Dominica I Adventus
- V.
- Dómine, lábia + mea apéries.
- R.
- Et os meum annuntiábit laudem tuam.
- V.
- Deus ✠ in adiutórium meum inténde.
- R.
- Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Allelúia.
Invitatorium
Ant. Regem ventúrum Dóminum, * Veníte, adorémus.
Veníte, exsultémus Dómino, iubilémus Deo, salutári nostro: præoccupémus fáciem eius in confessióne, et in psalmis iubilémus ei.
Ant. Regem ventúrum Dóminum, * Veníte, adorémus.
Quóniam Deus magnus Dóminus, et Rex magnus super omnes deos, quóniam non repéllet Dóminus plebem suam: quia in manu eius sunt omnes fines terræ, et altitúdines móntium ipse cónspicit.
Ant. Veníte, adorémus.
Quóniam ipsíus est mare, et ipse fecit illud, et áridam fundavérunt manus eius (genuflectitur) veníte, adorémus, et procidámus ante Deum: plorémus coram Dómino, qui fecit nos, quia ipse est Dóminus, Deus noster; nos autem pópulus eius, et oves páscuæ eius.
Ant. Regem ventúrum Dóminum, * Veníte, adorémus.
Hódie, si vocem eius audiéritis, nolíte obduráre corda vestra, sicut in exacerbatióne secúndum diem tentatiónis in desérto: ubi tentavérunt me patres vestri, probavérunt et vidérunt ópera mea.
Ant. Veníte, adorémus.
Quadragínta annis próximus fui generatióni huic, et dixi: Semper hi errant corde, ipsi vero non cognovérunt vias meas: quibus iurávi in ira mea: Si introíbunt in réquiem meam.
Ant. Regem ventúrum Dóminum, * Veníte, adorémus.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Veníte, adorémus.
Ant. Regem ventúrum Dóminum, * Veníte, adorémus.
Verbum supérnum, pródiens
E Patris ætérni sinu,
Qui natus orbi súbvenis,
Labénte cursu témporis:
Illúmina nunc péctora,
Tuóque amóre cóncrema;
Ut cor cadúca déserens
Cæli volúptas ímpleat.
Ut, cum tribúnal Iúdicis
Damnábit igni nóxios,
Et vox amíca débitum
Vocábit ad cælum pios;
Non esca flammárum nigros
Volvámur inter túrbines,
Vultu Dei sed cómpotes
Cæli fruámur gáudiis.
Patri, simúlque Fílio,
Tibíque, Sancte Spíritus,
Sicut fuit, sit iúgiter
Sæclum per omne glória.
Amen.
Ad Nocturnum
Psalmus 1 [1]
- 1:1 Beátus vir, qui non ábiit in consílio impiórum, et in via peccatórum non stetit, * et in cáthedra pestiléntiæ non sedit:
- 1:2 Sed in lege Dómini volúntas eius, * et in lege eius meditábitur die ac nocte.
- 1:3 Et erit tamquam lignum, quod plantátum est secus decúrsus aquárum, * quod fructum suum dabit in témpore suo:
- Et fólium eius non défluet: * et ómnia quæcúmque fáciet, prosperabúntur.
- 1:4 Non sic ímpii, non sic: * sed tamquam pulvis, quem próicit ventus a fácie terræ.
- 1:5 Ídeo non resúrgent ímpii in iudício: * neque peccatóres in concílio iustórum.
- 1:6 Quóniam novit Dóminus viam iustórum: * et iter impiórum períbit.
Psalmus 2 [2]
- 2:1 Quare fremuérunt gentes: * et pópuli meditáti sunt inánia?
- 2:2 Astitérunt reges terræ, et príncipes convenérunt in unum * advérsus Dóminum, et advérsus Christum eius.
- 2:3 Dirumpámus víncula eórum: * et proiciámus a nobis iugum ipsórum.
- 2:4 Qui hábitat in cælis, irridébit eos: * et Dóminus subsannábit eos.
- 2:5 Tunc loquétur ad eos in ira sua, * et in furóre suo conturbábit eos.
- 2:6 Ego autem constitútus sum Rex ab eo super Sion montem sanctum eius, * prǽdicans præcéptum eius.
- 2:7 Dóminus dixit ad me: * Fílius meus es tu, ego hódie génui te.
- 2:8 Póstula a me, et dabo tibi gentes hereditátem tuam, * et possessiónem tuam términos terræ.
- 2:9 Reges eos in virga férrea, * et tamquam vas fíguli confrínges eos.
- 2:10 Et nunc, reges, intellégite: * erudímini, qui iudicátis terram.
- 2:11 Servíte Dómino in timóre: * et exsultáte ei cum tremóre.
- 2:12 Apprehéndite disciplínam, nequándo irascátur Dóminus, * et pereátis de via iusta.
- 2:13 Cum exárserit in brevi ira eius: * beáti omnes qui confídunt in eo.
Psalmus 3 [3]
- 3:2 Dómine, quid multiplicáti sunt qui tríbulant me? * multi insúrgunt advérsum me.
- 3:3 Multi dicunt ánimæ meæ: * Non est salus ipsi in Deo eius.
- 3:4 Tu autem, Dómine, suscéptor meus es, * glória mea, et exáltans caput meum.
- 3:5 Voce mea ad Dóminum clamávi: * et exaudívit me de monte sancto suo.
- 3:6 Ego dormívi, et soporátus sum: * et exsurréxi, quia Dóminus suscépit me.
- 3:7 Non timébo míllia pópuli circumdántis me: * exsúrge, Dómine, salvum me fac, Deus meus.
- 3:8 Quóniam tu percussísti omnes adversántes mihi sine causa: * dentes peccatórum contrivísti.
- 3:9 Dómini est salus: * et super pópulum tuum benedíctio tua.
Psalmus 8 [4]
- 8:2 Dómine, Dóminus noster, * quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra!
- Quóniam eleváta est magnificéntia tua, * super cælos.
- 8:3 Ex ore infántium et lacténtium perfecísti laudem propter inimícos tuos, * ut déstruas inimícum et ultórem.
- 8:4 Quóniam vidébo cælos tuos, ópera digitórum tuórum: * lunam et stellas, quæ tu fundásti.
- 8:5 Quid est homo quod memor es eius? * aut fílius hóminis, quóniam vísitas eum?
- 8:6 Minuísti eum paulo minus ab Ángelis, glória et honóre coronásti eum: * et constituísti eum super ópera mánuum tuárum.
- 8:8 Ómnia subiecísti sub pédibus eius, * oves et boves univérsas: ínsuper et pécora campi.
- 8:9 Vólucres cæli, et pisces maris, * qui perámbulant sémitas maris.
- 8:10 Dómine, Dóminus noster, * quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra!
Psalmus 9(2-11) [5]
- 9:2 Confitébor tibi, Dómine, in toto corde meo: * narrábo ómnia mirabília tua.
- 9:3 Lætábor et exsultábo in te: * psallam nómini tuo, Altíssime.
- 9:4 In converténdo inimícum meum retrórsum: * infirmabúntur, et períbunt a fácie tua.
- 9:5 Quóniam fecísti iudícium meum et causam meam: * sedísti super thronum, qui iúdicas iustítiam.
- 9:6 Increpásti gentes, et périit ímpius: * nomen eórum delésti in ætérnum, et in sǽculum sǽculi.
- 9:7 Inimíci defecérunt frámeæ in finem: * et civitátes eórum destruxísti.
- Périit memória eórum cum sónitu: * et Dóminus in ætérnum pérmanet.
- 9:8 Parávit in iudício thronum suum: * et ipse iudicábit orbem terræ in æquitáte, iudicábit pópulos in iustítia.
- 9:10 Et factus est Dóminus refúgium páuperi: * adiútor in opportunitátibus, in tribulatióne.
- 9:11 Et sperent in te qui novérunt nomen tuum: * quóniam non dereliquísti quæréntes te, Dómine.
Psalmus 9(12-21) [6]
- 9:12 Psállite Dómino, qui hábitat in Sion: * annuntiáte inter gentes stúdia eius:
- 9:13 Quóniam requírens sánguinem eórum recordátus est: * non est oblítus clamórem páuperum.
- 9:14 Miserére mei, Dómine: * vide humilitátem meam de inimícis meis.
- 9:15 Qui exáltas me de portis mortis, * ut annúntiem omnes laudatiónes tuas in portis fíliæ Sion.
- 9:16 Exsultábo in salutári tuo: * infíxæ sunt gentes in intéritu, quem fecérunt.
- In láqueo isto, quem abscondérunt, * comprehénsus est pes eórum.
- 9:17 Cognoscétur Dóminus iudícia fáciens: * in opéribus mánuum suárum comprehénsus est peccátor.
- 9:18 Convertántur peccatóres in inférnum, * omnes gentes quæ obliviscúntur Deum.
- 9:19 Quóniam non in finem oblívio erit páuperis: * patiéntia páuperum non períbit in finem.
- 9:20 Exsúrge, Dómine, non confortétur homo: * iudicéntur gentes in conspéctu tuo.
- 9:21 Constítue, Dómine, legislatórem super eos: * ut sciant gentes quóniam hómines sunt.
Psalmus 9(22-32) [7]
- 9:22 Ut quid, Dómine, recessísti longe, * déspicis in opportunitátibus, in tribulatióne?
- 9:23 Dum supérbit ímpius, incénditur pauper: * comprehendúntur in consíliis quibus cógitant.
- 9:24 Quóniam laudátur peccátor in desidériis ánimæ suæ: * et iníquus benedícitur.
- 9:25 Exacerbávit Dóminum peccátor, * secúndum multitúdinem iræ suæ non quæret.
- 9:26 Non est Deus in conspéctu eius: * inquinátæ sunt viæ illíus in omni témpore.
- Auferúntur iudícia tua a fácie eius: * ómnium inimicórum suórum dominábitur.
- 9:27 Dixit enim in corde suo: * Non movébor a generatióne in generatiónem sine malo.
- 9:28 Cuius maledictióne os plenum est, et amaritúdine, et dolo: * sub lingua eius labor et dolor.
- 9:29 Sedet in insídiis cum divítibus in occúltis: * ut interfíciat innocéntem.
- 9:30 Óculi eius in páuperem respíciunt: * insidiátur in abscóndito, quasi leo in spelúnca sua.
- Insidiátur ut rápiat páuperem: * rápere páuperem, dum áttrahit eum.
- 9:31 In láqueo suo humiliábit eum: * inclinábit se, et cadet, cum dominátus fúerit páuperum.
- 9:32 Dixit enim in corde suo: Oblítus est Deus, * avértit fáciem suam ne vídeat in finem.
Psalmus 9(33-39) [8]
- 9:33 Exsúrge, Dómine Deus, exaltétur manus tua: * ne obliviscáris páuperum.
- 9:34 Propter quid irritávit ímpius Deum? * dixit enim in corde suo: Non requíret.
- 9:35 Vides quóniam tu labórem et dolórem consíderas: * ut tradas eos in manus tuas.
- Tibi derelíctus est pauper: * órphano tu eris adiútor.
- 9:36 Cóntere brácchium peccatóris et malígni: * quærétur peccátum illíus, et non inveniétur.
- 9:37 Dóminus regnábit in ætérnum, et in sǽculum sǽculi: * períbitis, gentes, de terra illíus.
- 9:38 Desidérium páuperum exaudívit Dóminus: * præparatiónem cordis eórum audívit auris tua.
- 9:39 Iudicáre pupíllo et húmili, * ut non appónat ultra magnificáre se homo super terram.
Psalmus 10 [9]
- 10:2 In Dómino confído: quómodo dícitis ánimæ meæ: * Tránsmigra in montem sicut passer?
- 10:3 Quóniam ecce peccatóres intendérunt arcum, paravérunt sagíttas suas in pháretra, * ut sagíttent in obscúro rectos corde.
- 10:4 Quóniam quæ perfecísti, destruxérunt: * iustus autem quid fecit?
- 10:5 Dóminus in templo sancto suo, * Dóminus in cælo sedes eius.
- Óculi eius in páuperem respíciunt: * pálpebræ eius intérrogant fílios hóminum.
- 10:6 Dóminus intérrogat iustum et ímpium: * qui autem díligit iniquitátem, odit ánimam suam.
- 10:7 Pluet super peccatóres láqueos: * ignis, et sulphur, et spíritus procellárum pars cálicis eórum.
- 10:8 Quóniam iustus Dóminus, et iustítias diléxit: * æquitátem vidit vultus eius.
- V.
- Ex Sion spécies decóris eius.
- R.
- Deus noster maniféste véniet.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
R. Sed líbera nos a malo.
Absolutio.
Exáudi, Dómine Iesu Christe, preces servórum tuórum, et miserére nobis: Qui cum Patre et Spíritu Sancto vivis et regnas in sǽcula sæculórum.
R. Amen.
- V.
- Iube, Dómine, benedícere.
Benedictio.
Ille nos benedícat, qui sine fine vivit et regnat.
R. Amen.
Incipit liber Isaíæ Prophétæ
Vísio Isaíæ fílii Amos, quam vidit super Iudam et Ierúsalem, in diébus Ozíæ, Ióatham, Achaz, et Ezechíæ, regum Iuda.
Audíte, cæli, et áuribus pércipe, terra, quóniam Dóminus locútus est: Fílios enutrívi, et exaltávi: ipsi autem sprevérunt me.
Cognóvit bos possessórem suum, et ásinus præsépe dómini sui: Israël autem me non cognóvit, et pópulus meus non intelléxit.
- V.
- Tu autem, Dómine, miserére nobis.
- R.
- Deo grátias.
- R.
- Aspíciens a longe, ecce vídeo Dei poténtiam veniéntem, et nébulam totam terram tegéntem. * Ite óbviam ei, et dícite: * Núntia nobis, si tu es ipse, * Qui regnatúrus es in pópulo Israël.
- V.
- Quique terrígenæ, et fílii hóminum, simul in unum dives et pauper. Ite óbviam ei, et dícite.
- V.
- Qui regis Israël, inténde, qui dedúcis velut ovem Ioseph. Núntia nobis, si tu es ipse.
- V.
- Tóllite portas, príncipes, vestras, et elevámini portæ æternáles, et introíbit Rex glóriæ. Qui regnatúrus es in pópulo Israël.
- V.
- Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
- R.
- Aspíciens a longe, ecce vídeo Dei poténtiam veniéntem, et nébulam totam terram tegéntem. * Ite óbviam ei, et dícite: * Núntia nobis, si tu es ipse, * Qui regnatúrus es in pópulo Israël.
- V.
- Iube, Dómine, benedícere.
Benedictio.
Divínum auxílium máneat semper nobíscum.
R. Amen.
Væ genti peccatríci, pópulo gravi iniquitáte, sémini nequam, fíliis scelerátis: dereliquérunt Dóminum, blasphemavérunt Sanctum Israël, abalienáti sunt retrórsum.
Super quo percútiam vos ultra, addéntes prævaricatiónem? omne caput lánguidum, et omne cor mærens.
A planta pedis usque ad vérticem non est in eo sánitas: vulnus, et livor, et plaga tumens non est circumligáta, nec curáta medicámine, neque fota óleo.
Terra vestra desérta, civitátes vestræ succénsæ igni: regiónem vestram coram vobis aliéni dévorant, et desolábitur sicut in vastitáte hostíli.
Et derelinquétur fília Sion ut umbráculum in vínea, et sicut tugúrium in cucumerário, et sicut cívitas quæ vastátur.
Nisi Dóminus exercítuum reliquísset nobis semen, quasi Sódoma fuissémus, et quasi Gomórrha símiles essémus.
- V.
- Tu autem, Dómine, miserére nobis.
- R.
- Deo grátias.
- R.
- Missus est Gábriel Angelus ad Maríam Vírginem desponsátam Ioseph, núntians ei verbum; et expavéscit Virgo de lúmine: ne tímeas, María, invenísti grátiam apud Dóminum:
* Ecce concípies, et páries, et vocábitur Altíssimi Fílius.
- V.
- Dabit ei Dóminus Deus sedem David, patris eius, et regnábit in domo Iacob in ætérnum.
- R.
- Ecce concípies, et páries, et vocábitur Altíssimi Fílius.
- V.
- Iube, Dómine, benedícere.
Benedictio.
Per evangélica dicta, deleántur nostra delícta.
R. Amen.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam
Homilia 1 in Evangelia
In illo témpore: Dixit Iesus discípulis suis: Erunt signa in sole, et luna, et stellis, et in terris pressúra géntium. Et réliqua.
Homilía sancti Gregórii Papæ
Dóminus ac Redémptor noster parátos nos inveníre desíderans, senescéntem mundum quæ mala sequántur denúntiat, ut nos ab eius amóre compéscat. Appropinquántem eius términum quantæ percussiónes prævéniant, innotéscit: ut, si Deum metúere in tranquillitáte nólumus, saltem vicínum eius iudícium vel percussiónibus attríti timeámus.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.
R. Ecce dies véniunt, dicit Dóminus, et suscitábo David germen iustum: et regnábit rex, et sápiens erit, et fáciet iudícium et iustítiam in terra:
* Et hoc est nomen quod vocábunt eum: * Dóminus iustus noster.
V. In diébus illis salvábitur Iuda, et Israël habitábit confidénter.
R. Et hoc est nomen quod vocábunt eum:
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Dóminus iustus noster.
Reliqua omittuntur, nisi Laudes separandæ sint.
- V.
- Dómine, exáudi oratiónem meam.
- R.
- Et clamor meus ad te véniat.
Orémus.
Excita, quǽsumus, Dómine, poténtiam tuam, et veni: ut ab imminéntibus peccatórum nostrórum perículis, te mereámur protegénte éripi, te liberánte salvári:
Qui vivis et regnas cum Deo Patre, in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
R. Amen.
- V.
- Dómine, exáudi oratiónem meam.
- R.
- Et clamor meus ad te véniat.
- V.
- Benedicámus Dómino.
- R.
- Deo grátias.
- V.
- Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
- R.
- Amen.