B
Feria III infra Hebdomadam I Adventus III. classis
1962 Pre-1955

Feria III infra Hebdomadam I Adventus

III. classis
Ad Matutinum
V.
Dómine, lábia + mea apéries.
R.
Et os meum annuntiábit laudem tuam.
V.
Deus in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Allelúia.

Invitatorium

Ant. Regem ventúrum Dóminum, * Veníte, adorémus.

Veníte, exsultémus Dómino, iubilémus Deo, salutári nostro: præoccupémus fáciem eius in confessióne, et in psalmis iubilémus ei.

Ant. Regem ventúrum Dóminum, * Veníte, adorémus.

Quóniam Deus magnus Dóminus, et Rex magnus super omnes deos, quóniam non repéllet Dóminus plebem suam: quia in manu eius sunt omnes fines terræ, et altitúdines móntium ipse cónspicit.

Ant. Veníte, adorémus.

Quóniam ipsíus est mare, et ipse fecit illud, et áridam fundavérunt manus eius (genuflectitur) veníte, adorémus, et procidámus ante Deum: plorémus coram Dómino, qui fecit nos, quia ipse est Dóminus, Deus noster; nos autem pópulus eius, et oves páscuæ eius.

Ant. Regem ventúrum Dóminum, * Veníte, adorémus.

Hódie, si vocem eius audiéritis, nolíte obduráre corda vestra, sicut in exacerbatióne secúndum diem tentatiónis in desérto: ubi tentavérunt me patres vestri, probavérunt et vidérunt ópera mea.

Ant. Veníte, adorémus.

Quadragínta annis próximus fui generatióni huic, et dixi: Semper hi errant corde, ipsi vero non cognovérunt vias meas: quibus iurávi in ira mea: Si introíbunt in réquiem meam.

Ant. Regem ventúrum Dóminum, * Veníte, adorémus.

V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Veníte, adorémus.

Ant. Regem ventúrum Dóminum, * Veníte, adorémus.

Hymnus

Verbum supérnum, pródiens

E Patris ætérni sinu,

Qui natus orbi súbvenis,

Labénte cursu témporis:

Illúmina nunc péctora,

Tuóque amóre cóncrema;

Ut cor cadúca déserens

Cæli volúptas ímpleat.

Ut, cum tribúnal Iúdicis

Damnábit igni nóxios,

Et vox amíca débitum

Vocábit ad cælum pios;

Non esca flammárum nigros

Volvámur inter túrbines,

Vultu Dei sed cómpotes

Cæli fruámur gáudiis.

Patri, simúlque Fílio,

Tibíque, Sancte Spíritus,

Sicut fuit, sit iúgiter

Sæclum per omne glória.

Amen.

Ad Nocturnum

Ant. Expúgna, Dómine, * impugnántes me.

Psalmus 34(1-10) [1]

  1. 34:1 Iúdica, Dómine, nocéntes me, * expúgna impugnántes me.
  2. 34:2 Apprehénde arma et scutum: * et exsúrge in adiutórium mihi.
  3. 34:3 Effúnde frámeam, et conclúde advérsus eos, qui persequúntur me: * dic ánimæ meæ: Salus tua ego sum.
  4. 34:4 Confundántur et revereántur, * quæréntes ánimam meam.
  5. Avertántur retrórsum, et confundántur * cogitántes mihi mala.
  6. 34:5 Fiant tamquam pulvis ante fáciem venti: * et Ángelus Dómini coárctans eos.
  7. 34:6 Fiat via illórum ténebræ et lúbricum: * et Ángelus Dómini pérsequens eos.
  8. 34:7 Quóniam gratis abscondérunt mihi intéritum láquei sui: * supervácue exprobravérunt ánimam meam.
  9. 34:8 Véniat illi láqueus, quem ignórat: et cáptio, quam abscóndit, apprehéndat eum: * et in láqueum cadat in ipsum.
  10. 34:9 Ánima autem mea exsultábit in Dómino: * et delectábitur super salutári suo.
  11. 34:10 Ómnia ossa mea dicent: * Dómine, quis símilis tibi?
  12. Erípiens ínopem de manu fortiórum eius: * egénum et páuperem a diripiéntibus eum.
Ant. Restítue ánimam meam * a malefáctis eórum, Dómine.

Psalmus 34(11-17) [2]

  1. 34:11 Surgéntes testes iníqui, * quæ ignorábam interrogábant me.
  2. 34:12 Retribuébant mihi mala pro bonis: * sterilitátem ánimæ meæ.
  3. 34:13 Ego autem cum mihi molésti essent, * induébar cilício.
  4. Humiliábam in ieiúnio ánimam meam: * et orátio mea in sinu meo convertétur.
  5. 34:14 Quasi próximum, et quasi fratrem nostrum, sic complacébam: * quasi lugens et contristátus, sic humiliábar.
  6. 34:15 Et advérsum me lætáti sunt, et convenérunt: * congregáta sunt super me flagélla, et ignorávi.
  7. 34:16 Dissipáti sunt, nec compúncti, tentavérunt me, subsannavérunt me subsannatióne: * frenduérunt super me déntibus suis.
  8. 34:17 Dómine, quando respícies? * restítue ánimam meam a malignitáte eórum, a leónibus únicam meam.
Ant. Exsúrge, Dómine, * et inténde iudício meo.

Psalmus 34(18-28) [3]

  1. 34:18 Confitébor tibi in ecclésia magna, * in pópulo gravi laudábo te.
  2. 34:19 Non supergáudeant mihi qui adversántur mihi iníque: * qui odérunt me gratis et ánnuunt óculis.
  3. 34:20 Quóniam mihi quidem pacífice loquebántur: * et in iracúndia terræ loquéntes, dolos cogitábant.
  4. 34:21 Et dilatavérunt super me os suum: * dixérunt: Euge, euge, vidérunt óculi nostri.
  5. 34:22 Vidísti, Dómine, ne síleas: * Dómine, ne discédas a me.
  6. 34:23 Exsúrge et inténde iudício meo: * Deus meus, et Dóminus meus in causam meam.
  7. 34:24 Iúdica me secúndum iustítiam tuam, Dómine, Deus meus, * et non supergáudeant mihi.
  8. 34:25 Non dicant in córdibus suis: Euge, euge, ánimæ nostræ: * nec dicant: Devorávimus eum.
  9. 34:26 Erubéscant et revereántur simul, * qui gratulántur malis meis.
  10. Induántur confusióne et reveréntia * qui magna loquúntur super me.
  11. 34:27 Exsúltent et læténtur qui volunt iustítiam meam: * et dicant semper: Magnificétur Dóminus qui volunt pacem servi eius.
  12. 34:28 Et lingua mea meditábitur iustítiam tuam, * tota die laudem tuam.
Ant. Noli æmulári * in eo qui prosperátur et facit iniquitátem.

Psalmus 36(1-15) [4]

  1. 36:1 Noli æmulári in malignántibus: * neque zeláveris faciéntes iniquitátem.
  2. 36:2 Quóniam tamquam fænum velóciter aréscent: * et quemádmodum ólera herbárum cito décident.
  3. 36:3 Spera in Dómino, et fac bonitátem: * et inhábita terram, et pascéris in divítiis eius.
  4. 36:4 Delectáre in Dómino: * et dabit tibi petitiónes cordis tui.
  5. 36:5 Revéla Dómino viam tuam, et spera in eo: * et ipse fáciet.
  6. 36:6 Et edúcet quasi lumen iustítiam tuam: et iudícium tuum tamquam merídiem: * súbditus esto Dómino, et ora eum.
  7. 36:7 Noli æmulári in eo, qui prosperátur in via sua: * in hómine faciénte iniustítias.
  8. 36:8 Désine ab ira, et derelínque furórem: * noli æmulári ut malignéris.
  9. 36:9 Quóniam qui malignántur, exterminabúntur: * sustinéntes autem Dóminum, ipsi hereditábunt terram.
  10. 36:10 Et adhuc pusíllum, et non erit peccátor: * et quæres locum eius et non invénies.
  11. 36:11 Mansuéti autem hereditábunt terram: * et delectabúntur in multitúdine pacis.
  12. 36:12 Observábit peccátor iustum: * et stridébit super eum déntibus suis.
  13. 36:13 Dóminus autem irridébit eum: * quóniam próspicit quod véniet dies eius.
  14. 36:14 Gládium evaginavérunt peccatóres: * intendérunt arcum suum,
  15. Ut deíciant páuperem et ínopem: * ut trucídent rectos corde.
  16. 36:15 Gládius eórum intret in corda ipsórum: * et arcus eórum confringátur.
Ant. Brácchia peccatórum * conteréntur, confírmat autem iustos Dóminus.

Psalmus 36(16-29) [5]

  1. 36:16 Mélius est módicum iusto, * super divítias peccatórum multas.
  2. 36:17 Quóniam brácchia peccatórum conteréntur: * confírmat autem iustos Dóminus.
  3. 36:18 Novit Dóminus dies immaculatórum: * et heréditas eórum in ætérnum erit.
  4. 36:19 Non confundéntur in témpore malo, et in diébus famis saturabúntur: * quia peccatóres períbunt.
  5. 36:20 Inimíci vero Dómini mox ut honorificáti fúerint et exaltáti: * deficiéntes, quemádmodum fumus defícient.
  6. 36:21 Mutuábitur peccátor, et non solvet: * iustus autem miserétur et tríbuet.
  7. 36:22 Quia benedicéntes ei hereditábunt terram: * maledicéntes autem ei disperíbunt.
  8. 36:23 Apud Dóminum gressus hóminis dirigéntur: * et viam eius volet.
  9. 36:24 Cum cecíderit non collidétur: * quia Dóminus suppónit manum suam.
  10. 36:25 Iúnior fui, étenim sénui: * et non vidi iustum derelíctum, nec semen eius quærens panem.
  11. 36:26 Tota die miserétur et cómmodat: * et semen illíus in benedictióne erit.
  12. 36:27 Declína a malo, et fac bonum: * et inhábita in sǽculum sǽculi.
  13. 36:28 Quia Dóminus amat iudícium, et non derelínquet sanctos suos: * in ætérnum conservabúntur.
  14. Iniústi puniéntur: * et semen impiórum períbit.
  15. 36:29 Iusti autem hereditábunt terram: * et inhabitábunt in sǽculum sǽculi super eam.
Ant. Custódi innocéntiam * et vide æquitátem.

Psalmus 36(30-40) [6]

  1. 36:30 Os iusti meditábitur sapiéntiam, * et lingua eius loquétur iudícium.
  2. 36:31 Lex Dei eius in corde ipsíus, * et non supplantabúntur gressus eius.
  3. 36:32 Consíderat peccátor iustum: * et quærit mortificáre eum.
  4. 36:33 Dóminus autem non derelínquet eum in mánibus eius: * nec damnábit eum, cum iudicábitur illi.
  5. 36:34 Exspécta Dóminum, et custódi viam eius: et exaltábit te ut hereditáte cápias terram: * cum períerint peccatóres vidébis.
  6. 36:35 Vidi ímpium superexaltátum, * et elevátum sicut cedros Líbani.
  7. 36:36 Et transívi, et ecce non erat: * et quæsívi eum, et non est invéntus locus eius.
  8. 36:37 Custódi innocéntiam, et vide æquitátem: * quóniam sunt relíquiæ hómini pacífico.
  9. 36:38 Iniústi autem disperíbunt simul: * relíquiæ impiórum interíbunt.
  10. 36:39 Salus autem iustórum a Dómino: * et protéctor eórum in témpore tribulatiónis.
  11. 36:40 Et adiuvábit eos Dóminus et liberábit eos: * et éruet eos a peccatóribus, et salvábit eos: quia speravérunt in eo.
Ant. Ne in ira tua * corrípias me, Dómine.

Psalmus 37(2-11) [7]

  1. 37:2 Dómine, ne in furóre tuo árguas me, * neque in ira tua corrípias me.
  2. 37:3 Quóniam sagíttæ tuæ infíxæ sunt mihi: * et confirmásti super me manum tuam.
  3. 37:4 Non est sánitas in carne mea a fácie iræ tuæ: * non est pax óssibus meis a fácie peccatórum meórum.
  4. 37:5 Quóniam iniquitátes meæ supergréssæ sunt caput meum: * et sicut onus grave gravátæ sunt super me.
  5. 37:6 Putruérunt et corrúptæ sunt cicatríces meæ, * a fácie insipiéntiæ meæ.
  6. 37:7 Miser factus sum, et curvátus sum usque in finem: * tota die contristátus ingrediébar.
  7. 37:8 Quóniam lumbi mei impléti sunt illusiónibus: * et non est sánitas in carne mea.
  8. 37:9 Afflíctus sum, et humiliátus sum nimis: * rugiébam a gémitu cordis mei.
  9. 37:10 Dómine, ante te omne desidérium meum: * et gémitus meus a te non est abscónditus.
  10. 37:11 Cor meum conturbátum est, derelíquit me virtus mea: * et lumen oculórum meórum, et ipsum non est mecum.
Ant. Inténde in adiutórium meum, * Dómine, virtus salútis meæ.

Psalmus 37(12-23) [8]

  1. 37:12 Amíci mei, et próximi mei * advérsum me appropinquavérunt, et stetérunt.
  2. Et qui iuxta me erant, de longe stetérunt: * et vim faciébant qui quærébant ánimam meam.
  3. 37:13 Et qui inquirébant mala mihi, locúti sunt vanitátes: * et dolos tota die meditabántur.
  4. 37:14 Ego autem tamquam surdus non audiébam: * et sicut mutus non apériens os suum.
  5. 37:15 Et factus sum sicut homo non áudiens: * et non habens in ore suo redargutiónes.
  6. 37:16 Quóniam in te, Dómine, sperávi: * tu exáudies me, Dómine, Deus meus.
  7. 37:17 Quia dixi: Nequándo supergáudeant mihi inimíci mei: * et dum commovéntur pedes mei, super me magna locúti sunt.
  8. 37:18 Quóniam ego in flagélla parátus sum: * et dolor meus in conspéctu meo semper.
  9. 37:19 Quóniam iniquitátem meam annuntiábo: * et cogitábo pro peccáto meo.
  10. 37:20 Inimíci autem mei vivunt, et confirmáti sunt super me: * et multiplicáti sunt qui odérunt me iníque.
  11. 37:21 Qui retríbuunt mala pro bonis, detrahébant mihi: * quóniam sequébar bonitátem.
  12. 37:22 Ne derelínquas me, Dómine, Deus meus: * ne discésseris a me.
  13. 37:23 Inténde in adiutórium meum, * Dómine, Deus, salútis meæ.
Ant. Ámove, Dómine, * a me plagas tuas.

Psalmus 38 [9]

  1. 38:2 Dixi: Custódiam vias meas: * ut non delínquam in lingua mea.
  2. Pósui ori meo custódiam, * cum consísteret peccátor advérsum me.
  3. 38:3 Obmútui, et humiliátus sum, et sílui a bonis: * et dolor meus renovátus est.
  4. 38:4 Concáluit cor meum intra me: * et in meditatióne mea exardéscet ignis.
  5. 38:5 Locútus sum in lingua mea: * Notum fac mihi, Dómine, finem meum.
  6. Et númerum diérum meórum quis est: * ut sciam quid desit mihi.
  7. 38:6 Ecce mensurábiles posuísti dies meos: * et substántia mea tamquam níhilum ante te.
  8. Verúmtamen univérsa vánitas, * omnis homo vivens.
  9. 38:7 Verúmtamen in imágine pertránsit homo: * sed et frustra conturbátur.
  10. Thesaurízat: * et ignórat cui congregábit ea.
  11. 38:8 Et nunc quæ est exspectátio mea? Nonne Dóminus? * Et substántia mea apud te est.
  12. 38:9 Ab ómnibus iniquitátibus meis érue me: * oppróbrium insipiénti dedísti me.
  13. 38:10 Obmútui, et non apérui os meum, quóniam tu fecísti: * ámove a me plagas tuas.
  14. 38:12 A fortitúdine manus tuæ ego deféci in increpatiónibus: * propter iniquitátem corripuísti hóminem.
  15. Et tabéscere fecísti sicut aráneam ánimam eius: * verúmtamen vane conturbátur omnis homo.
  16. 38:13 Exáudi oratiónem meam, Dómine, et deprecatiónem meam: * áuribus pércipe lácrimas meas.
  17. Ne síleas: quóniam ádvena ego sum apud te, et peregrínus, * sicut omnes patres mei.
  18. 38:14 Remítte mihi, ut refrígerer priúsquam ábeam, * et ámplius non ero.
V.
Emítte Agnum, Dómine, Dominatórem terræ.
R.
De Petra desérti ad montem fíliæ Sion.
Pater Noster dicitur secreto usque ad Et ne nos indúcas in tentatiónem:

Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:

V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:

R. Sed líbera nos a malo.

Absolutio.

Ipsíus píetas et misericórdia nos ádiuvet, qui cum Patre et Spíritu Sancto vivit et regnat in sǽcula sæculórum.

R. Amen.

V.
Iube, Dómine, benedícere.

Benedictio.

Deus Pater omnípotens sit nobis propítius et clemens.

R. Amen.

De Isaía Prophéta

Verbum, quod vidit Isaías, fílius Amos, super Iudam et Ierúsalem.

Et erit in novíssimis diébus præparátus mons domus Dómini in vértice móntium, et elevábitur super colles; et fluent ad eum omnes gentes.

Et ibunt pópuli multi, et dicent: Veníte, et ascendámus ad montem Dómini, et ad domum Dei Iacob, et docébit nos vias suas, et ambulábimus in sémitis eius: quia de Sion exíbit lex, et verbum Dómini de Ierúsalem.

V.
Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R.
Deo grátias.
R.
Montes Israël, ramos vestros expándite, et floréte, et fructus fácite:

* Prope est ut véniat dies Dómini.

V.
Roráte, cæli, désuper, et nubes pluant iustum: aperiátur terra, et gérminet Salvatórem.
R.
Prope est ut véniat dies Dómini.
V.
Iube, Dómine, benedícere.

Benedictio.

Christus perpétuæ det nobis gáudia vitæ.

R. Amen.

Et iudicábit gentes, et árguet pópulos multos: et conflábunt gládios suos in vómeres, et lánceas suas in falces: non levábit gens contra gentem gládium, nec exercebúntur ultra ad prǽlium.

Domus Iacob, veníte, et ambulémus in lúmine Dómini.

Proiecísti enim pópulum tuum, domum Iacob: quia repléti sunt ut olim, et áugures habuérunt ut Philísthiim, et púeris aliénis adhæsérunt.

V.
Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R.
Deo grátias.
R.
Erúmpant montes iucunditátem, et colles iustítiam:

* Quia lux mundi Dóminus cum poténtia venit.

V.
De Sion exíbit lex, et verbum Dómini de Ierúsalem.
R.
Quia lux mundi Dóminus cum poténtia venit.
V.
Iube, Dómine, benedícere.

Benedictio.

Ignem sui amóris accéndat Deus in córdibus nostris.

R. Amen.

Repléta est terra argénto et auro: et non est finis thesaurórum eius:

Et repléta est terra eius equis: et innumerábiles quadrígæ eius. Et repléta est terra eius idólis: opus mánuum suárum adoravérunt, quod fecérunt dígiti eórum.

Et incurvávit se homo, et humiliátus est vir, ne ergo dimíttas eis.

V.
Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R.
Deo grátias.
R.
Ecce ab Austro vénio, ego Dóminus Deus vester,

* Visitáre vos in pace.

V.
Aspíciam vos, et créscere fáciam: multiplicabímini, et firmábo pactum meum vobíscum.
R.
Visitáre vos in pace.
V.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R.
Visitáre vos in pace.

Reliqua omittuntur, nisi Laudes separandæ sint.

V.
Dómine, exáudi oratiónem meam.
R.
Et clamor meus ad te véniat.

Orémus.

Excita, quǽsumus, Dómine, poténtiam tuam, et veni: ut ab imminéntibus peccatórum nostrórum perículis, te mereámur protegénte éripi, te liberánte salvári:

Qui vivis et regnas cum Deo Patre, in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

R. Amen.

V.
Dómine, exáudi oratiónem meam.
R.
Et clamor meus ad te véniat.
V.
Benedicámus Dómino.
R.
Deo grátias.
V.
Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
R.
Amen.