Feria Quinta infra Hebdomadam XXII post Octavam Pentecostes V. Octobris
- V.
- Dómine, lábia + mea apéries.
- R.
- Et os meum annuntiábit laudem tuam.
- V.
- Deus ✠ in adiutórium meum inténde.
- R.
- Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Allelúia.
Invitatorium
Ant. Regem magnum Dóminum, * Veníte, adorémus.
Veníte, exsultémus Dómino, iubilémus Deo, salutári nostro: præoccupémus fáciem eius in confessióne, et in psalmis iubilémus ei.
Ant. Regem magnum Dóminum, * Veníte, adorémus.
Quóniam Deus magnus Dóminus, et Rex magnus super omnes deos, quóniam non repéllet Dóminus plebem suam: quia in manu eius sunt omnes fines terræ, et altitúdines móntium ipse cónspicit.
Ant. Veníte, adorémus.
Quóniam ipsíus est mare, et ipse fecit illud, et áridam fundavérunt manus eius (genuflectitur) veníte, adorémus, et procidámus ante Deum: plorémus coram Dómino, qui fecit nos, quia ipse est Dóminus, Deus noster; nos autem pópulus eius, et oves páscuæ eius.
Ant. Regem magnum Dóminum, * Veníte, adorémus.
Hódie, si vocem eius audiéritis, nolíte obduráre corda vestra, sicut in exacerbatióne secúndum diem tentatiónis in desérto: ubi tentavérunt me patres vestri, probavérunt et vidérunt ópera mea.
Ant. Veníte, adorémus.
Quadragínta annis próximus fui generatióni huic, et dixi: Semper hi errant corde, ipsi vero non cognovérunt vias meas: quibus iurávi in ira mea: Si introíbunt in réquiem meam.
Ant. Regem magnum Dóminum, * Veníte, adorémus.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Veníte, adorémus.
Ant. Regem magnum Dóminum, * Veníte, adorémus.
Nox atra rerum cóntegit
Terræ colóres ómnium:
Nos confiténtes póscimus
Te, iuste iudex córdium.
Ut áuferas piácula,
Sordésque mentis ábluas:
Donésque, Christe, grátiam,
Ut arceántur crímina.
Mens ecce torpet ímpia,
Quam culpa mordet nóxia:
Obscúra gestit tóllere,
Et te, Redémptor, quǽrere.
Repélle tu calíginem
Intrínsecus quam máxime,
Ut in beáto gáudeat
Se collocári lúmine.
Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Únice,
Cum Spíritu Paráclito
Regnans per omne sǽculum.
Amen.
Ad Nocturnum
Psalmus 61 [1]
- 61:2 Nonne Deo subiécta erit ánima mea? * ab ipso enim salutáre meum.
- 61:3 Nam et ipse Deus meus, et salutáris meus: * suscéptor meus, non movébor ámplius.
- 61:4 Quoúsque irrúitis in hóminem? * interfícitis univérsi vos: tamquam paríeti inclináto et macériæ depúlsæ?
- 61:5 Verúmtamen prétium meum cogitavérunt repéllere, cucúrri in siti: * ore suo benedicébant, et corde suo maledicébant.
- 61:6 Verúmtamen Deo subiécta esto, ánima mea: * quóniam ab ipso patiéntia mea.
- 61:7 Quia ipse Deus meus, et salvátor meus: * adiútor meus, non emigrábo.
- 61:8 In Deo salutáre meum, et glória mea: * Deus auxílii mei, et spes mea in Deo est.
- 61:9 Speráte in eo omnis congregátio pópuli, effúndite coram illo corda vestra: * Deus adiútor noster in ætérnum.
- 61:10 Verúmtamen vani fílii hóminum, mendáces fílii hóminum in statéris: * ut decípiant ipsi de vanitáte in idípsum.
- 61:11 Nolíte speráre in iniquitáte, et rapínas nolíte concupíscere: * divítiæ si áffluant, nolíte cor appónere.
- 61:12 Semel locútus est Deus, duo hæc audívi, quia potéstas Dei est, et tibi, Dómine, misericórdia: * quia tu reddes unicuíque iuxta ópera sua.
Psalmus 65(1-12) [2]
- 65:1 Iubiláte Deo, omnis terra, psalmum dícite nómini eius: * date glóriam laudi eius.
- 65:3 Dícite Deo: Quam terribília sunt ópera tua, Dómine! * in multitúdine virtútis tuæ mentiéntur tibi inimíci tui.
- 65:4 Omnis terra adóret te, et psallat tibi: * psalmum dicat nómini tuo.
- 65:5 Veníte, et vidéte ópera Dei: * terríbilis in consíliis super fílios hóminum.
- 65:6 Qui convértit mare in áridam, in flúmine pertransíbunt pede: * ibi lætábimur in ipso.
- 65:7 Qui dominátur in virtúte sua in ætérnum, óculi eius super gentes respíciunt: * qui exásperant non exalténtur in semetípsis.
- 65:8 Benedícite, gentes, Deum nostrum: * et audítam fácite vocem laudis eius,
- 65:9 Qui pósuit ánimam meam ad vitam: * et non dedit in commotiónem pedes meos.
- 65:10 Quóniam probásti nos, Deus: * igne nos examinásti, sicut examinátur argéntum.
- 65:11 Induxísti nos in láqueum, posuísti tribulatiónes in dorso nostro: * imposuísti hómines super cápita nostra.
- 65:12 Transívimus per ignem et aquam: * et eduxísti nos in refrigérium.
Psalmus 65(13-20) [3]
- 65:13 Introíbo in domum tuam in holocáustis: * reddam tibi vota mea, quæ distinxérunt lábia mea.
- 65:14 Et locútum est os meum, * in tribulatióne mea.
- 65:15 Holocáusta medulláta ófferam tibi cum incénso aríetum: * ófferam tibi boves cum hircis.
- 65:16 Veníte, audíte, et narrábo, omnes, qui timétis Deum: * quanta fecit ánimæ meæ.
- 65:17 Ad ipsum ore meo clamávi, * et exaltávi sub lingua mea.
- 65:18 Iniquitátem si aspéxi in corde meo, * non exáudiet Dóminus.
- 65:19 Proptérea exaudívit Deus, * et atténdit voci deprecatiónis meæ.
- 65:20 Benedíctus Deus, * qui non amóvit oratiónem meam, et misericórdiam suam a me.
Psalmus 67(2-11) [4]
- 67:2 Exsúrgat Deus, et dissipéntur inimíci eius, * ‡ et fúgiant qui odérunt eum, a fácie eius.
- 67:3 Sicut déficit fumus, defíciant: * sicut fluit cera a fácie ignis, sic péreant peccatóres a fácie Dei.
- 67:4 Et iusti epuléntur, et exsúltent in conspéctu Dei: * et delecténtur in lætítia.
- 67:5 Cantáte Deo, psalmum dícite nómini eius: * iter fácite ei, qui ascéndit super occásum: (fit reverentia) Dóminus nomen illi.
- Exsultáte in conspéctu eius: * turbabúntur a fácie eius, patris orphanórum et iúdicis viduárum.
- 67:6 Deus in loco sancto suo: * Deus, qui inhabitáre facit uníus moris in domo:
- 67:7 Qui edúcit vinctos in fortitúdine, * simíliter eos qui exásperant, qui hábitant in sepúlcris.
- 67:8 Deus, cum egrederéris in conspéctu pópuli tui, * cum pertransíres in desérto:
- 67:9 Terra mota est, étenim cæli distillavérunt a fácie Dei Sínai, * a fácie Dei Israël.
- 67:10 Plúviam voluntáriam segregábis, Deus, hereditáti tuæ: * et infirmáta est, tu vero perfecísti eam.
- 67:11 Animália tua habitábunt in ea: * parásti in dulcédine tua páuperi, Deus.
Psalmus 67(12-24) [5]
- 67:12 Dóminus dabit verbum evangelizántibus, * virtúte multa.
- 67:13 Rex virtútum dilécti, dilécti: * et speciéi domus divídere spólia.
- 67:14 Si dormiátis inter médios cleros, pennæ colúmbæ deargentátæ, * et posterióra dorsi eius in pallóre auri.
- 67:15 Dum discérnit cæléstis reges super eam, nive dealbabúntur in Selmon: * mons Dei, mons pinguis.
- 67:16 Mons coagulátus, mons pinguis: * ut quid suspicámini montes coagulátos?
- 67:17 Mons, in quo beneplácitum est Deo habitáre in eo: * étenim Dóminus habitábit in finem.
- 67:18 Currus Dei decem míllibus múltiplex, míllia lætántium: * Dóminus in eis in Sina in sancto.
- 67:19 Ascendísti in altum, cepísti captivitátem: * accepísti dona in homínibus.
- Étenim non credéntes, * inhabitáre Dóminum Deum.
- 67:20 Benedíctus Dóminus die cotídie: * prósperum iter fáciet nobis Deus salutárium nostrórum.
- 67:21 Deus noster, Deus salvos faciéndi: * et Dómini Dómini éxitus mortis.
- 67:22 Verúmtamen Deus confrínget cápita inimicórum suórum: * vérticem capílli perambulántium in delíctis suis.
- 67:23 Dixit Dóminus: Ex Basan convértam, * convértam in profúndum maris:
- 67:24 Ut intingátur pes tuus in sánguine: * lingua canum tuórum ex inimícis, ab ipso.
Psalmus 67(25-36) [6]
- 67:25 Vidérunt ingréssus tuos, Deus: * ingréssus Dei mei: regis mei qui est in sancto.
- 67:26 Prævenérunt príncipes coniúncti psalléntibus: * in médio iuvenculárum tympanistriárum.
- 67:27 In ecclésiis benedícite Deo Dómino, * de fóntibus Israël.
- 67:28 Ibi Béniamin adolescéntulus: * in mentis excéssu.
- Príncipes Iuda, duces eórum: * príncipes Zábulon, príncipes Néphtali.
- 67:29 Manda, Deus, virtúti tuæ: * confírma hoc, Deus, quod operátus es in nobis.
- 67:30 A templo tuo in Ierúsalem, * tibi ófferent reges múnera.
- 67:31 Íncrepa feras arúndinis, congregátio taurórum in vaccis populórum: * ut exclúdant eos, qui probáti sunt argénto.
- Díssipa gentes, quæ bella volunt: vénient legáti ex Ægýpto: * Æthiópia prævéniet manus eius Deo.
- 67:33 Regna terræ, cantáte Deo: * psállite Dómino.
- Psállite Deo, qui ascéndit super cælum cæli, * ad Oriéntem.
- 67:34 Ecce dabit voci suæ vocem virtútis, date glóriam Deo super Israël, * magnificéntia eius, et virtus eius in núbibus.
- 67:36 Mirábilis Deus in sanctis suis, Deus Israël ipse dabit virtútem, et fortitúdinem plebi suæ, * benedíctus Deus.
Psalmus 68(2-13) [7]
- 68:2 Salvum me fac, Deus: quóniam intravérunt aquæ usque ad ánimam meam.
- 68:3 ‡ Infíxus sum in limo profúndi: * et non est substántia.
- Veni in altitúdinem maris: * et tempéstas demérsit me.
- 68:4 Laborávi clamans, raucæ factæ sunt fauces meæ: * defecérunt óculi mei, dum spero in Deum meum.
- 68:5 Multiplicáti sunt super capíllos cápitis mei, * qui odérunt me gratis.
- Confortáti sunt qui persecúti sunt me inimíci mei iniúste: * quæ non rápui, tunc exsolvébam.
- 68:6 Deus, tu scis insipiéntiam meam: * et delícta mea a te non sunt abscóndita.
- 68:7 Non erubéscant in me qui exspéctant te, Dómine, * Dómine virtútum.
- Non confundántur super me * qui quærunt te, Deus Israël.
- 68:8 Quóniam propter te sustínui oppróbrium: * opéruit confúsio fáciem meam.
- 68:9 Extráneus factus sum frátribus meis, * et peregrínus fíliis matris meæ.
- 68:10 Quóniam zelus domus tuæ comédit me: * et oppróbria exprobrántium tibi cecidérunt super me.
- 68:11 Et opérui in ieiúnio ánimam meam: * et factum est in oppróbrium mihi.
- 68:12 Et pósui vestiméntum meum cilícium: * et factus sum illis in parábolam.
- 68:13 Advérsum me loquebántur, qui sedébant in porta: * et in me psallébant qui bibébant vinum.
- Ego vero oratiónem meam ad te, Dómine: * tempus benepláciti, Deus.
Psalmus 68(14-29) [8]
- 68:14 In multitúdine misericórdiæ tuæ exáudi me, * in veritáte salútis tuæ:
- 68:15 Éripe me de luto, ut non infígar: * líbera me ab iis, qui odérunt me, et de profúndis aquárum.
- 68:16 Non me demérgat tempéstas aquæ, neque absórbeat me profúndum: * neque úrgeat super me púteus os suum.
- 68:17 Exáudi me, Dómine, quóniam benígna est misericórdia tua: * secúndum multitúdinem miseratiónum tuárum réspice in me.
- 68:18 Et ne avértas fáciem tuam a púero tuo: * quóniam tríbulor, velóciter exáudi me.
- 68:19 Inténde ánimæ meæ, et líbera eam: * propter inimícos meos éripe me.
- 68:20 Tu scis impropérium meum, et confusiónem meam, * et reveréntiam meam.
- 68:21 In conspéctu tuo sunt omnes qui tríbulant me: * impropérium exspectávit cor meum, et misériam.
- Et sustínui qui simul contristarétur, et non fuit: * et qui consolarétur, et non invéni.
- 68:22 Et dedérunt in escam meam fel: * et in siti mea potavérunt me acéto.
- 68:23 Fiat mensa eórum coram ipsis in láqueum, * et in retributiónes, et in scándalum.
- 68:24 Obscuréntur óculi eórum ne vídeant: * et dorsum eórum semper incúrva.
- 68:25 Effúnde super eos iram tuam: * et furor iræ tuæ comprehéndat eos.
- 68:26 Fiat habitátio eórum desérta: * et in tabernáculis eórum non sit qui inhábitet.
- 68:27 Quóniam quem tu percussísti, persecúti sunt: * et super dolórem vúlnerum meórum addidérunt.
- 68:28 Appóne iniquitátem super iniquitátem eórum: * et non intrent in iustítiam tuam.
- 68:29 Deleántur de libro vivéntium: * et cum iustis non scribántur.
Psalmus 68(30-37) [9]
- 68:30 Ego sum pauper et dolens: * salus tua, Deus, suscépit me.
- 68:31 Laudábo nomen Dei cum cántico: * et magnificábo eum in laude:
- 68:32 Et placébit Deo super vítulum novéllum: * córnua producéntem et úngulas.
- 68:33 Vídeant páuperes et læténtur: * quǽrite Deum, et vivet ánima vestra.
- 68:34 Quóniam exaudívit páuperes Dóminus: * et vinctos suos non despéxit.
- 68:35 Laudent illum cæli et terra, * mare et ómnia reptília in eis.
- 68:36 Quóniam Deus salvam fáciet Sion: * et ædificabúntur civitátes Iuda.
- Et inhabitábunt ibi, * et hereditáte acquírent eam.
- 68:37 Et semen servórum eius possidébit eam: * et qui díligunt nomen eius, habitábunt in ea.
- V.
- Laudábo nomen Dei cum cántico.
- R.
- Et magnificábo eum in laude.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
R. Sed líbera nos a malo.
Absolutio.
Exáudi, Dómine Iesu Christe, preces servórum tuórum, et miserére nobis: Qui cum Patre et Spíritu Sancto vivis et regnas in sǽcula sæculórum.
R. Amen.
- V.
- Iube, Dómine, benedícere.
Benedictio.
Benedictióne perpétua benedícat nos Pater ætérnus.
R. Amen.
De libro secúndo Machabæórum
Eódem témpore, Antíochus inhonéste revertebátur de Pérside.
Intráverat enim in eam quæ dícitur Persépolis, et tentávit exspoliáre templum, et civitátem opprímere: sed, multitúdine ad arma concurrénte, in fugam versi sunt, et ita cóntigit ut Antíochus post fugam túrpiter redíret.
Et, cum venísset circa Ecbátanam, recognóvit quæ erga Nicánorem et Timótheum gesta sunt.
Elátus autem in ira, arbitrabátur se iniúriam illórum qui se fugáverant posse in Iudǽos retorquére: ideóque iussit agitári currum suum sine intermissióne agens iter, cælésti eum iudício perurgénte, eo quod ita supérbe locútus est se ventúrum Ierosólymam, et congériem sepúlchri Iudæórum eam factúrum.
2 Mac 9:1-4
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.
R. Adapériat Dóminus cor vestrum in lege sua et in præcéptis suis et fáciat pacem in diébus vestris:
* Concédat vobis salútem, et rédimat vos a malis.
V. Exáudiat Dóminus oratiónes vestras, et reconciliétur vobis, nec vos déserat in témpore malo.
R. Concédat vobis salútem, et rédimat vos a malis.
- V.
- Iube, Dómine, benedícere.
Benedictio.
Unigénitus Dei Fílius nos benedícere et adiuváre dignétur.
R. Amen.
Sed qui univérsa cónspicit Dóminus Deus Israël, percússit eum insanábili et invisíbili plaga. Ut enim finívit hunc ipsum sermónem, apprehéndit eum dolor dirus víscerum, et amára internórum torménta;
Et quidem satis iuste, quippe qui multis et novis cruciátibus aliórum tórserat víscera, licet ille nullo modo a sua malítia cessáret.
Super hoc autem supérbia replétus, ignem spirans ánimo in Iudǽos et præcípiens accelerári negótium, cóntigit illum ímpetu eúntem de curru cádere, et gravi córporis collisióne membra vexári.
2 Mac 9:5-7
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.
R. Exáudiat Dóminus oratiónes vestras, et reconciliétur vobis, nec vos déserat in témpore malo,
* Dóminus, Deus noster.
V. Det vobis cor ómnibus, ut colátis eum et faciátis eius voluntátem.
R. Dóminus, Deus noster.
- V.
- Iube, Dómine, benedícere.
Benedictio.
Spíritus Sancti grátia illúminet sensus et corda nostra.
R. Amen.
Isque, qui sibi videbátur étiam flúctibus maris imperáre, supra humánum modum supérbia replétus, et móntium altitúdines in statéra appéndere, nunc humiliátus ad terram in gestatório portabátur, maniféstam Dei virtútem in semetípso contéstans;
Ita ut de córpore ímpii vermes scaturírent, ac vivéntis in dolóribus carnes eius efflúerent, odóre étiam illíus et fœtóre exércitus gravarétur.
Et qui paulo ante sídera cæli contíngere se arbitrabátur, eum nemo póterat propter intolerántiam fœtóris portáre.
2 Mac 9:8-10
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.
R. Congregáti sunt inimíci nostri, et gloriántur in virtúte sua: cóntere fortitúdinem illórum, Dómine, et dispérge illos:
* Ut cognóscant quia non est álius qui pugnet pro nobis, nisi tu, Deus noster.
V. Dispérge illos in virtúte tua, et déstrue eos, protéctor noster, Dómine.
R. Ut cognóscant quia non est álius qui pugnet pro nobis, nisi tu, Deus noster.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Ut cognóscant quia non est álius qui pugnet pro nobis, nisi tu, Deus noster.
Reliqua omittuntur, nisi Laudes separandæ sint.
- V.
- Dómine, exáudi oratiónem meam.
- R.
- Et clamor meus ad te véniat.
Orémus.
Deus, refúgium nostrum et virtus: adésto piis Ecclésiæ tuæ précibus, auctor ipse pietátis, et præsta; ut, quod fidéliter pétimus, efficáciter consequámur.
Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
R. Amen.
- V.
- Dómine, exáudi oratiónem meam.
- R.
- Et clamor meus ad te véniat.
- V.
- Benedicámus Dómino.
- R.
- Deo grátias.
- V.
- Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
- R.
- Amen.