B
Dominica III Adventus I. classis
1962 Pre-1955

Dominica III Adventus

I. classis
Ad Vesperae
V.
Deus in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Allelúia.

Ant. Véniet Dóminus, * et non tardábit, et illuminábit abscóndita tenebrárum, et manifestábit se ad omnes gentes, allelúia.

Psalmus 143(1-8) [1]

  1. 143:1 Benedíctus Dóminus, Deus meus, qui docet manus meas ad prǽlium, * et dígitos meos ad bellum.
  2. 143:2 Misericórdia mea, et refúgium meum: * suscéptor meus, et liberátor meus:
  3. Protéctor meus, et in ipso sperávi: * qui subdit pópulum meum sub me.
  4. 143:3 Dómine, quid est homo, quia innotuísti ei? * aut fílius hóminis, quia réputas eum?
  5. 143:4 Homo vanitáti símilis factus est: * dies eius sicut umbra prætéreunt.
  6. 143:5 Dómine, inclína cælos tuos, et descénde: * tange montes, et fumigábunt.
  7. 143:6 Fúlgura coruscatiónem, et dissipábis eos: * emítte sagíttas tuas, et conturbábis eos.
  8. 143:7 Emítte manum tuam de alto, éripe me, et líbera me de aquis multis: * de manu filiórum alienórum.
  9. 143:8 Quorum os locútum est vanitátem: * et déxtera eórum, déxtera iniquitátis.
Ant. Ierúsalem, gaude * gáudio magno, quia véniet tibi Salvátor, allelúia.

Psalmus 143(9-15) [2]

  1. 143:9 Deus, cánticum novum cantábo tibi: * in psaltério decachórdo psallam tibi.
  2. 143:10 Qui das salútem régibus: * qui redemísti David, servum tuum, de gládio malígno: éripe me.
  3. 143:11 Et érue me de manu filiórum alienórum, quorum os locútum est vanitátem: * et déxtera eórum, déxtera iniquitátis:
  4. 143:12 Quorum fílii, sicut novéllæ plantatiónes * in iuventúte sua.
  5. Fíliæ eórum compósitæ: * circumornátæ ut similitúdo templi.
  6. 143:13 Promptuária eórum plena, * eructántia ex hoc in illud.
  7. Oves eórum fœtósæ, abundántes in egréssibus suis: * boves eórum crassæ.
  8. 143:14 Non est ruína macériæ, neque tránsitus: * neque clamor in platéis eórum.
  9. 143:15 Beátum dixérunt pópulum, cui hæc sunt: * beátus pópulus, cuius Dóminus Deus eius.
Ant. Dabo in Sion * salútem, et in Ierúsalem glóriam meam, allelúia.

Psalmus 144(1-7) [3]

  1. 144:1 Exaltábo te, Deus meus, rex: * et benedícam nómini tuo in sǽculum, et in sǽculum sǽculi.
  2. 144:2 Per síngulos dies benedícam tibi: * et laudábo nomen tuum in sǽculum, et in sǽculum sǽculi.
  3. 144:3 Magnus Dóminus, et laudábilis nimis: * et magnitúdinis eius non est finis.
  4. 144:4 Generátio et generátio laudábit ópera tua: * et poténtiam tuam pronuntiábunt.
  5. 144:5 Magnificéntiam glóriæ sanctitátis tuæ loquéntur: * et mirabília tua narrábunt.
  6. 144:6 Et virtútem terribílium tuórum dicent: * et magnitúdinem tuam narrábunt.
  7. 144:7 Memóriam abundántiæ suavitátis tuæ eructábunt: * et iustítia tua exsultábunt.
Ant. Montes et omnes colles * humiliabúntur: et erunt prava in dirécta, et áspera in vias planas: veni, Dómine, et noli tardáre, allelúia.

Psalmus 144(8-13a) [4]

  1. 144:8 Miserátor, et miséricors Dóminus: * pátiens, et multum miséricors.
  2. 144:9 Suávis Dóminus univérsis: * et miseratiónes eius super ómnia ópera eius.
  3. 144:10 Confiteántur tibi, Dómine, ómnia ópera tua: * et sancti tui benedícant tibi.
  4. 144:11 Glóriam regni tui dicent: * et poténtiam tuam loquéntur:
  5. 144:12 Ut notam fáciant fíliis hóminum poténtiam tuam: * et glóriam magnificéntiæ regni tui.
  6. 144:13 Regnum tuum regnum ómnium sæculórum: * et dominátio tua in omni generatióne et generatiónem.
Ant. Iuste et pie * vivámus, exspectántes beátam spem, et advéntum Dómini.

Psalmus 144(13b-21) [5]

  1. 144:13 Fidélis Dóminus in ómnibus verbis suis: * et sanctus in ómnibus opéribus suis.
  2. 144:14 Állevat Dóminus omnes qui córruunt: * et érigit omnes elísos.
  3. 144:15 Óculi ómnium in te sperant, Dómine: * et tu das escam illórum in témpore opportúno.
  4. 144:16 Áperis tu manum tuam: * et imples omne ánimal benedictióne.
  5. 144:17 Iustus Dóminus in ómnibus viis suis: * et sanctus in ómnibus opéribus suis.
  6. 144:18 Prope est Dóminus ómnibus invocántibus eum: * ómnibus invocántibus eum in veritáte.
  7. 144:19 Voluntátem timéntium se fáciet: * et deprecatiónem eórum exáudiet: et salvos fáciet eos.
  8. 144:20 Custódit Dóminus omnes diligéntes se: * et omnes peccatóres dispérdet.
  9. 144:21 Laudatiónem Dómini loquétur os meum: * et benedícat omnis caro nómini sancto eius in sǽculum, et in sǽculum sǽculi.

Phil 4:4-5

Fratres: Gaudéte in Dómino semper: íterum dico, gaudéte. Modéstia vestra nota sit ómnibus homínibus: Dóminus enim prope est.

R. Deo grátias.

Capitulum Hymnus Versus

Creátor alme síderum,

Ætérna lux credéntium,

Iesu, Redémptor ómnium,

Inténde votis súpplicum.

Qui dǽmonis ne fráudibus

Períret orbis, ímpetu

Amóris actus, lánguidi

Mundi medéla factus es.

Commúne qui mundi nefas

Ut expiáres, ad crucem

E Vírginis sacrário

Intácta prodis víctima.

Cuius potéstas glóriæ

Noménque cum primum sonat,

Et cǽlites et ínferi

Treménte curvántur genu.

Te deprecámur últimæ

Magnum diéi Iúdicem,

Armis supérnæ grátiæ

Defénde nos ab hóstibus.

Virtus, honor, laus, glória

Deo Patri cum Fílio,

Sancto simul Paráclito,

In sæculórum sǽcula.

Amen.

V.
Roráte, cæli, désuper, et nubes pluant iustum.
R.
Aperiátur terra, et gérminet Salvatórem.
Ant. Ante me * non est formátus Deus, et post me non erit: quia mihi curvábitur omne genu, et confitébitur omnis lingua.

Canticum B. Mariæ Virginis

  1. 1:46 Magníficat * ánima mea Dóminum.
  2. 1:47 Et exsultávit spíritus meus: * in Deo, salutári meo.
  3. 1:48 Quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ: * ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes.
  4. 1:49 Quia fecit mihi magna qui potens est: * et sanctum nomen eius.
  5. 1:50 Et misericórdia eius, a progénie in progénies: * timéntibus eum.
  6. 1:51 Fecit poténtiam in brácchio suo: * dispérsit supérbos mente cordis sui.
  7. 1:52 Depósuit poténtes de sede: * et exaltávit húmiles.
  8. 1:53 Esuriéntes implévit bonis: * et dívites dimísit inánes.
  9. 1:54 Suscépit Israël púerum suum: * recordátus misericórdiæ suæ.
  10. 1:55 Sicut locútus est ad patres nostros: * Ábraham, et sémini eius in sǽcula.
Preces Feriales{omittitur}
V.
Dómine, exáudi oratiónem meam.
R.
Et clamor meus ad te véniat.

Orémus.

Aurem tuam, quǽsumus, Dómine, précibus nostris accómmoda: et mentis nostræ ténebras, grátia tuæ visitatiónis illústra:

Qui vivis et regnas cum Deo Patre, in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

R. Amen.

V.
Dómine, exáudi oratiónem meam.
R.
Et clamor meus ad te véniat.
V.
Benedicámus Dómino.
R.
Deo grátias.
V.
Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
R.
Amen.