B
Omnium Sanctorum I. classis
1962 Pre-1955

Omnium Sanctorum

I. classis
Ad Matutinum
V.
Dómine, lábia + mea apéries.
R.
Et os meum annuntiábit laudem tuam.
V.
Deus in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Allelúia.

Invitatorium

Ant. Regem regum Dóminum veníte adorémus: * Quia ipse est coróna Sanctórum ómnium.

Veníte, exsultémus Dómino, iubilémus Deo, salutári nostro: præoccupémus fáciem eius in confessióne, et in psalmis iubilémus ei.

Ant. Regem regum Dóminum veníte adorémus: * Quia ipse est coróna Sanctórum ómnium.

Quóniam Deus magnus Dóminus, et Rex magnus super omnes deos, quóniam non repéllet Dóminus plebem suam: quia in manu eius sunt omnes fines terræ, et altitúdines móntium ipse cónspicit.

Ant. Quia ipse est coróna Sanctórum ómnium.

Quóniam ipsíus est mare, et ipse fecit illud, et áridam fundavérunt manus eius (genuflectitur) veníte, adorémus, et procidámus ante Deum: plorémus coram Dómino, qui fecit nos, quia ipse est Dóminus, Deus noster; nos autem pópulus eius, et oves páscuæ eius.

Ant. Regem regum Dóminum veníte adorémus: * Quia ipse est coróna Sanctórum ómnium.

Hódie, si vocem eius audiéritis, nolíte obduráre corda vestra, sicut in exacerbatióne secúndum diem tentatiónis in desérto: ubi tentavérunt me patres vestri, probavérunt et vidérunt ópera mea.

Ant. Quia ipse est coróna Sanctórum ómnium.

Quadragínta annis próximus fui generatióni huic, et dixi: Semper hi errant corde, ipsi vero non cognovérunt vias meas: quibus iurávi in ira mea: Si introíbunt in réquiem meam.

Ant. Regem regum Dóminum veníte adorémus: * Quia ipse est coróna Sanctórum ómnium.

V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Quia ipse est coróna Sanctórum ómnium.

Ant. Regem regum Dóminum veníte adorémus: * Quia ipse est coróna Sanctórum ómnium.

Hymnus

Placáre, Christe, sérvulis,

Quibus Patris cleméntiam

Tuæ ad tribúnal grátiæ

Patróna Virgo póstulat.

Et vos beáta, per novem

Distíncta gyros ágmina,

Antíqua cum præséntibus,

Futúra damna péllite.

Apóstoli cum Vátibus,

Apud sevérum Iúdicem,

Veris reórum flétibus

Expóscite indulgéntiam.

Vos, purpuráti mártyres,

Vos candidáti prǽmio

Confessiónis, éxsules

Vocáte nos in pátriam.

Choréa casta vírginum,

Et quos erémus íncolas

Transmísit astris, cǽlitum

Locáte nos in sédibus.

Auférte gentem pérfidam

Credéntium de fínibus,

Ut unus omnes únicum

Ovíle nos Pastor regat.

Deo Patri sit glória,

Natóque Patris único,

Sancto simul Paráclito,

In sempitérna sǽcula.

Amen.

Nocturnus I

Ant. Novit Dóminus * viam iustórum, qui in lege eius meditántur die ac nocte.

Psalmus 1 [1]

  1. 1:1 Beátus vir, qui non ábiit in consílio impiórum, et in via peccatórum non stetit, * et in cáthedra pestiléntiæ non sedit:
  2. 1:2 Sed in lege Dómini volúntas eius, * et in lege eius meditábitur die ac nocte.
  3. 1:3 Et erit tamquam lignum, quod plantátum est secus decúrsus aquárum, * quod fructum suum dabit in témpore suo:
  4. Et fólium eius non défluet: * et ómnia quæcúmque fáciet, prosperabúntur.
  5. 1:4 Non sic ímpii, non sic: * sed tamquam pulvis, quem próicit ventus a fácie terræ.
  6. 1:5 Ídeo non resúrgent ímpii in iudício: * neque peccatóres in concílio iustórum.
  7. 1:6 Quóniam novit Dóminus viam iustórum: * et iter impiórum períbit.
Ant. Mirificávit * Dóminus Sanctos suos, et exaudívit eos clamántes ad se.

Psalmus 4 [2]

  1. 4:2 Cum invocárem exaudívit me Deus iustítiæ meæ: * in tribulatióne dilatásti mihi.
  2. Miserére mei, * et exáudi oratiónem meam.
  3. 4:3 Fílii hóminum, úsquequo gravi corde? * ut quid dilígitis vanitátem, et quǽritis mendácium?
  4. 4:4 Et scitóte quóniam mirificávit Dóminus sanctum suum: * Dóminus exáudiet me cum clamávero ad eum.
  5. 4:5 Irascímini, et nolíte peccáre: * quæ dícitis in córdibus vestris, in cubílibus vestris compungímini.
  6. 4:6 Sacrificáte sacrifícium iustítiæ, et speráte in Dómino. * Multi dicunt: Quis osténdit nobis bona?
  7. 4:7 Signátum est super nos lumen vultus tui, Dómine: * dedísti lætítiam in corde meo.
  8. 4:8 A fructu fruménti, vini, et ólei sui * multiplicáti sunt.
  9. 4:9 In pace in idípsum * dórmiam, et requiéscam;
  10. 4:10 Quóniam tu, Dómine, singuláriter in spe * constituísti me.
Ant. Admirábile est * nomen tuum, Dómine: quia glória et honóre coronásti Sanctos tuos, et constituísti eos super ópera mánuum tuárum.

Psalmus 8 [3]

  1. 8:2 Dómine, Dóminus noster, * quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra!
  2. Quóniam eleváta est magnificéntia tua, * super cælos.
  3. 8:3 Ex ore infántium et lacténtium perfecísti laudem propter inimícos tuos, * ut déstruas inimícum et ultórem.
  4. 8:4 Quóniam vidébo cælos tuos, ópera digitórum tuórum: * lunam et stellas, quæ tu fundásti.
  5. 8:5 Quid est homo quod memor es eius? * aut fílius hóminis, quóniam vísitas eum?
  6. 8:6 Minuísti eum paulo minus ab Ángelis, glória et honóre coronásti eum: * et constituísti eum super ópera mánuum tuárum.
  7. 8:8 Ómnia subiecísti sub pédibus eius, * oves et boves univérsas: ínsuper et pécora campi.
  8. 8:9 Vólucres cæli, et pisces maris, * qui perámbulant sémitas maris.
  9. 8:10 Dómine, Dóminus noster, * quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra!
V.
Lætámini in Dómino, et exsultáte iusti.
R.
Et gloriámini omnes recti corde.
Pater Noster dicitur secreto usque ad Et ne nos indúcas in tentatiónem:

Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:

V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:

R. Sed líbera nos a malo.

Absolutio.

Exáudi, Dómine Iesu Christe, preces servórum tuórum, et miserére nobis: Qui cum Patre et Spíritu Sancto vivis et regnas in sǽcula sæculórum.

R. Amen.

V.
Iube, Dómine, benedícere.

Benedictio.

Benedictióne perpétua benedícat nos Pater ætérnus.

R. Amen.

De libro Apocalýpsis beáti Ioánnis Apóstoli

Et ecce sedes pósita erat in cælo, et supra sedem sedens.

Et qui sedébat símilis erat aspéctui lápidis iáspidis, et sárdinis: et iris erat in circúitu sedis símilis visióni smarágdinæ.

Et in circúitu sedis sedília vigínti quátuor: et super thronos vigínti quátuor senióres sedéntes, circumamícti vestiméntis albis, et in capítibus eórum corónæ áureæ.

Et de throno procedébant fúlgura, et voces, et tonítrua: et septem lámpades ardéntes ante thronum, qui sunt septem spíritus Dei.

Et in conspéctu sedis tamquam mare vítreum símile crystállo: et in médio sedis, et in circúitu sedis quátuor animália plena óculis ante et retro.

Et ánimal primum símile leóni, et secúndum ánimal símile vítulo, et tértium ánimal habens fáciem quasi hóminis, et quartum ánimal símile áquilæ volánti.

Et quátuor animália, síngula eórum habébant alas senas: et in circúitu, et intus plena sunt óculis: et réquiem non habébant die ac nocte, dicéntia: Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus omnípotens, qui erat, et qui est, et qui ventúrus est.

V.
Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R.
Deo grátias.
R.
Vidi Dóminum sedéntem super sólium excélsum et elevátum, et plena erat omnis terra maiestáte eius:

* Et ea, quæ sub ipso erant, replébant templum.

V.
Séraphim stabant super illud: sex alæ uni, et sex alæ álteri.
R.
Et ea, quæ sub ipso erant, replébant templum.
V.
Iube, Dómine, benedícere.

Benedictio.

Unigénitus Dei Fílius nos benedícere et adiuváre dignétur.

R. Amen.

Et vidi in déxtera sedéntis supra thronum, librum scriptum intus et foris, signátum sigíllis septem.

Et vidi ángelum fortem, prædicántem voce magna: Quis est dignus aperíre librum, et sólvere signácula eius?

Et nemo póterat neque in cælo, neque in terra, neque subtus terram aperíre librum, neque respícere illum.

Et ego flebam multum, quóniam nemo dignus invéntus est aperíre librum, nec vidére eum.

Et unus de senióribus dixit mihi: Ne fléveris: ecce vicit leo de tribu Iuda, radix David, aperíre librum, et sólvere septem signácula eius.

Et vidi: et ecce in médio throni et quátuor animálium, et in médio seniórum, Agnum stantem tamquam occísum, habéntem córnua septem, et óculos septem: qui sunt septem spíritus Dei, missi in omnem terram.

Et venit: et accépit de déxtera sedéntis in throno librum.

Et cum aperuísset librum, quátuor animália, et vigínti quátuor senióres cecidérunt coram Agno, habéntes sínguli cítharas, et phíalas áureas plenas odoramentórum, quæ sunt oratiónes sanctórum:

V.
Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R.
Deo grátias.
R.
Beáta es Virgo María, Dei Génetrix, quæ credidísti Dómino: perfécta sunt in te quæ dicta sunt tibi: ecce exaltáta es super choros Angelórum:

* Intercéde pro nobis ad Dóminum, Deum nostrum.

V.
Ave, María, grátia plena, Dóminus tecum.
R.
Intercéde pro nobis ad Dóminum, Deum nostrum.
V.
Iube, Dómine, benedícere.

Benedictio.

Spíritus Sancti grátia illúminet sensus et corda nostra.

R. Amen.

Et cantábant cánticum novum, dicéntes: Dignus es, Dómine, accípere librum, et aperíre signácula eius: quóniam occísus es, et redemísti nos Deo in sánguine tuo ex omni tribu, et lingua, et pópulo, et natióne:

Et fecísti nos Deo nostro regnum, et sacerdótes: et regnábimus super terram.

Et vidi, et audívi vocem angelórum multórum in circúitu throni, et animálium, et seniórum: et erat númerus eórum míllia míllium,

Dicéntium voce magna: Dignus est Agnus, qui occísus est, accípere virtútem, et divinitátem, et sapiéntiam, et fortitúdinem, et honórem, et glóriam, et benedictiónem.

Et omnem creatúram, quæ in cælo est, et super terram, et sub terra, et quæ sunt in mari, et quæ in eo: omnes audívi dicéntes: Sedénti in throno, et Agno, benedíctio et honor, et glória, et potéstas in sǽcula sæculórum.

Et quátuor animália dicébant: Amen. Et vigínti quátuor senióres cecidérunt in fácies suas: et adoravérunt vivéntem in sǽcula sæculórum.

V.
Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R.
Deo grátias.
R.
In conspéctu Angelórum psallam tibi:

* Et adorábo ad templum sanctum tuum, et confitébor nómini tuo, Dómine.

V.
Super misericórdia tua et veritáte tua, quóniam magnificásti super nos nomen sanctum tuum.
R.
Et adorábo ad templum sanctum tuum, et confitébor nómini tuo, Dómine.
V.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R.
Et adorábo ad templum sanctum tuum, et confitébor nómini tuo, Dómine.

Nocturnus II

Ant. Dómine, * qui operáti sunt iustítiam, habitábunt in tabernáculo tuo, et requiéscent in monte sancto tuo.

Psalmus 14 [4]

  1. 14:1 Dómine, quis habitábit in tabernáculo tuo? * aut quis requiéscet in monte sancto tuo?
  2. 14:2 Qui ingréditur sine mácula, * et operátur iustítiam:
  3. 14:3 Qui lóquitur veritátem in corde suo, * qui non egit dolum in lingua sua:
  4. Nec fecit próximo suo malum, * et oppróbrium non accépit advérsus próximos suos.
  5. 14:4 Ad níhilum dedúctus est in conspéctu eius malígnus: * timéntes autem Dóminum gloríficat:
  6. Qui iurat próximo suo, et non décipit, * qui pecúniam suam non dedit ad usúram, et múnera super innocéntem non accépit.
  7. 14:5 Qui facit hæc: * non movébitur in ætérnum.
Ant. Hæc est generátio * quæréntium Dóminum, quæréntium fáciem Dei Iacob.

Psalmus 23 [5]

  1. 23:1 Dómini est terra, et plenitúdo eius: * orbis terrárum, et univérsi qui hábitant in eo.
  2. 23:2 Quia ipse super mária fundávit eum: * et super flúmina præparávit eum.
  3. 23:3 Quis ascéndet in montem Dómini? * aut quis stabit in loco sancto eius?
  4. 23:4 Ínnocens mánibus et mundo corde, * qui non accépit in vano ánimam suam, nec iurávit in dolo próximo suo.
  5. 23:5 Hic accípiet benedictiónem a Dómino: * et misericórdiam a Deo, salutári suo.
  6. 23:6 Hæc est generátio quæréntium eum, * quæréntium fáciem Dei Iacob.
  7. 23:7 Attóllite portas, príncipes, vestras, et elevámini, portæ æternáles: * et introíbit Rex glóriæ.
  8. 23:8 Quis est iste Rex glóriæ? * Dóminus fortis et potens: Dóminus potens in prǽlio.
  9. 23:9 Attóllite portas, príncipes, vestras, et elevámini, portæ æternáles: * et introíbit Rex glóriæ.
  10. 23:10 Quis est iste Rex glóriæ? * Dóminus virtútum ipse est Rex glóriæ.
Ant. Lætámini in Dómino, * et exsultáte iusti, et gloriámini omnes recti corde.

Psalmus 31 [6]

  1. 31:1 Beáti quorum remíssæ sunt iniquitátes: * et quorum tecta sunt peccáta.
  2. 31:2 Beátus vir, cui non imputávit Dóminus peccátum, * nec est in spíritu eius dolus.
  3. 31:3 Quóniam tácui, inveteravérunt ossa mea, * dum clamárem tota die.
  4. 31:4 Quóniam die ac nocte graváta est super me manus tua: * convérsus sum in ærúmna mea, dum confígitur spina.
  5. 31:5 Delíctum meum cógnitum tibi feci: * et iniustítiam meam non abscóndi.
  6. Dixi: Confitébor advérsum me iniustítiam meam Dómino: * et tu remisísti impietátem peccáti mei.
  7. 31:6 Pro hac orábit ad te omnis sanctus, * in témpore opportúno.
  8. Verúmtamen in dilúvio aquárum multárum, * ad eum non approximábunt.
  9. 31:7 Tu es refúgium meum a tribulatióne, quæ circúmdedit me: * exsultátio mea, érue me a circumdántibus me.
  10. 31:8 Intelléctum tibi dabo, et ínstruam te in via hac, qua gradiéris: * firmábo super te óculos meos.
  11. 31:9 Nolíte fíeri sicut equus et mulus, * quibus non est intelléctus.
  12. In camo et freno maxíllas eórum constrínge, * qui non appróximant ad te.
  13. 31:10 Multa flagélla peccatóris, * sperántem autem in Dómino misericórdia circúmdabit.
  14. 31:11 Lætámini in Dómino et exsultáte, iusti, * et gloriámini, omnes recti corde.
V.
Exsúltent iusti in conspéctu Dei.
R.
Et delecténtur in lætítia.
Pater Noster dicitur secreto usque ad Et ne nos indúcas in tentatiónem:

Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:

V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:

R. Sed líbera nos a malo.

Absolutio.

Ipsíus píetas et misericórdia nos ádiuvet, qui cum Patre et Spíritu Sancto vivit et regnat in sǽcula sæculórum.

R. Amen.

V.
Iube, Dómine, benedícere.

Benedictio.

Deus Pater omnípotens sit nobis propítius et clemens.

R. Amen.

Sermo sancti Bedæ Venerábilis Presbýteri

Sermo 18 de Sanctis

Hódie, dilectíssimi, ómnium Sanctórum sub una solemnitátis lætítia celebrámus festivitátem: quorum societáte cælum exsúltat, quorum patrocíniis terra lætátur, triúmphis Ecclésia sancta coronátur, quorum conféssio quanto in passióne fórtior, tanto est clárior in honóre: quia, dum crevit pugna, crevit et pugnántium glória, et martýrii triúmphus multíplici passiónum génere adornátur: perque gravióra torménta, gravióra fuére et prǽmia: dum cathólica mater Ecclésia, quæ per totum orbem longe latéque diffúsa est, in ipso cápite suo Christo Iesu edúcta est, contumélias, cruces et mortem non timére; magis magísque roboráta, non resisténdo, sed perferéndo, univérsis, quos ágmine ínclito carcer pœnális inclúsit, pari et símili calóre virtútis ad geréndum certámen, glóriam triumphálem inspirávit.

V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.

R. Deo grátias.

R. Præcúrsor Dómini venit, de quo ipse testátur:

* Nullus maior inter natos mulíerum Ioánne Baptísta.

V. Hic est enim prophéta, et plus quam prophéta, de quo Salvátor ait.

R. Nullus maior inter natos mulíerum Ioánne Baptísta.

V.
Iube, Dómine, benedícere.

Benedictio.

Christus perpétuæ det nobis gáudia vitæ.

R. Amen.

Overe beáta mater Ecclésia, quam sic honor divínæ dignatiónis illúminat, quam vincéntium gloriósus Mártyrum sanguis exórnat, quam inviolátæ confessiónis cándida índuit virgínitas! Flóribus eius nec rosæ nec lília desunt. Certent nunc caríssimi, sínguli, ut ad utrósque honóres amplíssimam accípiant dignitátem, corónas, vel de virginitáte cándidas, vel de passióne purpúreas. In cæléstibus castris pax et ácies habent flores suos, quibus mílites Christi coronántur.

V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.

R. Deo grátias.

R. Isti sunt qui vivéntes in carne, plantavérunt Ecclésiam sánguine suo:

* Cálicem Dómini bibérunt, et amíci Dei facti sunt.

V. In omnem terram exívit sonus eórum, et in fines orbis terræ verba eórum.

R. Cálicem Dómini bibérunt, et amíci Dei facti sunt.

V.
Iube, Dómine, benedícere.

Benedictio.

Ignem sui amóris accéndat Deus in córdibus nostris.

R. Amen.

Dei enim ineffábilis et imménsa bónitas étiam hoc provídit, ut labórum quidem tempus et agónis non exténderet, nec longum fáceret, aut ætérnum, sed breve, et ut ita dicam, momentáneum: ut in hac brevi et exígua vita agónes essent et labóres; in illa vero quæ ætérna est, corónæ et prǽmia meritórum: ut labóres quidem cito finiréntur, meritórum vero prǽmia sine fine durárent: ut post huius mundi ténebras visúri essent candidíssimam lucem, et acceptúri maiórem passiónum cunctárum acerbitátibus beatitúdinem, testánte hoc idem Apóstolo, ubi ait: Non sunt condígnæ passiónes huius témporis ad superventúram glóriam, quæ revelábitur in nobis.

V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.

R. Deo grátias.

R. Sancti mei, qui in carne pósiti, certámen habuístis:

* Mercédem labóris ego reddam vobis.

V. Veníte benedícti Patris mei, percípite regnum.

R. Mercédem labóris ego reddam vobis.

V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

R. Mercédem labóris ego reddam vobis.

Nocturnus III

Ant. Timéte Dóminum * omnes Sancti eius, quóniam nihil deest timéntibus eum: ecce óculi Dómini super iustos, et aures eius ad preces eórum.

Psalmus 33 [7]

  1. 33:2 Benedícam Dóminum in omni témpore: * semper laus eius in ore meo.
  2. 33:3 In Dómino laudábitur ánima mea: * áudiant mansuéti, et læténtur.
  3. 33:4 Magnificáte Dóminum mecum: * et exaltémus nomen eius in idípsum.
  4. 33:5 Exquisívi Dóminum, et exaudívit me: * et ex ómnibus tribulatiónibus meis erípuit me.
  5. 33:6 Accédite ad eum, et illuminámini: * et fácies vestræ non confundéntur.
  6. 33:7 Iste pauper clamávit, et Dóminus exaudívit eum: * et de ómnibus tribulatiónibus eius salvávit eum.
  7. 33:8 Immíttet Ángelus Dómini in circúitu timéntium eum: * et erípiet eos.
  8. 33:9 Gustáte, et vidéte quóniam suávis est Dóminus: * beátus vir, qui sperat in eo.
  9. 33:10 Timéte Dóminum, omnes sancti eius: * quóniam non est inópia timéntibus eum.
  10. 33:11 Dívites eguérunt et esuriérunt: * inquiréntes autem Dóminum non minuéntur omni bono.
  11. 33:12 Veníte, fílii, audíte me: * timórem Dómini docébo vos.
  12. 33:13 Quis est homo qui vult vitam: * díligit dies vidére bonos?
  13. 33:14 Próhibe linguam tuam a malo: * et lábia tua ne loquántur dolum.
  14. 33:15 Divérte a malo, et fac bonum: * inquíre pacem, et perséquere eam.
  15. 33:16 Óculi Dómini super iustos: * et aures eius in preces eórum.
  16. 33:17 Vultus autem Dómini super faciéntes mala: * ut perdat de terra memóriam eórum.
  17. 33:18 Clamavérunt iusti, et Dóminus exaudívit eos: * et ex ómnibus tribulatiónibus eórum liberávit eos.
  18. 33:19 Iuxta est Dóminus iis, qui tribuláto sunt corde: * et húmiles spíritu salvábit.
  19. 33:20 Multæ tribulatiónes iustórum: * et de ómnibus his liberábit eos Dóminus.
  20. 33:21 Custódit Dóminus ómnia ossa eórum: * unum ex his non conterétur.
  21. 33:22 Mors peccatórum péssima: * et qui odérunt iustum, delínquent.
  22. 33:23 Rédimet Dóminus ánimas servórum suórum: * et non delínquent omnes qui sperant in eo.
Ant. Dómine, spes Sanctórum * et turris fortitúdinis eórum, dedísti hereditátem timéntibus nomen tuum, et habitábunt in tabernáculo tuo in sǽcula.

Psalmus 60 [8]

  1. 60:2 Exáudi, Deus, deprecatiónem meam: * inténde oratióni meæ.
  2. 60:3 A fínibus terræ ad te clamávi: * dum anxiarétur cor meum, in petra exaltásti me.
  3. 60:4 Deduxísti me, quia factus es spes mea: * turris fortitúdinis a fácie inimíci.
  4. 60:5 Inhabitábo in tabernáculo tuo in sǽcula: * prótegar in velaménto alárum tuárum.
  5. 60:6 Quóniam tu, Deus meus, exaudísti oratiónem meam: * dedísti hereditátem timéntibus nomen tuum.
  6. 60:7 Dies super dies regis adícies: * annos eius usque in diem generatiónis et generatiónis.
  7. 60:8 Pérmanet in ætérnum in conspéctu Dei: * misericórdiam et veritátem eius quis requíret?
  8. 60:9 Sic psalmum dicam nómini tuo in sǽculum sǽculi: * ut reddam vota mea de die in diem.
Ant. Qui dilígitis Dóminum, * lætámini in Dómino, et confitémini memóriæ sanctitátis eius.

Psalmus 96 [9]

  1. 96:1 Dóminus regnávit, exsúltet terra: * læténtur ínsulæ multæ.
  2. 96:2 Nubes, et calígo in circúitu eius: * iustítia, et iudícium corréctio sedis eius.
  3. 96:3 Ignis ante ipsum præcédet, * et inflammábit in circúitu inimícos eius.
  4. 96:4 Illuxérunt fúlgura eius orbi terræ: * vidit, et commóta est terra.
  5. 96:5 Montes, sicut cera fluxérunt a fácie Dómini: * a fácie Dómini omnis terra.
  6. 96:6 Annuntiavérunt cæli iustítiam eius: * et vidérunt omnes pópuli glóriam eius.
  7. 96:7 Confundántur omnes, qui adórant sculptília: * et qui gloriántur in simulácris suis.
  8. Adoráte eum, omnes Ángeli eius: * audívit, et lætáta est Sion.
  9. 96:8 Et exsultavérunt fíliæ Iudæ, * propter iudícia tua, Dómine:
  10. 96:9 Quóniam tu Dóminus Altíssimus super omnem terram: * nimis exaltátus es super omnes deos.
  11. 96:10 Qui dilígitis Dóminum, odíte malum: * custódit Dóminus ánimas sanctórum suórum, de manu peccatóris liberábit eos.
  12. 96:11 Lux orta est iusto, * et rectis corde lætítia.
  13. 96:12 Lætámini, iusti, in Dómino: * et confitémini memóriæ sanctificatiónis eius.
V.
Iusti autem in perpétuum vivent.
R.
Et apud Dóminum est merces eórum.
Pater Noster dicitur secreto usque ad Et ne nos indúcas in tentatiónem:

Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:

V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:

R. Sed líbera nos a malo.

Absolutio.

A vínculis peccatórum nostrórum absólvat nos omnípotens et miséricors Dóminus.

R. Amen.

V.
Iube, Dómine, benedícere.

Benedictio.

Evangélica léctio sit nobis salus et protéctio.

R. Amen.

Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum

Lib. 1 de Sermone Domini in monte, sub initium

In illo témpore: Videns Iesus turbas, ascéndit in montem, et cum sedísset, accessérunt ad eum discípuli eius. Et réliqua.

Homilía sancti Augustíni Epíscopi

Si quǽritur quid signíficet mons, bene intellégitur significáre maióra præcépta iustítiæ, quia minóra erant quæ Iudǽis data sunt. Unus tamen Deus per sanctos prophétas et fámulos suos, secúndum ordinatíssimam distributiónem témporum, dedit minóra præcépta pópulo, quem adhuc timóre alligári oportébat: et per Fílium suum maióra pópulo, quem caritáte iam liberári convénerat. Cum autem minóra minóribus, maióra maióribus dantur, ab eo dantur, qui solus novit congruéntem suis tempóribus géneri humáno exhibére medicínam.

V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.

R. Deo grátias.

R. Sint lumbi vestri præcíncti, et lucérnæ ardéntes in mánibus vestris:

* Et vos símiles homínibus exspectántibus dóminum suum, quando revertátur a núptiis.

V. Vigiláte ergo, quia nescítis qua hora Dóminus vester ventúrus sit.

R. Et vos símiles homínibus exspectántibus dóminum suum, quando revertátur a núptiis.

V.
Iube, Dómine, benedícere.

Benedictio.

Quorum festum cólimus, ipsi intercédant pro nobis ad Dóminum.

R. Amen.

Nec mirum est, quod dantur præcépta maióra propter regnum cælórum, et minóra data sunt propter regnum terrénum, ab eódem uno Deo, qui fecit cælum et terram. De hac ergo iustítia, quæ maior est, per prophétam dícitur: Iustítia tua sicut montes Dei: et hoc bene signíficat, quod ab uno magístro, solo docéndis tantis rebus idóneo, docétur in monte. Sedens autem docet, quod pértinet ad dignitátem magistérii. Et accédunt ad eum discípuli eius, ut audiéndis illíus verbis hi essent étiam córpore vicinióres, qui præcéptis adimpléndis étiam ánimo propinquábant. Et apériens os suum docébat eos, dicens. Ista circumlocútio, qua scríbitur, Et apériens os suum, fortássis ipsa mora comméndat aliquánto longiórem futúrum esse sermónem. Nisi forte non vacet, quod nunc eum dictum est aperuísse os suum, quod ipse in lege véteri aperíre soléret ora prophetárum.

V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.

R. Deo grátias.

R. Média nocte clamor factus est:

* Ecce sponsus venit, exíte óbviam ei.

V. Prudéntes vírgines, aptáte vestras lámpades.

R. Ecce sponsus venit, exíte óbviam ei.

V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

R. Ecce sponsus venit, exíte óbviam ei.

V.
Iube, Dómine, benedícere.

Benedictio.

Ad societátem cívium supernórum perdúcat nos Rex Angelórum.

R. Amen.

Quid ergo dicit? Beáti páuperes spíritu: quóniam ipsórum est regnum cælórum. Légimus scriptum de appetitióne rerum temporálium: Omnia vánitas, et præsúmptio spíritus. Præsúmptio autem spíritus, audáciam et supérbiam signíficat. Vulgo étiam magnos spíritus supérbi habére dicúntur: et recte, quandóquidem spíritus étiam ventus vocátur. Unde scriptum est: Ignis, grando, nix, glácies, spíritus procellárum. Quis vero nésciat supérbos inflátos dici, tamquam vento disténtos? Unde est étiam illud Apóstoli: Sciéntia inflat, cáritas vero ædíficat. Quaprópter recte hic intellegúntur páuperes spíritu, húmiles et timéntes Deum, id est, non habéntes inflántem spíritum.

V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.

R. Deo grátias.

Te Deum

Te Deum laudámus: * te Dóminum confitémur.

Te ætérnum Patrem * omnis terra venerátur.

Tibi omnes Ángeli, * tibi Cæli, et univérsæ Potestátes:

Tibi Chérubim et Séraphim * incessábili voce proclámant:

Fit reverentia Sanctus, Sanctus, Sanctus * Dóminus Deus Sábaoth.

Pleni sunt cæli et terra * maiestátis glóriæ tuæ.

Te gloriósus * Apostolórum chorus,

Te Prophetárum * laudábilis númerus,

Te Mártyrum candidátus * laudat exércitus.

Te per orbem terrárum * sancta confitétur Ecclésia,

Patrem * imménsæ maiestátis;

Venerándum tuum verum * et únicum Fílium;

Sanctum quoque * Paráclitum Spíritum.

Tu Rex glóriæ, * Christe.

Tu Patris * sempitérnus es Fílius.

Fit reverentia Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem: * non horruísti Vírginis úterum.

Tu, devícto mortis acúleo, * aperuísti credéntibus regna cælórum.

Tu ad déxteram Dei sedes, * in glória Patris.

Iudex créderis * esse ventúrus.

Sequens versus dicitur flexis genibus Te ergo quǽsumus, tuis fámulis súbveni, * quos pretióso sánguine redemísti.

Ætérna fac cum Sanctis tuis * in glória numerári.

Salvum fac pópulum tuum, Dómine, * et bénedic hereditáti tuæ.

Et rege eos, * et extólle illos usque in ætérnum.

Per síngulos dies * benedícimus te.

Fit reverentia, secundum consuetudinem Et laudámus nomen tuum in sǽculum, * et in sǽculum sǽculi.

Dignáre, Dómine, die isto * sine peccáto nos custodíre.

Miserére nostri, Dómine, * miserére nostri.

Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, * quemádmodum sperávimus in te.

In te, Dómine, sperávi: * non confúndar in ætérnum.

Reliqua omittuntur, nisi Laudes separandæ sint.

V.
Dómine, exáudi oratiónem meam.
R.
Et clamor meus ad te véniat.

Orémus.

Omnípotens sempitérne Deus, qui nos ómnium Sanctórum tuórum mérita sub una tribuísti celebritáte venerári: quǽsumus; ut desiderátam nobis tuæ propitiatiónis abundántiam, multiplicátis intercessóribus, largiáris.

Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

R. Amen.

V.
Dómine, exáudi oratiónem meam.
R.
Et clamor meus ad te véniat.
V.
Benedicámus Dómino.
R.
Deo grátias.
V.
Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
R.
Amen.