B
Dominica II Adventus I. classis
1962 Pre-1955

Dominica II Adventus

I. classis
Ad Vesperae
V.
Deus in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Allelúia.

Ant. Ecce in núbibus cæli * Dóminus véniet cum potestáte magna, allelúia.

Psalmus 143(1-8) [1]

  1. 143:1 Benedíctus Dóminus, Deus meus, qui docet manus meas ad prǽlium, * et dígitos meos ad bellum.
  2. 143:2 Misericórdia mea, et refúgium meum: * suscéptor meus, et liberátor meus:
  3. Protéctor meus, et in ipso sperávi: * qui subdit pópulum meum sub me.
  4. 143:3 Dómine, quid est homo, quia innotuísti ei? * aut fílius hóminis, quia réputas eum?
  5. 143:4 Homo vanitáti símilis factus est: * dies eius sicut umbra prætéreunt.
  6. 143:5 Dómine, inclína cælos tuos, et descénde: * tange montes, et fumigábunt.
  7. 143:6 Fúlgura coruscatiónem, et dissipábis eos: * emítte sagíttas tuas, et conturbábis eos.
  8. 143:7 Emítte manum tuam de alto, éripe me, et líbera me de aquis multis: * de manu filiórum alienórum.
  9. 143:8 Quorum os locútum est vanitátem: * et déxtera eórum, déxtera iniquitátis.
Ant. Urbs fortitúdinis * nostræ Sion, Salvátor ponétur in ea murus et antemurále: aperíte portas, quia nobíscum Deus, allelúia.

Psalmus 143(9-15) [2]

  1. 143:9 Deus, cánticum novum cantábo tibi: * in psaltério decachórdo psallam tibi.
  2. 143:10 Qui das salútem régibus: * qui redemísti David, servum tuum, de gládio malígno: éripe me.
  3. 143:11 Et érue me de manu filiórum alienórum, quorum os locútum est vanitátem: * et déxtera eórum, déxtera iniquitátis:
  4. 143:12 Quorum fílii, sicut novéllæ plantatiónes * in iuventúte sua.
  5. Fíliæ eórum compósitæ: * circumornátæ ut similitúdo templi.
  6. 143:13 Promptuária eórum plena, * eructántia ex hoc in illud.
  7. Oves eórum fœtósæ, abundántes in egréssibus suis: * boves eórum crassæ.
  8. 143:14 Non est ruína macériæ, neque tránsitus: * neque clamor in platéis eórum.
  9. 143:15 Beátum dixérunt pópulum, cui hæc sunt: * beátus pópulus, cuius Dóminus Deus eius.
Ant. Ecce apparébit * Dóminus, et non mentiétur: si moram fécerit, exspécta eum, quia véniet, et non tardábit, allelúia.

Psalmus 144(1-7) [3]

  1. 144:1 Exaltábo te, Deus meus, rex: * et benedícam nómini tuo in sǽculum, et in sǽculum sǽculi.
  2. 144:2 Per síngulos dies benedícam tibi: * et laudábo nomen tuum in sǽculum, et in sǽculum sǽculi.
  3. 144:3 Magnus Dóminus, et laudábilis nimis: * et magnitúdinis eius non est finis.
  4. 144:4 Generátio et generátio laudábit ópera tua: * et poténtiam tuam pronuntiábunt.
  5. 144:5 Magnificéntiam glóriæ sanctitátis tuæ loquéntur: * et mirabília tua narrábunt.
  6. 144:6 Et virtútem terribílium tuórum dicent: * et magnitúdinem tuam narrábunt.
  7. 144:7 Memóriam abundántiæ suavitátis tuæ eructábunt: * et iustítia tua exsultábunt.
Ant. Montes et colles * cantábunt coram Deo laudem, et ómnia ligna silvárum plaudent mánibus: quóniam véniet Dominátor Dóminus in regnum ætérnum, allelúia, allelúia.

Psalmus 144(8-13a) [4]

  1. 144:8 Miserátor, et miséricors Dóminus: * pátiens, et multum miséricors.
  2. 144:9 Suávis Dóminus univérsis: * et miseratiónes eius super ómnia ópera eius.
  3. 144:10 Confiteántur tibi, Dómine, ómnia ópera tua: * et sancti tui benedícant tibi.
  4. 144:11 Glóriam regni tui dicent: * et poténtiam tuam loquéntur:
  5. 144:12 Ut notam fáciant fíliis hóminum poténtiam tuam: * et glóriam magnificéntiæ regni tui.
  6. 144:13 Regnum tuum regnum ómnium sæculórum: * et dominátio tua in omni generatióne et generatiónem.
Ant. Ecce Dóminus * noster cum virtúte véniet, et illuminábit óculos servórum suórum, allelúia.

Psalmus 144(13b-21) [5]

  1. 144:13 Fidélis Dóminus in ómnibus verbis suis: * et sanctus in ómnibus opéribus suis.
  2. 144:14 Állevat Dóminus omnes qui córruunt: * et érigit omnes elísos.
  3. 144:15 Óculi ómnium in te sperant, Dómine: * et tu das escam illórum in témpore opportúno.
  4. 144:16 Áperis tu manum tuam: * et imples omne ánimal benedictióne.
  5. 144:17 Iustus Dóminus in ómnibus viis suis: * et sanctus in ómnibus opéribus suis.
  6. 144:18 Prope est Dóminus ómnibus invocántibus eum: * ómnibus invocántibus eum in veritáte.
  7. 144:19 Voluntátem timéntium se fáciet: * et deprecatiónem eórum exáudiet: et salvos fáciet eos.
  8. 144:20 Custódit Dóminus omnes diligéntes se: * et omnes peccatóres dispérdet.
  9. 144:21 Laudatiónem Dómini loquétur os meum: * et benedícat omnis caro nómini sancto eius in sǽculum, et in sǽculum sǽculi.

Rom 15:4

Fratres: Quæcúmque scripta sunt, ad nostram doctrínam scripta sunt: ut per patiéntiam, et consolatiónem Scripturárum spem habeámus.

R. Deo grátias.

Capitulum Hymnus Versus

Creátor alme síderum,

Ætérna lux credéntium,

Iesu, Redémptor ómnium,

Inténde votis súpplicum.

Qui dǽmonis ne fráudibus

Períret orbis, ímpetu

Amóris actus, lánguidi

Mundi medéla factus es.

Commúne qui mundi nefas

Ut expiáres, ad crucem

E Vírginis sacrário

Intácta prodis víctima.

Cuius potéstas glóriæ

Noménque cum primum sonat,

Et cǽlites et ínferi

Treménte curvántur genu.

Te deprecámur últimæ

Magnum diéi Iúdicem,

Armis supérnæ grátiæ

Defénde nos ab hóstibus.

Virtus, honor, laus, glória

Deo Patri cum Fílio,

Sancto simul Paráclito,

In sæculórum sǽcula.

Amen.

V.
Roráte, cæli, désuper, et nubes pluant iustum.
R.
Aperiátur terra, et gérminet Salvatórem.
Ant. Veni, Dómine, * visitáre nos in pace, ut lætémur coram te corde perfécto.

Canticum B. Mariæ Virginis

  1. 1:46 Magníficat * ánima mea Dóminum.
  2. 1:47 Et exsultávit spíritus meus: * in Deo, salutári meo.
  3. 1:48 Quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ: * ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes.
  4. 1:49 Quia fecit mihi magna qui potens est: * et sanctum nomen eius.
  5. 1:50 Et misericórdia eius, a progénie in progénies: * timéntibus eum.
  6. 1:51 Fecit poténtiam in brácchio suo: * dispérsit supérbos mente cordis sui.
  7. 1:52 Depósuit poténtes de sede: * et exaltávit húmiles.
  8. 1:53 Esuriéntes implévit bonis: * et dívites dimísit inánes.
  9. 1:54 Suscépit Israël púerum suum: * recordátus misericórdiæ suæ.
  10. 1:55 Sicut locútus est ad patres nostros: * Ábraham, et sémini eius in sǽcula.
Preces Feriales{omittitur}
V.
Dómine, exáudi oratiónem meam.
R.
Et clamor meus ad te véniat.

Orémus.

Excita, Dómine, corda nostra ad præparándas Unigéniti tui vias: ut, per eius advéntum, purificátis tibi méntibus servíre mereámur:

Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

R. Amen.

V.
Dómine, exáudi oratiónem meam.
R.
Et clamor meus ad te véniat.
V.
Benedicámus Dómino.
R.
Deo grátias.
V.
Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
R.
Amen.