S. Gertrudis Virginis
- V.
- Deus ✠ in adiutórium meum inténde.
- R.
- Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Allelúia.
Psalmus 114 [1]
- 114:1 Diléxi, quóniam exáudiet Dóminus * vocem oratiónis meæ.
- 114:2 Quia inclinávit aurem suam mihi: * et in diébus meis invocábo.
- 114:3 Circumdedérunt me dolóres mortis: * et perícula inférni invenérunt me.
- Tribulatiónem et dolórem invéni: * et nomen Dómini invocávi.
- 114:4 O Dómine, líbera ánimam meam: * miséricors Dóminus, et iustus, et Deus noster miserétur.
- 114:6 Custódiens párvulos Dóminus: * humiliátus sum, et liberávit me.
- 114:7 Convértere, ánima mea, in réquiem tuam: * quia Dóminus benefécit tibi.
- 114:8 Quia erípuit ánimam meam de morte: * óculos meos a lácrimis, pedes meos a lapsu.
- 114:9 Placébo Dómino * in regióne vivórum.
Psalmus 115 [2]
- 115:1 Crédidi, propter quod locútus sum: * ego autem humiliátus sum nimis.
- 115:2 Ego dixi in excéssu meo: * Omnis homo mendax.
- 115:3 Quid retríbuam Dómino, * pro ómnibus, quæ retríbuit mihi?
- 115:4 Cálicem salutáris accípiam: * et nomen Dómini invocábo.
- 115:5 Vota mea Dómino reddam coram omni pópulo eius: * pretiósa in conspéctu Dómini mors sanctórum eius:
- 115:7 O Dómine, quia ego servus tuus: * ego servus tuus, et fílius ancíllæ tuæ.
- Dirupísti víncula mea: * tibi sacrificábo hóstiam laudis, et nomen Dómini invocábo.
- 115:9 Vota mea Dómino reddam in conspéctu omnis pópuli eius: * in átriis domus Dómini, in médio tui, Ierúsalem.
Psalmus 119 [3]
- 119:1 Ad Dóminum cum tribulárer clamávi: * et exaudívit me.
- 119:2 Dómine, líbera ánimam meam a lábiis iníquis, * et a lingua dolósa.
- 119:3 Quid detur tibi, aut quid apponátur tibi * ad linguam dolósam?
- 119:4 Sagíttæ poténtis acútæ, * cum carbónibus desolatóriis.
- 119:5 Heu mihi, quia incolátus meus prolongátus est: habitávi cum habitántibus Cedar: * multum íncola fuit ánima mea.
- 119:7 Cum his, qui odérunt pacem, eram pacíficus: * cum loquébar illis, impugnábant me gratis.
Psalmus 120 [4]
- 120:1 Levávi óculos meos in montes, * unde véniet auxílium mihi.
- 120:2 Auxílium meum a Dómino, * qui fecit cælum et terram.
- 120:3 Non det in commotiónem pedem tuum: * neque dormítet qui custódit te.
- 120:4 Ecce, non dormitábit neque dórmiet, * qui custódit Israël.
- 120:5 Dóminus custódit te, Dóminus protéctio tua, * super manum déxteram tuam.
- 120:6 Per diem sol non uret te: * neque luna per noctem.
- 120:7 Dóminus custódit te ab omni malo: * custódiat ánimam tuam Dóminus.
- 120:8 Dóminus custódiat intróitum tuum, et éxitum tuum: * ex hoc nunc, et usque in sǽculum.
Psalmus 121 [5]
- 121:1 Lætátus sum in his, quæ dicta sunt mihi: * ‡ In domum Dómini íbimus.
- 121:2 Stantes erant pedes nostri, * in átriis tuis, Ierúsalem.
- 121:3 Ierúsalem, quæ ædificátur ut cívitas: * cuius participátio eius in idípsum.
- 121:4 Illuc enim ascendérunt tribus, tribus Dómini: * testimónium Israël ad confiténdum nómini Dómini.
- 121:5 Quia illic sedérunt sedes in iudício, * sedes super domum David.
- 121:6 Rogáte quæ ad pacem sunt Ierúsalem: * et abundántia diligéntibus te:
- 121:7 Fiat pax in virtúte tua: * et abundántia in túrribus tuis.
- 121:8 Propter fratres meos, et próximos meos, * loquébar pacem de te:
- 121:9 Propter domum Dómini, Dei nostri, * quæsívi bona tibi.
2 Cor 10:17-18
Fratres: Qui gloriátur, in Dómino gloriétur. Non enim qui seípsum comméndat, ille probátus est; sed quem Deus comméndat.
R. Deo grátias.
Iesu, coróna Vírginum,
Quem Mater illa cóncipit
Quæ sola Virgo párturit,
Hæc vota clemens áccipe:
Qui pergis inter lília
Septus choréis Vírginum,
Sponsus decórus glória
Sponsísque reddens prǽmia.
Quocúmque tendis, Vírgines
Sequúntur, atque láudibus
Post te canéntes cúrsitant,
Hymnósque dulces pérsonant;
Te deprecámur súpplices,
Nostris ut addas sénsibus
Nescíre prorsus ómnia
Corruptiónis vúlnera.
Virtus, honor, laus, glória
Deo Patri cum Fílio,
Sancto simul Paráclito,
In sæculórum sǽcula.
Amen.
- V.
- Diffúsa est grátia in lábiis tuis.
- R.
- Proptérea benedíxit te Deus in ætérnum.
Canticum B. Mariæ Virginis
- 1:46 Magníficat ✠ * ánima mea Dóminum.
- 1:47 Et exsultávit spíritus meus: * in Deo, salutári meo.
- 1:48 Quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ: * ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes.
- 1:49 Quia fecit mihi magna qui potens est: * et sanctum nomen eius.
- 1:50 Et misericórdia eius, a progénie in progénies: * timéntibus eum.
- 1:51 Fecit poténtiam in brácchio suo: * dispérsit supérbos mente cordis sui.
- 1:52 Depósuit poténtes de sede: * et exaltávit húmiles.
- 1:53 Esuriéntes implévit bonis: * et dívites dimísit inánes.
- 1:54 Suscépit Israël púerum suum: * recordátus misericórdiæ suæ.
- 1:55 Sicut locútus est ad patres nostros: * Ábraham, et sémini eius in sǽcula.
- V.
- Dómine, exáudi oratiónem meam.
- R.
- Et clamor meus ad te véniat.
Orémus.
Deus, qui in corde beátæ Gertrúdis Vírginis iucúndam tibi mansiónem præparásti: ipsíus méritis et intercessióne; cordis nostri máculas cleménter abstérge, et eiúsdem tríbue gaudére consórtio.
Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
R. Amen.
- V.
- Dómine, exáudi oratiónem meam.
- R.
- Et clamor meus ad te véniat.
- V.
- Benedicámus Dómino.
- R.
- Deo grátias.
- V.
- Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
- R.
- Amen.