S. Martini Papæ et Martyris
- V.
- Dómine, lábia + mea apéries.
- R.
- Et os meum annuntiábit laudem tuam.
- V.
- Deus ✠ in adiutórium meum inténde.
- R.
- Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Allelúia.
Invitatorium
Ant. Regem Mártyrum Dóminum, * Veníte, adorémus.
Veníte, exsultémus Dómino, iubilémus Deo, salutári nostro: præoccupémus fáciem eius in confessióne, et in psalmis iubilémus ei.
Ant. Regem Mártyrum Dóminum, * Veníte, adorémus.
Quóniam Deus magnus Dóminus, et Rex magnus super omnes deos, quóniam non repéllet Dóminus plebem suam: quia in manu eius sunt omnes fines terræ, et altitúdines móntium ipse cónspicit.
Ant. Veníte, adorémus.
Quóniam ipsíus est mare, et ipse fecit illud, et áridam fundavérunt manus eius (genuflectitur) veníte, adorémus, et procidámus ante Deum: plorémus coram Dómino, qui fecit nos, quia ipse est Dóminus, Deus noster; nos autem pópulus eius, et oves páscuæ eius.
Ant. Regem Mártyrum Dóminum, * Veníte, adorémus.
Hódie, si vocem eius audiéritis, nolíte obduráre corda vestra, sicut in exacerbatióne secúndum diem tentatiónis in desérto: ubi tentavérunt me patres vestri, probavérunt et vidérunt ópera mea.
Ant. Veníte, adorémus.
Quadragínta annis próximus fui generatióni huic, et dixi: Semper hi errant corde, ipsi vero non cognovérunt vias meas: quibus iurávi in ira mea: Si introíbunt in réquiem meam.
Ant. Regem Mártyrum Dóminum, * Veníte, adorémus.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Veníte, adorémus.
Ant. Regem Mártyrum Dóminum, * Veníte, adorémus.
Deus tuórum mílitum
Sors, et córona, prǽmium,
Laudes canéntes Mártyris
Absólve nexu críminis.
Hic nempe mundi gáudia,
Et blanda fraudum pábula
Imbúta felle députans,
Pervénit ad cæléstia.
Pœnas cucúrrit fórtiter,
Et sústulit viríliter,
Fundénsque pro te sánguinem,
Ætérna dona póssidet.
Ob hoc precátu súpplici
Te póscimus, piíssime;
In hoc triúmpho Mártyris
Dimítte noxam sérvulis.
Laus et perénnis glória
Patri sit, atque Fílio,
Sancto simul Paráclito,
In sempitérna sǽcula.
Amen.
Ad Nocturnum
Psalmus 61 [1]
- 61:2 Nonne Deo subiécta erit ánima mea? * ab ipso enim salutáre meum.
- 61:3 Nam et ipse Deus meus, et salutáris meus: * suscéptor meus, non movébor ámplius.
- 61:4 Quoúsque irrúitis in hóminem? * interfícitis univérsi vos: tamquam paríeti inclináto et macériæ depúlsæ?
- 61:5 Verúmtamen prétium meum cogitavérunt repéllere, cucúrri in siti: * ore suo benedicébant, et corde suo maledicébant.
- 61:6 Verúmtamen Deo subiécta esto, ánima mea: * quóniam ab ipso patiéntia mea.
- 61:7 Quia ipse Deus meus, et salvátor meus: * adiútor meus, non emigrábo.
- 61:8 In Deo salutáre meum, et glória mea: * Deus auxílii mei, et spes mea in Deo est.
- 61:9 Speráte in eo omnis congregátio pópuli, effúndite coram illo corda vestra: * Deus adiútor noster in ætérnum.
- 61:10 Verúmtamen vani fílii hóminum, mendáces fílii hóminum in statéris: * ut decípiant ipsi de vanitáte in idípsum.
- 61:11 Nolíte speráre in iniquitáte, et rapínas nolíte concupíscere: * divítiæ si áffluant, nolíte cor appónere.
- 61:12 Semel locútus est Deus, duo hæc audívi, quia potéstas Dei est, et tibi, Dómine, misericórdia: * quia tu reddes unicuíque iuxta ópera sua.
Psalmus 65(1-12) [2]
- 65:1 Iubiláte Deo, omnis terra, psalmum dícite nómini eius: * date glóriam laudi eius.
- 65:3 Dícite Deo: Quam terribília sunt ópera tua, Dómine! * in multitúdine virtútis tuæ mentiéntur tibi inimíci tui.
- 65:4 Omnis terra adóret te, et psallat tibi: * psalmum dicat nómini tuo.
- 65:5 Veníte, et vidéte ópera Dei: * terríbilis in consíliis super fílios hóminum.
- 65:6 Qui convértit mare in áridam, in flúmine pertransíbunt pede: * ibi lætábimur in ipso.
- 65:7 Qui dominátur in virtúte sua in ætérnum, óculi eius super gentes respíciunt: * qui exásperant non exalténtur in semetípsis.
- 65:8 Benedícite, gentes, Deum nostrum: * et audítam fácite vocem laudis eius,
- 65:9 Qui pósuit ánimam meam ad vitam: * et non dedit in commotiónem pedes meos.
- 65:10 Quóniam probásti nos, Deus: * igne nos examinásti, sicut examinátur argéntum.
- 65:11 Induxísti nos in láqueum, posuísti tribulatiónes in dorso nostro: * imposuísti hómines super cápita nostra.
- 65:12 Transívimus per ignem et aquam: * et eduxísti nos in refrigérium.
Psalmus 65(13-20) [3]
- 65:13 Introíbo in domum tuam in holocáustis: * reddam tibi vota mea, quæ distinxérunt lábia mea.
- 65:14 Et locútum est os meum, * in tribulatióne mea.
- 65:15 Holocáusta medulláta ófferam tibi cum incénso aríetum: * ófferam tibi boves cum hircis.
- 65:16 Veníte, audíte, et narrábo, omnes, qui timétis Deum: * quanta fecit ánimæ meæ.
- 65:17 Ad ipsum ore meo clamávi, * et exaltávi sub lingua mea.
- 65:18 Iniquitátem si aspéxi in corde meo, * non exáudiet Dóminus.
- 65:19 Proptérea exaudívit Deus, * et atténdit voci deprecatiónis meæ.
- 65:20 Benedíctus Deus, * qui non amóvit oratiónem meam, et misericórdiam suam a me.
Psalmus 67(2-11) [4]
- 67:2 Exsúrgat Deus, et dissipéntur inimíci eius, * ‡ et fúgiant qui odérunt eum, a fácie eius.
- 67:3 Sicut déficit fumus, defíciant: * sicut fluit cera a fácie ignis, sic péreant peccatóres a fácie Dei.
- 67:4 Et iusti epuléntur, et exsúltent in conspéctu Dei: * et delecténtur in lætítia.
- 67:5 Cantáte Deo, psalmum dícite nómini eius: * iter fácite ei, qui ascéndit super occásum: (fit reverentia) Dóminus nomen illi.
- Exsultáte in conspéctu eius: * turbabúntur a fácie eius, patris orphanórum et iúdicis viduárum.
- 67:6 Deus in loco sancto suo: * Deus, qui inhabitáre facit uníus moris in domo:
- 67:7 Qui edúcit vinctos in fortitúdine, * simíliter eos qui exásperant, qui hábitant in sepúlcris.
- 67:8 Deus, cum egrederéris in conspéctu pópuli tui, * cum pertransíres in desérto:
- 67:9 Terra mota est, étenim cæli distillavérunt a fácie Dei Sínai, * a fácie Dei Israël.
- 67:10 Plúviam voluntáriam segregábis, Deus, hereditáti tuæ: * et infirmáta est, tu vero perfecísti eam.
- 67:11 Animália tua habitábunt in ea: * parásti in dulcédine tua páuperi, Deus.
Psalmus 67(12-24) [5]
- 67:12 Dóminus dabit verbum evangelizántibus, * virtúte multa.
- 67:13 Rex virtútum dilécti, dilécti: * et speciéi domus divídere spólia.
- 67:14 Si dormiátis inter médios cleros, pennæ colúmbæ deargentátæ, * et posterióra dorsi eius in pallóre auri.
- 67:15 Dum discérnit cæléstis reges super eam, nive dealbabúntur in Selmon: * mons Dei, mons pinguis.
- 67:16 Mons coagulátus, mons pinguis: * ut quid suspicámini montes coagulátos?
- 67:17 Mons, in quo beneplácitum est Deo habitáre in eo: * étenim Dóminus habitábit in finem.
- 67:18 Currus Dei decem míllibus múltiplex, míllia lætántium: * Dóminus in eis in Sina in sancto.
- 67:19 Ascendísti in altum, cepísti captivitátem: * accepísti dona in homínibus.
- Étenim non credéntes, * inhabitáre Dóminum Deum.
- 67:20 Benedíctus Dóminus die cotídie: * prósperum iter fáciet nobis Deus salutárium nostrórum.
- 67:21 Deus noster, Deus salvos faciéndi: * et Dómini Dómini éxitus mortis.
- 67:22 Verúmtamen Deus confrínget cápita inimicórum suórum: * vérticem capílli perambulántium in delíctis suis.
- 67:23 Dixit Dóminus: Ex Basan convértam, * convértam in profúndum maris:
- 67:24 Ut intingátur pes tuus in sánguine: * lingua canum tuórum ex inimícis, ab ipso.
Psalmus 67(25-36) [6]
- 67:25 Vidérunt ingréssus tuos, Deus: * ingréssus Dei mei: regis mei qui est in sancto.
- 67:26 Prævenérunt príncipes coniúncti psalléntibus: * in médio iuvenculárum tympanistriárum.
- 67:27 In ecclésiis benedícite Deo Dómino, * de fóntibus Israël.
- 67:28 Ibi Béniamin adolescéntulus: * in mentis excéssu.
- Príncipes Iuda, duces eórum: * príncipes Zábulon, príncipes Néphtali.
- 67:29 Manda, Deus, virtúti tuæ: * confírma hoc, Deus, quod operátus es in nobis.
- 67:30 A templo tuo in Ierúsalem, * tibi ófferent reges múnera.
- 67:31 Íncrepa feras arúndinis, congregátio taurórum in vaccis populórum: * ut exclúdant eos, qui probáti sunt argénto.
- Díssipa gentes, quæ bella volunt: vénient legáti ex Ægýpto: * Æthiópia prævéniet manus eius Deo.
- 67:33 Regna terræ, cantáte Deo: * psállite Dómino.
- Psállite Deo, qui ascéndit super cælum cæli, * ad Oriéntem.
- 67:34 Ecce dabit voci suæ vocem virtútis, date glóriam Deo super Israël, * magnificéntia eius, et virtus eius in núbibus.
- 67:36 Mirábilis Deus in sanctis suis, Deus Israël ipse dabit virtútem, et fortitúdinem plebi suæ, * benedíctus Deus.
Psalmus 68(2-13) [7]
- 68:2 Salvum me fac, Deus: quóniam intravérunt aquæ usque ad ánimam meam.
- 68:3 ‡ Infíxus sum in limo profúndi: * et non est substántia.
- Veni in altitúdinem maris: * et tempéstas demérsit me.
- 68:4 Laborávi clamans, raucæ factæ sunt fauces meæ: * defecérunt óculi mei, dum spero in Deum meum.
- 68:5 Multiplicáti sunt super capíllos cápitis mei, * qui odérunt me gratis.
- Confortáti sunt qui persecúti sunt me inimíci mei iniúste: * quæ non rápui, tunc exsolvébam.
- 68:6 Deus, tu scis insipiéntiam meam: * et delícta mea a te non sunt abscóndita.
- 68:7 Non erubéscant in me qui exspéctant te, Dómine, * Dómine virtútum.
- Non confundántur super me * qui quærunt te, Deus Israël.
- 68:8 Quóniam propter te sustínui oppróbrium: * opéruit confúsio fáciem meam.
- 68:9 Extráneus factus sum frátribus meis, * et peregrínus fíliis matris meæ.
- 68:10 Quóniam zelus domus tuæ comédit me: * et oppróbria exprobrántium tibi cecidérunt super me.
- 68:11 Et opérui in ieiúnio ánimam meam: * et factum est in oppróbrium mihi.
- 68:12 Et pósui vestiméntum meum cilícium: * et factus sum illis in parábolam.
- 68:13 Advérsum me loquebántur, qui sedébant in porta: * et in me psallébant qui bibébant vinum.
- Ego vero oratiónem meam ad te, Dómine: * tempus benepláciti, Deus.
Psalmus 68(14-29) [8]
- 68:14 In multitúdine misericórdiæ tuæ exáudi me, * in veritáte salútis tuæ:
- 68:15 Éripe me de luto, ut non infígar: * líbera me ab iis, qui odérunt me, et de profúndis aquárum.
- 68:16 Non me demérgat tempéstas aquæ, neque absórbeat me profúndum: * neque úrgeat super me púteus os suum.
- 68:17 Exáudi me, Dómine, quóniam benígna est misericórdia tua: * secúndum multitúdinem miseratiónum tuárum réspice in me.
- 68:18 Et ne avértas fáciem tuam a púero tuo: * quóniam tríbulor, velóciter exáudi me.
- 68:19 Inténde ánimæ meæ, et líbera eam: * propter inimícos meos éripe me.
- 68:20 Tu scis impropérium meum, et confusiónem meam, * et reveréntiam meam.
- 68:21 In conspéctu tuo sunt omnes qui tríbulant me: * impropérium exspectávit cor meum, et misériam.
- Et sustínui qui simul contristarétur, et non fuit: * et qui consolarétur, et non invéni.
- 68:22 Et dedérunt in escam meam fel: * et in siti mea potavérunt me acéto.
- 68:23 Fiat mensa eórum coram ipsis in láqueum, * et in retributiónes, et in scándalum.
- 68:24 Obscuréntur óculi eórum ne vídeant: * et dorsum eórum semper incúrva.
- 68:25 Effúnde super eos iram tuam: * et furor iræ tuæ comprehéndat eos.
- 68:26 Fiat habitátio eórum desérta: * et in tabernáculis eórum non sit qui inhábitet.
- 68:27 Quóniam quem tu percussísti, persecúti sunt: * et super dolórem vúlnerum meórum addidérunt.
- 68:28 Appóne iniquitátem super iniquitátem eórum: * et non intrent in iustítiam tuam.
- 68:29 Deleántur de libro vivéntium: * et cum iustis non scribántur.
Psalmus 68(30-37) [9]
- 68:30 Ego sum pauper et dolens: * salus tua, Deus, suscépit me.
- 68:31 Laudábo nomen Dei cum cántico: * et magnificábo eum in laude:
- 68:32 Et placébit Deo super vítulum novéllum: * córnua producéntem et úngulas.
- 68:33 Vídeant páuperes et læténtur: * quǽrite Deum, et vivet ánima vestra.
- 68:34 Quóniam exaudívit páuperes Dóminus: * et vinctos suos non despéxit.
- 68:35 Laudent illum cæli et terra, * mare et ómnia reptília in eis.
- 68:36 Quóniam Deus salvam fáciet Sion: * et ædificabúntur civitátes Iuda.
- Et inhabitábunt ibi, * et hereditáte acquírent eam.
- 68:37 Et semen servórum eius possidébit eam: * et qui díligunt nomen eius, habitábunt in ea.
- V.
- Laudábo nomen Dei cum cántico.
- R.
- Et magnificábo eum in laude.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
R. Sed líbera nos a malo.
Absolutio.
Exáudi, Dómine Iesu Christe, preces servórum tuórum, et miserére nobis: Qui cum Patre et Spíritu Sancto vivis et regnas in sǽcula sæculórum.
R. Amen.
- V.
- Iube, Dómine, benedícere.
Benedictio.
Ille nos benedícat, qui sine fine vivit et regnat.
R. Amen.
De Daniéle Prophéta
Baltássar rex fecit grande convívium optimátibus suis mille: et unusquísque secúndum suam bibébat ætátem.
Præcépit ergo iam temuléntus ut afferréntur vasa áurea et argéntea, quæ asportáverat Nabuchodónosor pater eius de templo, quod fuit in Ierúsalem, ut bíberent in eis rex, et optimátes eius, uxorésque eius, et concubínæ.
Tunc alláta sunt vasa áurea, et argéntea, quæ asportáverat de templo, quod fúerat in Ierúsalem: et bibérunt in eis rex, et optimátes eius, uxóres et concubínæ illíus.
Bibébant vinum, et laudábant deos suos áureos et argénteos, ǽreos, férreos, ligneósque et lapídeos.
In eádem hora apparuérunt dígiti, quasi manus hóminis scribéntis contra candelábrum in superfície paríetis aulæ régiæ: et rex aspiciébat artículos manus scribéntis.
Tunc fácies regis commutáta est, et cogitatiónes eius conturbábant eum: et compáges renum eius solvebántur, et génua eius ad se ínvicem collidebántur.
- V.
- Tu autem, Dómine, miserére nobis.
- R.
- Deo grátias.
- R.
- Vidi Dóminum sedéntem super sólium excélsum et elevátum, et plena erat omnis terra maiestáte eius:
* Et ea, quæ sub ipso erant, replébant templum.
- V.
- Séraphim stabant super illud: sex alæ uni, et sex alæ álteri.
- R.
- Et ea, quæ sub ipso erant, replébant templum.
- V.
- Iube, Dómine, benedícere.
Benedictio.
Cuius festum cólimus, ipse intercédat pro nobis ad Dóminum.
R. Amen.
Igitur introdúctus est Dániel coram rege: ad quem præfátus rex ait: Tu es Dániel de fíliis captivitátis Iudæ, quem addúxit pater meus rex de Iudǽa?
Audívi de te, quóniam spíritum deórum hábeas, et sciéntia, intellegentiáque ac sapiéntia amplióres invéntæ sunt in te.
Et nunc introgréssi sunt in conspéctu meo sapiéntes magi, ut scriptúram hanc légerent, et interpretatiónem eius indicárent mihi: et nequivérunt sensum huius sermónis edícere.
Porro ego audívi de te, quod possis obscúra interpretári, et ligáta dissólvere: si ergo vales scriptúram légere, et interpretatiónem eius indicáre mihi, púrpura vestiéris, et torquem áuream circa collum tuum habébis, et tértius in regno meo princeps eris.
Ad quæ respóndens Dániel, ait coram rege: Múnera tua sint tibi, et dona domus tuæ álteri da: scriptúram autem legam tibi, rex, et interpretatiónem eius osténdam tibi.
Hæc est autem scriptúra, quæ digésta est: Mane, Thecel, Phares.
Et hæc est interpretátio sermónis. Mane: numerávit Deus regnum tuum, et complévit illud.
Thecel: appénsus es in statéra, et invéntus es minus habens.
Phares: divísum est regnum tuum, et datum est Medis, et Persis.
Tunc, iubénte rege, indútus est Dániel púrpura, et circúmdata est torques áurea collo eius: et prædicátum est de eo quod habéret potestátem tértius in regno suo.
Eádem nocte interféctus est Baltássar rex Chaldǽus.
Et Daríus Medus succéssit in regnum, annos natus sexagínta duos.
- V.
- Tu autem, Dómine, miserére nobis.
- R.
- Deo grátias.
- R.
- Aspice, Dómine, quia facta est desoláta cívitas plena divítiis, sedet in tristítia dómina géntium:
* Non est qui consolétur eam, nisi tu, Deus noster.
- V.
- Plorans plorávit in nocte, et lácrimæ eius in maxíllis eius.
- R.
- Non est qui consolétur eam, nisi tu, Deus noster.
- V.
- Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
- R.
- Non est qui consolétur eam, nisi tu, Deus noster.
- V.
- Iube, Dómine, benedícere.
Benedictio.
Ad societátem cívium supernórum perdúcat nos Rex Angelórum.
R. Amen.
Martínus, Tudérti in Umbria natus, inítio pontificátus, et lítteris et legatiónibus missis óperam dedit, ut ad cathólicam veritátem revocáret Paulum Constantinopolitánum hæréticum, qui, Constánte imperatóre fretus, vel ipsos apostólicæ Sedis legátos várias in ínsulas relegáverat. Hoc scélere commótus Póntifex, coácto Romæ concílio centum quinque episcopórum, eum condemnávit. Quo duránte concílio, imperátor in Itáliam Olýmpium exárchum misit, qui summum Pontíficem extrúderet. Verum cum Olýmpius nullum Martíno malum inférre potuísset, et mox misérrime decessísset; Theodórus Callíopas, iussu imperatóris, basílica Lateranénsi proximísque pontificálibus ǽdibus occupátis, Martínum vi captum primo in ínsulam Naxum relegávit, dein Constantinópolim perdúxit. Ibi sanctus Póntifex, in víncula coniéctus, ludíbria et contumélias expértus est, donec pulsus in Chersonésum, ob cathólicam fidem ærúmnis et inópia conféctus, cessit e vita, pontificátus sui anno octávo incépto. Eius corpus, Romam póstea translátum, in ecclésia cónditum est, quæ sanctórum Silvéstri et Martíni nómine dedicáta est.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.
Te Deum
Te Deum laudámus: * te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem * omnis terra venerátur.
Tibi omnes Ángeli, * tibi Cæli, et univérsæ Potestátes:
Tibi Chérubim et Séraphim * incessábili voce proclámant:
Fit reverentia Sanctus, Sanctus, Sanctus * Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra * maiestátis glóriæ tuæ.
Te gloriósus * Apostolórum chorus,
Te Prophetárum * laudábilis númerus,
Te Mártyrum candidátus * laudat exércitus.
Te per orbem terrárum * sancta confitétur Ecclésia,
Patrem * imménsæ maiestátis;
Venerándum tuum verum * et únicum Fílium;
Sanctum quoque * Paráclitum Spíritum.
Tu Rex glóriæ, * Christe.
Tu Patris * sempitérnus es Fílius.
Fit reverentia Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem: * non horruísti Vírginis úterum.
Tu, devícto mortis acúleo, * aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, * in glória Patris.
Iudex créderis * esse ventúrus.
Sequens versus dicitur flexis genibus Te ergo quǽsumus, tuis fámulis súbveni, * quos pretióso sánguine redemísti.
Ætérna fac cum Sanctis tuis * in glória numerári.
Salvum fac pópulum tuum, Dómine, * et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, * et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies * benedícimus te.
Fit reverentia, secundum consuetudinem Et laudámus nomen tuum in sǽculum, * et in sǽculum sǽculi.
Dignáre, Dómine, die isto * sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, * miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, * quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: * non confúndar in ætérnum.
Reliqua omittuntur, nisi Laudes separandæ sint.
- V.
- Dómine, exáudi oratiónem meam.
- R.
- Et clamor meus ad te véniat.
Orémus.
Gregem tuum, Pastor ætérne, placátus inténde: et, per beátum Martínum Mártyrem tuum atque Summum Pontíficem, perpétua protectióne custódi; quem totíus Ecclésiæ præstitísti esse pastórem.
Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
R. Amen.
- V.
- Dómine, exáudi oratiónem meam.
- R.
- Et clamor meus ad te véniat.
- V.
- Benedicámus Dómino.
- R.
- Deo grátias.
- V.
- Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
- R.
- Amen.