * rápere páuperem, dum áttrahit eum.
- 9:31 In láqueo suo humiliábit eum: * inclinábit se, et cadet, cum dominátus fúerit páuperum.
- 9:32 Dixit enim in corde suo: Oblítus est Deus, * avértit fáciem suam ne vídeat in finem.
Psalmus 9(33-39) [8]
- 9:33 Exsúrge, Dómine Deus, exaltétur manus tua: * ne obliviscáris páuperum.
- 9:34 Propter quid irritávit ímpius Deum? * dixit enim in corde suo: Non requíret.
- 9:35 Vides quóniam tu labórem et dolórem consíderas: * ut tradas eos in manus tuas.
- Tibi derelíctus est pauper: * órphano tu eris adiútor.
- 9:36 Cóntere brácchium peccatóris et malígni: * quærétur peccátum illíus, et non inveniétur.
- 9:37 Dóminus regnábit in ætérnum, et in sǽculum sǽculi: * períbitis, gentes, de terra illíus.
- 9:38 Desidérium páuperum exaudívit Dóminus: * præparatiónem cordis eórum audívit auris tua.
- 9:39 Iudicáre pupíllo et húmili, * ut non appónat ultra magnificáre se homo super terram.
Psalmus 10 [9]
- 10:2 In Dómino confído: quómodo dícitis ánimæ meæ: * Tránsmigra in montem sicut passer?
- 10:3 Quóniam ecce peccatóres intendérunt arcum, paravérunt sagíttas suas in pháretra, * ut sagíttent in obscúro rectos corde.
- 10:4 Quóniam quæ perfecísti, destruxérunt: * iustus autem quid fecit?
- 10:5 Dóminus in templo sancto suo, * Dóminus in cælo sedes eius.
- Óculi eius in páuperem respíciunt: * pálpebræ eius intérrogant fílios hóminum.
- 10:6 Dóminus intérrogat iustum et ímpium: * qui autem díligit iniquitátem, odit ánimam suam.
- 10:7 Pluet super peccatóres láqueos: * ignis, et sulphur, et spíritus procellárum pars cálicis eórum.
- 10:8 Quóniam iustus Dóminus, et iustítias diléxit: * æquitátem vidit vultus eius.
- V.
- Ex Sion spécies decóris eius.
- R.
- Deus noster maniféste véniet.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
R. Sed líbera nos a malo.
Absolutio.
Exáudi, Dómine Iesu Christe, preces servórum tuórum, et miserére nobis: Qui cum Patre et Spíritu Sancto vivis et regnas in sǽcula sæculórum.
R. Amen.
- V.
- Iube, Dómine, benedícere.
Benedictio.
Ille nos benedícat, qui sine fine vivit et regnat.
R. Amen.
De Isaía Prophéta
In die illa cantábitur cánticum istud in terra Iuda: Urbs fortitúdinis nostræ Sion Salvátor, ponétur in ea murus et antemurále.
Aperíte portas et ingrediátur gens iusta, custódiens veritátem.
Vetus error ábiit: servábis pacem: pacem, quia in te sperávimus.
Sperástis in Dómino in sǽculis ætérnis, in Dómino Deo forti, in perpétuum.
Quia incurvábit habitántes in excélso, civitátem sublímem humiliábit. Humiliábit eam usque ad terram, détrahet eam usque ad púlverem.
Conculcábit eam pes, pedes páuperis, gressus egenórum.
- V.
- Tu autem, Dómine, miserére nobis.
- R.
- Deo grátias.
- R.
- Ecce apparébit Dóminus super nubem cándidam,
* Et cum eo Sanctórum míllia: et habébit in vestiménto, et in fémore suo scriptum: Rex regum, et Dóminus dominántium.
- V.
- Apparébit in finem, et non mentiétur; si moram fécerit, exspécta eum, quia véniens véniet.
- R.
- Et cum eo Sanctórum míllia: et habébit in vestiménto, et in fémore suo scriptum: Rex regum, et Dóminus dominántium.
- V.
- Iube, Dómine, benedícere.
Benedictio.
Divínum auxílium máneat semper nobíscum.
R. Amen.
Sémita iusti recta est, rectus callis iusti ad ambulándum.
Et in sémita iudiciórum tuórum, Dómine, sustinúimus te: nomen tuum, et memoriále tuum in desidério ánimæ.
Anima mea desiderávit te in nocte, sed et spíritu meo in præcórdiis meis de mane vigilábo ad te. Cum féceris iudícia tua in terra, iustítiam discent habitatóres orbis.
Misereámur ímpio, et non discet iustítiam: in terra sanctórum iníqua gessit, et non vidébit glóriam Dómini.
Dómine, exaltétur manus tua, et non vídeant: vídeant, et confundántur zelántes pópuli: et ignis hostes tuos dévoret.
Dómine, dabis pacem nobis: ómnia enim ópera nostra operátus es nobis.
Dómine Deus noster, possedérunt nos dómini absque te, tantum in te recordémur nóminis tui.
Moriéntes non vivant, gigántes non resúrgant: proptérea visitásti et contrivísti eos, et perdidísti omnem memóriam eórum.
- V.
- Tu autem, Dómine, miserére nobis.
- R.
- Deo grátias.
- R.
- Qui ventúrus est, véniet, et non tardábit: et iam non erit timor in fínibus nostris:
* Quóniam ipse est Salvátor noster.
- V.
- Depónet omnes iniquitátes nostras, et proíciet in profúndum maris ómnia peccáta nostra.
- R.
- Quóniam ipse est Salvátor noster.
- V.
- Iube, Dómine, benedícere.
Benedictio.
Per evangélica dicta, deleántur nostra delícta.
R. Amen.
Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem
Homilia 7 in Evangelia
In illo témpore: Misérunt Iudǽi ab Ierosólymis sacerdótes et levítas ad Ioánnem, ut interrogárent eum: Tu quis es? Et réliqua.
Homilía sancti Gregórii Papæ
Ex huius nobis lectiónis verbis, fratres caríssimi, Ioánnis humílitas commendátur: qui cum tantæ virtútis esset, ut Christus credi potuísset, elégit sólide subsístere in se, ne humána opinióne raperétur inániter super se. Nam conféssus est, et non negávit: et conféssus est, Quia non sum ego Christus. Sed qui dixit, Non sum; negávit plane quod non erat, sed non negávit quod erat: ut veritátem loquens, eius membrum fíeret, cuius sibi nomen falláciter non usurpáret. Cum ergo non vult appétere nomen Christi, factus est membrum Christi: quia dum infirmitátem suam stúduit humíliter agnóscere, illíus celsitúdinem méruit veráciter obtinére.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.
R. Docébit nos Dóminus vias suas, et ambulábimus in sémitis eius:
* Quia de Sion exíbit lex, et verbum Dómini de Ierúsalem.
V. Veníte, ascendámus ad montem Dómini, et ad domum Dei Iacob.
R. Quia de Sion exíbit lex, et verbum Dómini de Ierúsalem.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Quia de Sion exíbit lex, et verbum Dómini de Ierúsalem.
Reliqua omittuntur, nisi Laudes separandæ sint.
- V.
- Dómine, exáudi oratiónem meam.
- R.
- Et clamor meus ad te véniat.
Orémus.
Aurem tuam, quǽsumus, Dómine, précibus nostris accómmoda: et mentis nostræ ténebras, grátia tuæ visitatiónis illústra:
Qui vivis et regnas cum Deo Patre, in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
R. Amen.
- V.
- Dómine, exáudi oratiónem meam.
- R.
- Et clamor meus ad te véniat.
- V.
- Benedicámus Dómino.
- R.
- Deo grátias.
- V.
- Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
- R.
- Amen.