S. Francisci Xaverii Confessoris
Ad Nonam
- V.
- Deus ✠ in adiutórium meum inténde.
- R.
- Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Allelúia.
Rerum, Deus, tenax vigor,
Immótus in te pérmanens,
Lucis diúrnæ témpora
Succéssibus detérminans:
Largíre lumen véspere,
Quo vita nusquam décidat,
Sed prǽmium mortis sacræ
Perénnis instet glória.
Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Únice,
Cum Spíritu Paráclito
Regnans per omne sǽculum.
Amen.
Psalmus 74 [1]
- 74:2 Confitébimur tibi, Deus: * confitébimur, et invocábimus nomen tuum.
- 74:3 Narrábimus mirabília tua: * cum accépero tempus, ego iustítias iudicábo.
- 74:4 Liquefácta est terra, et omnes qui hábitant in ea: * ego confirmávi colúmnas eius.
- 74:5 Dixi iníquis: Nolíte iníque ágere: * et delinquéntibus: Nolíte exaltáre cornu:
- 74:6 Nolíte extóllere in altum cornu vestrum: * nolíte loqui advérsus Deum iniquitátem.
- 74:7 Quia neque ab Oriénte, neque ab Occidénte, neque a desértis móntibus: * quóniam Deus iudex est.
- 74:8 Hunc humíliat, et hunc exáltat: * quia calix in manu Dómini vini meri plenus misto.
- 74:9 Et inclinávit ex hoc in hoc: verúmtamen fæx eius non est exinaníta: * bibent omnes peccatóres terræ.
- 74:10 Ego autem annuntiábo in sǽculum: * cantábo Deo Iacob.
- 74:11 Et ómnia córnua peccatórum confríngam: * et exaltabúntur córnua iusti.
Psalmus 75(2-7) [2]
- 75:2 Notus in Iudǽa Deus: * in Israël magnum nomen eius.
- 75:3 Et factus est in pace locus eius: * et habitátio eius in Sion.
- 75:4 Ibi confrégit poténtias árcuum, * scutum, gládium, et bellum.
- 75:5 Illúminans tu mirabíliter a móntibus ætérnis: * turbáti sunt omnes insipiéntes corde.
- 75:6 Dormiérunt somnum suum: * et nihil invenérunt omnes viri divitiárum in mánibus suis.
- 75:7 Ab increpatióne tua, Deus Iacob, * dormitavérunt qui ascendérunt equos.
Psalmus 75(8-13) [3]
- 75:8 Tu terríbilis es, et quis resístet tibi? * ex tunc ira tua.
- 75:9 De cælo audítum fecísti iudícium: * terra trémuit et quiévit,
- 75:10 Cum exsúrgeret in iudícium Deus, * ut salvos fáceret omnes mansuétos terræ.
- 75:11 Quóniam cogitátio hóminis confitébitur tibi: * et relíquiæ cogitatiónis diem festum agent tibi.
- 75:12 Vovéte, et réddite Dómino, Deo vestro: * omnes, qui in circúitu eius affértis múnera.
- 75:13 Terríbili et ei qui aufert spíritum príncipum, * terríbili apud reges terræ.
Sap 10:10
Iustum dedúxit Dóminus per vias rectas, et osténdit illi regnum Dei, et dedit illi sciéntiam sanctórum: honestávit illum in labóribus, et complévit labóres illíus.
R. Deo grátias.
R. Lex Dei eius * In corde ipsíus.
R. Lex Dei eius * In corde ipsíus.
V. Et non supplantabúntur gressus eius.
R. In corde ipsíus.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Lex Dei eius * In corde ipsíus.
V. Iustum dedúxit Dóminus per vias rectas.
R. Et osténdit illi regnum Dei.
- V.
- Dómine, exáudi oratiónem meam.
- R.
- Et clamor meus ad te véniat.
Orémus.
Deus, qui Indiárum gentes beáti Francísci prædicatióne et miráculis Ecclésiæ tuæ aggregáre voluísti: concéde propítius; ut cuius gloriósa mérita venerámur, virtútum quoque imitémur exémpla.
Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
R. Amen.
- V.
- Dómine, exáudi oratiónem meam.
- R.
- Et clamor meus ad te véniat.
- V.
- Benedicámus Dómino.
- R.
- Deo grátias.
- V.
- Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
- R.
- Amen.