B
S. Josaphat Episcopi et Martyris III. classis
1962 Pre-1955

S. Josaphat Episcopi et Martyris

III. classis
Ad Laudes
V.
Deus in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Allelúia.

Ant. Fílii Sion * exsúltent in Rege suo.

Psalmus 149 [1]

  1. 149:1 Cantáte Dómino cánticum novum: * laus eius in ecclésia sanctórum.
  2. 149:2 Lætétur Israël in eo, qui fecit eum: * et fílii Sion exsúltent in rege suo.
  3. 149:3 Laudent nomen eius in choro: * in týmpano, et psaltério psallant ei:
  4. 149:4 Quia beneplácitum est Dómino in pópulo suo: * et exaltábit mansuétos in salútem.
  5. 149:5 Exsultábunt sancti in glória: * lætabúntur in cubílibus suis.
  6. 149:6 Exaltatiónes Dei in gútture eórum: * et gládii ancípites in mánibus eórum.
  7. 149:7 Ad faciéndam vindíctam in natiónibus: * increpatiónes in pópulis.
  8. 149:8 Ad alligándos reges eórum in compédibus: * et nóbiles eórum in mánicis férreis.
  9. 149:9 Ut fáciant in eis iudícium conscríptum: * glória hæc est ómnibus sanctis eius.
Ant. Quam magnificáta * sunt ópera tua, Dómine.

Psalmus 91 [2]

  1. 91:2 Bonum est confitéri Dómino: * et psállere nómini tuo, Altíssime.
  2. 91:3 Ad annuntiándum mane misericórdiam tuam: * et veritátem tuam per noctem.
  3. 91:4 In decachórdo, psaltério: * cum cántico, in cíthara.
  4. 91:5 Quia delectásti me, Dómine, in factúra tua: * et in opéribus mánuum tuárum exsultábo.
  5. 91:6 Quam magnificáta sunt ópera tua, Dómine! * nimis profúndæ factæ sunt cogitatiónes tuæ.
  6. 91:7 Vir insípiens non cognóscet: * et stultus non intélleget hæc.
  7. 91:8 Cum exórti fúerint peccatóres sicut fænum: * et apparúerint omnes, qui operántur iniquitátem:
  8. 91:9 Ut intéreant in sǽculum sǽculi: * tu autem Altíssimus in ætérnum, Dómine.
  9. 91:10 Quóniam ecce inimíci tui, Dómine, quóniam ecce inimíci tui períbunt: * et dispergéntur omnes, qui operántur iniquitátem.
  10. 91:11 Et exaltábitur sicut unicórnis cornu meum: * et senéctus mea in misericórdia úberi.
  11. 91:12 Et despéxit óculus meus inimícos meos: * et in insurgéntibus in me malignántibus áudiet auris mea.
  12. 91:13 Iustus, ut palma florébit: * sicut cedrus Líbani multiplicábitur.
  13. 91:14 Plantáti in domo Dómini, * in átriis domus Dei nostri florébunt.
  14. 91:15 Adhuc multiplicabúntur in senécta úberi: * et bene patiéntes erunt, ut annúntient:
  15. 91:16 Quóniam rectus Dóminus, Deus noster: * et non est iníquitas in eo.
Ant. Lætábitur iustus * in Dómino et sperábit in eo.

Psalmus 63 [3]

  1. 63:2 Exáudi, Deus, oratiónem meam cum déprecor: * a timóre inimíci éripe ánimam meam.
  2. 63:3 Protexísti me a convéntu malignántium: * a multitúdine operántium iniquitátem.
  3. 63:4 Quia exacuérunt ut gládium linguas suas: * intendérunt arcum rem amáram, ut sagíttent in occúltis immaculátum.
  4. 63:6 Súbito sagittábunt eum, et non timébunt: * firmavérunt sibi sermónem nequam.
  5. Narravérunt ut abscónderent láqueos: * dixérunt: Quis vidébit eos?
  6. 63:7 Scrutáti sunt iniquitátes: * defecérunt scrutántes scrutínio.
  7. Accédet homo ad cor altum: * et exaltábitur Deus.
  8. 63:8 Sagíttæ parvulórum factæ sunt plagæ eórum: * et infirmátæ sunt contra eos linguæ eórum.
  9. 63:9 Conturbáti sunt omnes qui vidébant eos: * et tímuit omnis homo.
  10. 63:10 Et annuntiavérunt ópera Dei, * et facta eius intellexérunt.
  11. 63:11 Lætábitur iustus in Dómino, et sperábit in eo, * et laudabúntur omnes recti corde.
Ant. Osténde nobis, Dómine, * lucem miseratiónum tuárum.

Canticum Ecclesiastici [4]

  1. 36:1 Miserére nostri, Deus ómnium, et réspice nos, * et osténde nobis lucem miseratiónum tuárum:
  2. 36:2 Et immítte timórem tuum super gentes, * quæ non exquisiérunt te,
  3. 36:3 Ut cognóscant quia non est Deus nisi tu, * et enárrent magnália tua.
  4. 36:4 Álleva manum tuam super gentes aliénas, * ut vídeant poténtiam tuam.
  5. 36:5 Sicut enim in conspéctu eórum sanctificátus es in nobis, * sic in conspéctu nostro magnificáberis in eis,
  6. 36:6 Ut cognóscant te, sicut et nos cognóvimus, * quóniam non est Deus præter te, Dómine.
  7. 36:7 Ínnova signa, et immúta mirabília. * Glorífica manum, et brácchium dextrum.
  8. 36:8 Éxcita furórem, et effúnde iram. * Tolle adversárium, et afflíge inimícum.
  9. 36:9 Festína tempus, et meménto finis, * ut enárrent mirabília tua.
  10. 36:10 In ira flammæ devorétur qui salvátur: * et qui péssimant plebem tuam, invéniant perditiónem.
  11. 36:11 Cóntere caput príncipum inimicórum, * dicéntium: Non est álius præter nos.
  12. 36:12 Cóngrega omnes tribus Iacob: ut cognóscant quia non est Deus nisi tu, * et enárrent magnália tua:
  13. 36:13 Et hereditábis eos, * sicut ab inítio.
  14. 36:14 Miserére plebi tuæ, super quam invocátum est nomen tuum: * et Israël, quem coæquásti primogénito tuo.
  15. 36:15 Miserére civitáti sanctificatiónis tuæ Ierúsalem, * civitáti requiéi tuæ.
  16. 36:16 Reple Sion inenarrabílibus verbis tuis, * et glória tua pópulum tuum.
Ant. Omnis spíritus * laudet Dóminum.

Psalmus 150 [5]

  1. 150:1 Laudáte Dóminum in sanctis eius: * laudáte eum in firmaménto virtútis eius.
  2. 150:2 Laudáte eum in virtútibus eius: * laudáte eum secúndum multitúdinem magnitúdinis eius.
  3. 150:3 Laudáte eum in sono tubæ: * laudáte eum in psaltério, et cíthara.
  4. 150:4 Laudáte eum in týmpano, et choro: * laudáte eum in chordis, et órgano.
  5. 150:5 Laudáte eum in cýmbalis benesonántibus: laudáte eum in cýmbalis iubilatiónis: * omnis spíritus laudet Dóminum.

Iac 1:12

Beátus vir, qui suffert tentatiónem: quóniam cum probátus fúerit, accípiet corónam vitæ, quam repromísit Deus diligéntibus se.

R. Deo grátias.

Capitulum Hymnus Versus

Invícte Martyr, únicum

Patris secútus Fílium,

Victis triúmphas hóstibus,

Victor fruens cæléstibus.

Tui precátus múnere

Nostrum reátum dílue,

Arcens mali contágium,

Vitæ repéllens tǽdium.

Solúta sunt iam víncula

Tui sacráti córporis:

Nos solve vinclis sǽculi,

Dono supérni Núminis.

Deo Patri sit glória,

Eiúsque soli Fílio,

Cum Spíritu Paráclito,

Nunc, et per omne sǽculum.

Amen.

V.
Iustus ut palma florébit.
R.
Sicut cedrus Líbani multiplicábitur.
Ant. Qui odit * ánimam suam in hoc mundo, in vitam ætérnam custódit eam.

Canticum Zachariæ

  1. 1:68 Benedíctus Dóminus, Deus Israël: * quia visitávit, et fecit redemptiónem plebis suæ:
  2. 1:69 Et eréxit cornu salútis nobis: * in domo David, púeri sui.
  3. 1:70 Sicut locútus est per os sanctórum, * qui a sǽculo sunt, prophetárum eius:
  4. 1:71 Salútem ex inimícis nostris, * et de manu ómnium, qui odérunt nos.
  5. 1:72 Ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris: * et memorári testaménti sui sancti.
  6. 1:73 Iusiurándum, quod iurávit ad Ábraham patrem nostrum, * datúrum se nobis:
  7. 1:74 Ut sine timóre, de manu inimicórum nostrórum liberáti, * serviámus illi.
  8. 1:75 In sanctitáte, et iustítia coram ipso, * ómnibus diébus nostris.
  9. 1:76 Et tu, puer, Prophéta Altíssimi vocáberis: * præíbis enim ante fáciem Dómini, paráre vias eius:
  10. 1:77 Ad dandam sciéntiam salútis plebi eius: * in remissiónem peccatórum eórum:
  11. 1:78 Per víscera misericórdiæ Dei nostri: * in quibus visitávit nos, óriens ex alto:
  12. 1:79 Illumináre his, qui in ténebris, et in umbra mortis sedent: * ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.
Preces Feriales{omittitur}
V.
Dómine, exáudi oratiónem meam.
R.
Et clamor meus ad te véniat.

Orémus.

Excita, quǽsumus, Dómine, in Ecclésia tua Spíritum, quo replétus beátus Iósaphat Martyr et Póntifex tuus ánimam suam pro óvibus pósuit: ut, eo intercedénte, nos quoque eódem Spíritu moti ac roboráti, ánimam nostram pro frátribus pónere non vereámur.

Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte eiúsdem Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

R. Amen.

V.
Dómine, exáudi oratiónem meam.
R.
Et clamor meus ad te véniat.
V.
Benedicámus Dómino.
R.
Deo grátias.
V.
Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
R.
Amen.