B
Domini Nostri Jesu Christi Regis I. classis
1962 Pre-1955

Domini Nostri Jesu Christi Regis

I. classis
Ad Matutinum
V.
Dómine, lábia + mea apéries.
R.
Et os meum annuntiábit laudem tuam.
V.
Deus in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Allelúia.

Invitatorium

Ant. Iesum Christum, Regem regum: * Veníte adorémus.

Veníte, exsultémus Dómino, iubilémus Deo, salutári nostro: præoccupémus fáciem eius in confessióne, et in psalmis iubilémus ei.

Ant. Iesum Christum, Regem regum: * Veníte adorémus.

Quóniam Deus magnus Dóminus, et Rex magnus super omnes deos, quóniam non repéllet Dóminus plebem suam: quia in manu eius sunt omnes fines terræ, et altitúdines móntium ipse cónspicit.

Ant. Veníte adorémus.

Quóniam ipsíus est mare, et ipse fecit illud, et áridam fundavérunt manus eius (genuflectitur) veníte, adorémus, et procidámus ante Deum: plorémus coram Dómino, qui fecit nos, quia ipse est Dóminus, Deus noster; nos autem pópulus eius, et oves páscuæ eius.

Ant. Iesum Christum, Regem regum: * Veníte adorémus.

Hódie, si vocem eius audiéritis, nolíte obduráre corda vestra, sicut in exacerbatióne secúndum diem tentatiónis in desérto: ubi tentavérunt me patres vestri, probavérunt et vidérunt ópera mea.

Ant. Veníte adorémus.

Quadragínta annis próximus fui generatióni huic, et dixi: Semper hi errant corde, ipsi vero non cognovérunt vias meas: quibus iurávi in ira mea: Si introíbunt in réquiem meam.

Ant. Iesum Christum, Regem regum: * Veníte adorémus.

V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Veníte adorémus.

Ant. Iesum Christum, Regem regum: * Veníte adorémus.

Ætérna Imago Altíssimi,

Lumen, Deus, de Lúmine,

Tibi, Redémptor glória,

Honor, potéstas régia.

Hymnus

Tu solus ante sǽcula

Spes atque centrum témporum,

Cui iure sceptrum géntium

Pater suprémum crédidit.

Tu flos pudícæ Vírginis,

Nostræ caput propáginis,

Lapis cadúcus vértice

Ac mole terras óccupans.

Diro tyránno súbdita,

Damnáta stirps mortálium,

Per te refrégit víncula

Sibíque cælum víndicat.

Doctor, Sacérdos, Légifer

Præfers notátum sánguine

In veste « Princeps príncipum

Regúmque Rex Altíssimus ».

Tibi voléntes súbdimur,

Qui iure cunctis ímperas:

Hæc cívium beátitas

Tuis subésse légibus.

Iesu, tibi sit glória,

Qui sceptra mundi témperas,

Cum Patre, et almo Spíritu,

In sempitérna sǽcula.

Amen.

Nocturnus I

Ant. Ego autem * constitútus sum Rex ab eo super Sion montem sanctum eius, prǽdicans præcéptum eius.

Psalmus 2 [1]

  1. 2:1 Quare fremuérunt gentes: * et pópuli meditáti sunt inánia?
  2. 2:2 Astitérunt reges terræ, et príncipes convenérunt in unum * advérsus Dóminum, et advérsus Christum eius.
  3. 2:3 Dirumpámus víncula eórum: * et proiciámus a nobis iugum ipsórum.
  4. 2:4 Qui hábitat in cælis, irridébit eos: * et Dóminus subsannábit eos.
  5. 2:5 Tunc loquétur ad eos in ira sua, * et in furóre suo conturbábit eos.
  6. 2:6 Ego autem constitútus sum Rex ab eo super Sion montem sanctum eius, * prǽdicans præcéptum eius.
  7. 2:7 Dóminus dixit ad me: * Fílius meus es tu, ego hódie génui te.
  8. 2:8 Póstula a me, et dabo tibi gentes hereditátem tuam, * et possessiónem tuam términos terræ.
  9. 2:9 Reges eos in virga férrea, * et tamquam vas fíguli confrínges eos.
  10. 2:10 Et nunc, reges, intellégite: * erudímini, qui iudicátis terram.
  11. 2:11 Servíte Dómino in timóre: * et exsultáte ei cum tremóre.
  12. 2:12 Apprehéndite disciplínam, nequándo irascátur Dóminus, * et pereátis de via iusta.
  13. 2:13 Cum exárserit in brevi ira eius: * beáti omnes qui confídunt in eo.
Ant. Glória * et honóre coronásti eum, Dómine: ómnia subiecísti sub pédibus eius.

Psalmus 8 [2]

  1. 8:2 Dómine, Dóminus noster, * quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra!
  2. Quóniam eleváta est magnificéntia tua, * super cælos.
  3. 8:3 Ex ore infántium et lacténtium perfecísti laudem propter inimícos tuos, * ut déstruas inimícum et ultórem.
  4. 8:4 Quóniam vidébo cælos tuos, ópera digitórum tuórum: * lunam et stellas, quæ tu fundásti.
  5. 8:5 Quid est homo quod memor es eius? * aut fílius hóminis, quóniam vísitas eum?
  6. 8:6 Minuísti eum paulo minus ab Ángelis, glória et honóre coronásti eum: * et constituísti eum super ópera mánuum tuárum.
  7. 8:8 Ómnia subiecísti sub pédibus eius, * oves et boves univérsas: ínsuper et pécora campi.
  8. 8:9 Vólucres cæli, et pisces maris, * qui perámbulant sémitas maris.
  9. 8:10 Dómine, Dóminus noster, * quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra!
Ant. Elevámini, * portæ æternáles, et introíbit Rex glóriæ.

Psalmus 23 [3]

  1. 23:1 Dómini est terra, et plenitúdo eius: * orbis terrárum, et univérsi qui hábitant in eo.
  2. 23:2 Quia ipse super mária fundávit eum: * et super flúmina præparávit eum.
  3. 23:3 Quis ascéndet in montem Dómini? * aut quis stabit in loco sancto eius?
  4. 23:4 Ínnocens mánibus et mundo corde, * qui non accépit in vano ánimam suam, nec iurávit in dolo próximo suo.
  5. 23:5 Hic accípiet benedictiónem a Dómino: * et misericórdiam a Deo, salutári suo.
  6. 23:6 Hæc est generátio quæréntium eum, * quæréntium fáciem Dei Iacob.
  7. 23:7 Attóllite portas, príncipes, vestras, et elevámini, portæ æternáles: * et introíbit Rex glóriæ.
  8. 23:8 Quis est iste Rex glóriæ? * Dóminus fortis et potens: Dóminus potens in prǽlio.
  9. 23:9 Attóllite portas, príncipes, vestras, et elevámini, portæ æternáles: * et introíbit Rex glóriæ.
  10. 23:10 Quis est iste Rex glóriæ? * Dóminus virtútum ipse est Rex glóriæ.
V.
Data est mihi omnis potéstas.
R.
In cælo et in terra.
Pater Noster dicitur secreto usque ad Et ne nos indúcas in tentatiónem:

Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:

V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:

R. Sed líbera nos a malo.

Absolutio.

Exáudi, Dómine Iesu Christe, preces servórum tuórum, et miserére nobis: Qui cum Patre et Spíritu Sancto vivis et regnas in sǽcula sæculórum.

R. Amen.

V.
Iube, Dómine, benedícere.

Benedictio.

Benedictióne perpétua benedícat nos Pater ætérnus.

R. Amen.

De Epistola beáti Pauli Apóstoli ad Colossénses

Grátias agimus Deo, et Patri Dómini nostri Iesu Christi, semper pro vobis orántes,

Audiéntes fidem vestram in Christo Iesu, et dilectiónem quam habétis in sanctos omnes,

Propter spem, quæ repósita est vobis in cælis, quam audístis in verbo veritátis Evangélii,

Quod pervénit ad vos, sicut et in univérso mundo est, et fructíficat, et crescit, sicut in vobis, ex ea die, qua audístis, et cognovístis grátiam Dei in veritáte,

Sicut didicístis ab Epáphra, caríssimo consérvo nostro, qui est fidélis pro vobis miníster Christi Iesu,

Qui étiam manifestávit nobis dilectiónem vestram in spíritu.

V.
Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R.
Deo grátias.
R.
Super sólium David et super regnum eius sedébit in ætérnum:

* Et vocábitur nomen eius Deus, Fortis, Princeps pacis.

V.
Multiplicábitur eius impérium, et pacis non erit finis.
R.
Et vocábitur nomen eius Deus, Fortis, Princeps pacis.
V.
Iube, Dómine, benedícere.

Benedictio.

Unigénitus Dei Fílius nos benedícere et adiuváre dignétur.

R. Amen.

Ideo et nos ex qua die audívimus, non cessámus pro vobis orántes, et postulántes ut impleámini agnitióne voluntátis eius, in omni sapiéntia et intelléctu spiritáli;

Ut ambulétis digne Deo per ómnia placéntes; in omni ópere bono fructificántes, et crescéntes in sciéntia Dei:

In omni virtúte confortáti secúndum poténtiam claritátis eius, in omni patiéntia et longanimitáte cum gáudio;

Grátias agéntes Deo Patri, qui dignos nos fecit in partem sortis sanctórum in lúmine,

Qui erípuit nos de potestáte tenebrárum, et tránstulit in regnum Fílii dilectiónis suæ,

In quo habémus redemptiónem per sánguinem eius, remissiónem peccatórum.

Qui est imágo Dei invisíbilis, primogénitus omnis creatúræ;

Quóniam in ipso cóndita sunt univérsa in cælis et in terra, visibília, et invisibília, sive Throni, sive Dominatiónes, sive Principátus, sive Potestátes: ómnia per ipsum et in ipso creáta sunt:

Et ipse est ante omnes, et ómnia in ipso constant.

V.
Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R.
Deo grátias.
R.
Aspiciébam in visu noctis, et ecce in núbibus cæli Fílius hóminis veniébat: et datum est ei regnum et honor:

* Et omnis pópulus, tribus et linguæ sérvient ei.

V.
Potéstas eius, potéstas ætérna, quæ non auferétur: et regnum eius, quod non corrumpétur.
R.
Et omnis pópulus, tribus et linguæ sérvient ei.
V.
Iube, Dómine, benedícere.

Benedictio.

Spíritus Sancti grátia illúminet sensus et corda nostra.

R. Amen.

Et ipse est caput córporis Ecclésiæ, qui est princípium, primogénitus ex mórtuis, ut sit in ómnibus ipse primátum tenens;

Quia in ipso complácuit omnem plenitúdinem inhabitáre,

Et per eum reconciliáre ómnia in ipsum, pacíficans per sánguinem crucis eius, sive quæ in terris, sive quæ in cælis sunt.

Et vos, cum essétis aliquándo alienáti, et inimíci sensu in opéribus malis;

Nunc autem reconciliávit in córpore carnis eius per mortem, exhibére vos sanctos, et immaculátos, et irreprehensíbiles coram ipso;

Si tamen permanétis in fide fundáti, et stábiles, et immóbiles a spe evangélii, quod audístis, quod prædicátum est in univérsa creatúra quæ sub cælo est, cuius factus sum ego Paulus miníster.

V.
Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R.
Deo grátias.
R.
Tu Béthlehem Ephrata, párvulus in míllibus Iuda: ex te mihi egrediétur qui sit dominátor in Israël:

* Et erit iste Pax.

V.
Egréssus eius ab inítio, a diébus æternitátis: stabit, et pascet in fortitúdine Dómini.
R.
Et erit iste Pax.
V.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R.
Et erit iste Pax.

Nocturnus II

Ant. Sedébit * Dóminus Rex in ætérnum: Dóminus benedícet pópulo suo in pace.

Psalmus 28 [4]

  1. 28:1 Afférte Dómino, fílii Dei: * afférte Dómino fílios aríetum.
  2. 28:2 Afférte Dómino glóriam et honórem, afférte Dómino glóriam nómini eius: * adoráte Dóminum in átrio sancto eius.
  3. 28:3 Vox Dómini super aquas, Deus maiestátis intónuit: * Dóminus super aquas multas.
  4. 28:4 Vox Dómini in virtúte: * vox Dómini in magnificéntia.
  5. 28:5 Vox Dómini confringéntis cedros: * et confrínget Dóminus cedros Líbani:
  6. 28:6 Et commínuet eas tamquam vítulum Líbani: * et diléctus quemádmodum fílius unicórnium.
  7. 28:7 Vox Dómini intercidéntis flammam ignis: * vox Dómini concutiéntis desértum: et commovébit Dóminus desértum Cades.
  8. 28:9 Vox Dómini præparántis cervos, et revelábit condénsa: * et in templo eius omnes dicent glóriam.
  9. 28:10 Dóminus dilúvium inhabitáre facit: * et sedébit Dóminus Rex in ætérnum.
  10. 28:11 Dóminus virtútem pópulo suo dabit: * Dóminus benedícet pópulo suo in pace.
Ant. Virga directiónis, * virga regni tui: proptérea pópuli confitebúntur tibi in ætérnum, et in sǽculum sǽculi.

Psalmus 44 [5]

  1. 44:2 Eructávit cor meum verbum bonum: * dico ego ópera mea Regi.
  2. Lingua mea cálamus scribæ: * velóciter scribéntis.
  3. 44:3 Speciósus forma præ fíliis hóminum, diffúsa est grátia in lábiis tuis: * proptérea benedíxit te Deus in ætérnum.
  4. 44:4 Accíngere gládio tuo super femur tuum, * potentíssime.
  5. 44:5 Spécie tua et pulchritúdine tua: * inténde, próspere procéde, et regna.
  6. Propter veritátem, et mansuetúdinem, et iustítiam: * et dedúcet te mirabíliter déxtera tua.
  7. 44:6 Sagíttæ tuæ acútæ, pópuli sub te cadent: * in corda inimicórum Regis.
  8. 44:7 Sedes tua, Deus, in sǽculum sǽculi: * virga directiónis virga regni tui.
  9. 44:8 Dilexísti iustítiam, et odísti iniquitátem: * proptérea unxit te Deus, Deus tuus, óleo lætítiæ præ consórtibus tuis.
  10. 44:9 Myrrha, et gutta, et cásia a vestiméntis tuis, a dómibus ebúrneis: * ex quibus delectavérunt te fíliæ regum in honóre tuo.
  11. 44:10 Ástitit regína a dextris tuis in vestítu deauráto: * circúmdata varietáte.
  12. 44:11 Audi fília, et vide, et inclína aurem tuam: * et oblivíscere pópulum tuum et domum patris tui.
  13. 44:12 Et concupíscet Rex decórem tuum: * quóniam ipse est Dóminus Deus tuus, et adorábunt eum.
  14. 44:13 Et fíliæ Tyri in munéribus * vultum tuum deprecabúntur: omnes dívites plebis.
  15. 44:14 Omnis glória eius fíliæ Regis ab intus, * in fímbriis áureis circumamícta varietátibus.
  16. 44:15 Adducéntur Regi vírgines post eam: * próximæ eius afferéntur tibi.
  17. 44:16 Afferéntur in lætítia et exsultatióne: * adducéntur in templum Regis.
  18. 44:17 Pro pátribus tuis nati sunt tibi fílii: * constítues eos príncipes super omnem terram.
  19. 44:18 Mémores erunt nóminis tui: * in omni generatióne et generatiónem.
  20. Proptérea pópuli confitebúntur tibi in ætérnum: * et in sǽculum sǽculi.
Ant. Psállite * Regi nostro, psállite: quóniam Rex magnus super omnem terram.

Psalmus 46 [6]

  1. 46:2 Omnes gentes, pláudite mánibus: * iubiláte Deo in voce exsultatiónis.
  2. 46:3 Quóniam Dóminus excélsus, terríbilis: * Rex magnus super omnem terram.
  3. 46:4 Subiécit pópulos nobis: * et gentes sub pédibus nostris.
  4. 46:5 Elégit nobis hereditátem suam: * spéciem Iacob, quam diléxit.
  5. 46:6 Ascéndit Deus in iúbilo: * et Dóminus in voce tubæ.
  6. 46:7 Psállite Deo nostro, psállite: * psállite Regi nostro, psállite.
  7. 46:8 Quóniam Rex omnis terræ Deus: * psállite sapiénter.
  8. 46:9 Regnábit Deus super gentes: * Deus sedet super sedem sanctam suam.
  9. 46:10 Príncipes populórum congregáti sunt cum Deo Ábraham: * quóniam dii fortes terræ veheménter eleváti sunt.
V.
Afférte Dómino, famíliæ populórum.
R.
Afférte Dómino glóriam et impérium.
Pater Noster dicitur secreto usque ad Et ne nos indúcas in tentatiónem:

Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:

V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:

R. Sed líbera nos a malo.

Absolutio.

Ipsíus píetas et misericórdia nos ádiuvet, qui cum Patre et Spíritu Sancto vivit et regnat in sǽcula sæculórum.

R. Amen.

V.
Iube, Dómine, benedícere.

Benedictio.

Deus Pater omnípotens sit nobis propítius et clemens.

R. Amen.

Ex Lítteris Encýclicis Pii Papæ undécimi

Litt. Encycl. « Quas primas » diei 11 Decembris 1925

Cum Annus sacer non unam ad illustrándum Christi regnum habúerit opportunitátem, vidémur rem factúri Apostólico múneri in primis consentáneam, si, plurimórum Patrum Cardinálium, Episcopórum fideliúmque précibus, ad Nos aut singillátim aut commúniter delátis, concedéntes, hunc ipsum Annum peculiári festo Dómini Nostri Iesu Christi Regis in ecclesiásticam liturgíam inducéndo clausérimus. Ut transláta verbi significatióne Rex appellarétur Christus ob summum excelléntiæ gradum, quo inter omnes res creátas præstat atque éminet, iam diu communitérque usu venit. Ita enim fit, ut regnare is « in méntibus hóminum » dicátur non tam ob mentis áciem scientiǽque suæ amplitúdinem, quam quod ipse est Véritas, et veritátem ab eo mortáles hauríre atque obediénter accípere necésse est; « in voluntátibus » item « hóminum », quia non modo sanctitáti in eo voluntátis divínæ perfécta prorsus respóndet humánæ intégritas atque obtemperátio, sed étiam líberæ voluntáti nostræ id permotióne instinctúque suo súbicit, unde ad nobilíssima quæque exardescámus. « Córdium » dénique « Rex » Christus agnóscitur ob eius « supereminéntem sciéntiæ caritátem » et mansuetúdinem benignitatémque ánimos alliciéntem: nec enim quemquam usque ádeo ab universitáte géntium, ut Christum Iesum, aut amári aliquándo cóntigit aut amátum iri in pósterum contínget. Verum, ut rem préssius ingrediámur, nemo non videt, nomen potestatémque regis, própria quidem verbi significatióne, Christo hómini vindicári oportére; nam, nisi quátenus homo est, a Patre « potestátem et honórem et regnum » accepísse dici nequit, quandóquidem Dei Verbum, cui éadem est cum Patre substántia, non potest ómnia cum Patre non habére commúnia, proptereáque ipsum in res creátas univérsas summum atque absolutíssimum impérium.

V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.

R. Deo grátias.

R. Exsúlta satis, fília Sion; iúbila, fília Ierúsalem: ecce Rex tuus véniet tibi iustus et Salvátor:

* Et loquétur pacem géntibus.

V. Potéstas eius a mari usque ad mare: et a flumínibus usque ad fines terræ.

R. Et loquétur pacem géntibus.

V.
Iube, Dómine, benedícere.

Benedictio.

Christus perpétuæ det nobis gáudia vitæ.

R. Amen.

Quo autem hæc Dómini nostri dígnitas et potéstas fundaménto consístat, apte Cyríllus Alexandrínus animadvértit: « Omnium, ut verbo dicam, creaturárum dominátum óbtinet, non per vim extórtum, nec aliúnde invéctum, sed esséntia sua et natúra »; scílicet eius principátus illa nítitur unióne mirábili, quam hypostáticam appéllant. Unde conséquitur, non modo ut Christus ab Angelis et homínibus Deus sit adorándus, sed étiam ut eius império Hóminis, Angeli et hómines páreant et subiécti sint: nempe ut vel solo hypostáticæ uniónis nómine Christus potestátem in univérsas creatúras obtíneat. Iamvéro, ut huius vim et natúram principátus paucis declarémus, dícere vix áttinet tríplici eum potestáte continéri, qua si carúerit, principátus vix intellégitur. Id ipsum deprómpta atque alláta ex sacris Lítteris de universáli Redemptóris nostri império testimónia plus quam satis signíficant, atque est cathólica fide credéndum, Christum Iesum homínibus datum esse útique Redemptórem cui fidant, at una simul legislatórem cui obédiant. Ipsum autem evangélia non tam leges condidísse narrant, quam leges condéntem indúcunt: quæ quidem præcépta quicúmque servárint, iídem a divíno Magístro, álias áliis verbis, et suam in eum caritátem probatúri et in dilectióne eius mansúri dicúntur. Iudiciáriam vero potestátem sibi a Patre attribútam ipse Iesus Iudǽis, de Sábbati requiéte per mirábilem débilis hóminis sanatiónem violáta criminántibus, denúntiat: « Neque enim Pater iúdicat quemquam, sed omne iudícium dedit Fílio ». In quo id étiam comprehénditur (quóniam res a iudício disiúngi nequit) ut prǽmia et pœnas homínibus adhuc vivéntibus iure suo déferat. At prætérea potéstas illa, quam exsecutiónis vocant, Christo adiudicánda est, útpote cuius império parére omnes necésse sit, et ea quidem denuntiáta contumácibus irrogatióne suppliciórum, quæ nemo possit effúgere.

V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.

R. Deo grátias.

R. Opórtet illum regnáre, quóniam ómnia subiécit Deus sub pédibus eius:

* Ut sit Deus ómnia in ómnibus.

V. Cum subiécta fúerint illi ómnia, tunc et ipse Fílius subiéctus erit Patri.

R. Ut sit Deus ómnia in ómnibus.

V.
Iube, Dómine, benedícere.

Benedictio.

Ignem sui amóris accéndat Deus in córdibus nostris.

R. Amen.

Verúmtamen eiúsmodi regnum præcípuo quodam modo et spirituále esse et ad spirituália pertinére, cum ea, quæ ex Bíbliis supra protúlimus, verba planíssime osténdunt, tum Christus Dóminus sua agéndi ratióne confírmat. Síquidem, non una data occasióne, cum Iudǽi, immo vel ipsi Apóstoli, per errórem censérent, fore ut Messías pópulum in libertátem vindicáret regnúmque Israël restitúeret, vanam ipse opiniónem ac spem adímere et convéllere; rex a circumfúsa admirántium multitúdine renuntiándus, et nomen et honórem fugiéndo latendóque detrectáre; coram prǽside Románo edícere, regnum suum « de hoc mundo » non esse. Quod quidem regnum tale in evangéliis propónitur, in quod hómines pœniténtiam agéndo íngredi parent, íngredi vero néqueant nisi per fidem et baptísmum, qui etsi est ritus extérnus, interiórem tamen regeneratiónem signíficat atque éfficit; oppónitur únice regno Sátanæ et potestáti tenebrárum, et ab ásseclis póstulat, non solum ut, abalienáto a divítiis rebúsque terrénis ánimo, morum prǽferant lenitátem et esúriant sitiántque iustítiam, sed étiam ut semetípsos ábnegent et crucem suam tollant. Cum autem Christus et Ecclésiam Redémptor sánguine suo acquisíverit et Sacérdos se ipse pro peccátis hóstiam obtúlerit perpetuóque ófferat, cui non videátur régium ipsum munus utriúsque illíus natúram múneris indúere ac participáre? Túrpiter, ceteróquin, erret, qui a Christo hómine rerum civílium quarúmlibet impérium abiúdicet, cum is a Patre ius in res creátas absolutíssimum sic obtíneat, ut ómnia in suo arbítrio sint pósita. Itaque, auctoritáte Nostra apostólica, festum Dómini Nostri Iesu Christi Regis institúimus, quotánnis, postrémo mensis octóbris domínico die, qui scílicet Omnium Sanctórum celebritátem próxime antecédit, ubíque terrárum agéndum. Item præcípimus, ut eo ipso die géneris humáni Sacratíssimo Cordi Iesu dedicátio quotánnis renovétur.

V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.

R. Deo grátias.

R. Fecit nos regnum et sacerdótes Deo et Patri suo:

* Ipsi glória et impérium, in sǽcula sæculórum.

V. Ipse est primogénitus mortuórum, et princeps regum terræ.

R. Ipsi glória et impérium, in sǽcula sæculórum.

V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

R. Ipsi glória et impérium, in sǽcula sæculórum.

Nocturnus III

Ant. Benedicéntur in ipso * omnes tribus terræ; omnes gentes magnificábunt eum.

Psalmus 71 [7]

  1. 71:2 Deus, iudícium tuum regi da: * et iustítiam tuam fílio regis:
  2. Iudicáre pópulum tuum in iustítia, * et páuperes tuos in iudício.
  3. 71:3 Suscípiant montes pacem pópulo: * et colles iustítiam.
  4. 71:4 Iudicábit páuperes pópuli, et salvos fáciet fílios páuperum: * et humiliábit calumniatórem.
  5. 71:5 Et permanébit cum sole, et ante lunam, * in generatióne et generatiónem.
  6. 71:6 Descéndet sicut plúvia in vellus: * et sicut stillicídia stillántia super terram.
  7. 71:7 Oriétur in diébus eius iustítia, et abundántia pacis: * donec auferátur luna.
  8. 71:8 Et dominábitur a mari usque ad mare: * et a flúmine usque ad términos orbis terrárum.
  9. 71:9 Coram illo prócident Æthíopes: * et inimíci eius terram lingent.
  10. 71:10 Reges Tharsis, et ínsulæ múnera ófferent: * reges Árabum et Saba dona addúcent.
  11. 71:11 Et adorábunt eum omnes reges terræ: * omnes gentes sérvient ei:
  12. 71:12 Quia liberábit páuperem a poténte: * et páuperem, cui non erat adiútor.
  13. 71:13 Parcet páuperi et ínopi: * et ánimas páuperum salvas fáciet.
  14. 71:14 Ex usúris et iniquitáte rédimet ánimas eórum: * et honorábile nomen eórum coram illo.
  15. 71:15 Et vivet, et dábitur ei de auro Arábiæ, et adorábunt de ipso semper: * tota die benedícent ei.
  16. 71:16 Et erit firmaméntum in terra in summis móntium, superextollétur super Líbanum fructus eius: * et florébunt de civitáte sicut fænum terræ.
  17. 71:17 Sit nomen eius benedíctum in sǽcula: * ante solem pérmanet nomen eius.
  18. Et benedicéntur in ipso omnes tribus terræ: * omnes gentes magnificábunt eum.
  19. 71:18 Benedíctus Dóminus, Deus Israël, * qui facit mirabília solus:
  20. 71:19 Et benedíctum nomen maiestátis eius in ætérnum: * et replébitur maiestáte eius omnis terra: fiat, fiat.
Ant. Et ego primogénitum * ponam illum: excélsum præ régibus terræ.

Psalmus 88(2-30) [8]

  1. 88:2 Misericórdias Dómini * in ætérnum cantábo.
  2. In generatiónem et generatiónem * annuntiábo veritátem tuam in ore meo.
  3. 88:3 Quóniam dixísti: In ætérnum misericórdia ædificábitur in cælis: * præparábitur véritas tua in eis.
  4. 88:4 Dispósui testaméntum eléctis meis, iurávi David, servo meo: * Usque in ætérnum præparábo semen tuum.
  5. 88:5 Et ædificábo in generatiónem et generatiónem * sedem tuam.
  6. 88:6 Confitebúntur cæli mirabília tua, Dómine: * étenim veritátem tuam in ecclésia sanctórum.
  7. 88:7 Quóniam quis in núbibus æquábitur Dómino: * símilis erit Deo in fíliis Dei?
  8. 88:8 Deus, qui glorificátur in consílio sanctórum: * magnus et terríbilis super omnes qui in circúitu eius sunt.
  9. 88:9 Dómine, Deus virtútum, quis símilis tibi? * potens es, Dómine, et véritas tua in circúitu tuo.
  10. 88:10 Tu domináris potestáti maris: * motum autem flúctuum eius tu mítigas.
  11. 88:11 Tu humiliásti sicut vulnerátum, supérbum: * in brácchio virtútis tuæ dispersísti inimícos tuos.
  12. 88:12 Tui sunt cæli, et tua est terra, orbem terræ et plenitúdinem eius tu fundásti: * aquilónem, et mare tu creásti.
  13. 88:13 Thabor et Hermon in nómine tuo exsultábunt: * tuum brácchium cum poténtia.
  14. 88:14 Firmétur manus tua, et exaltétur déxtera tua: * iustítia et iudícium præparátio sedis tuæ.
  15. 88:15 Misericórdia et véritas præcédent fáciem tuam: * beátus pópulus, qui scit iubilatiónem.
  16. 88:16 Dómine, in lúmine vultus tui ambulábunt, et in nómine tuo exsultábunt tota die: * et in iustítia tua exaltabúntur.
  17. 88:18 Quóniam glória virtútis eórum tu es: * et in beneplácito tuo exaltábitur cornu nostrum.
  18. 88:19 Quia Dómini est assúmptio nostra, * et Sancti Israël, regis nostri.
  19. 88:20 Tunc locútus es in visióne sanctis tuis, et dixísti: * Pósui adiutórium in poténte: et exaltávi eléctum de plebe mea.
  20. 88:21 Invéni David, servum meum: * óleo sancto meo unxi eum.
  21. 88:22 Manus enim mea auxiliábitur ei: * et brácchium meum confortábit eum.
  22. 88:23 Nihil profíciet inimícus in eo, * et fílius iniquitátis non appónet nocére ei.
  23. 88:24 Et concídam a fácie ipsíus inimícos eius: * et odiéntes eum in fugam convértam.
  24. 88:25 Et véritas mea, et misericórdia mea cum ipso: * et in nómine meo exaltábitur cornu eius.
  25. 88:26 Et ponam in mari manum eius: * et in flumínibus déxteram eius.
  26. 88:27 Ipse invocábit me: Pater meus es tu: * Deus meus, et suscéptor salútis meæ.
  27. 88:28 Et ego primogénitum ponam illum * excélsum præ régibus terræ.
  28. 88:29 In ætérnum servábo illi misericórdiam meam: * et testaméntum meum fidéle ipsi.
  29. 88:30 Et ponam in sǽculum sǽculi semen eius: * et thronum eius sicut dies cæli.
Ant. Thronus eius * sicut sol in conspéctu meo: et sicut luna perfécta in ætérnum.

Psalmus 88(31-38) [9]

  1. 88:31 Si autem derelíquerint fílii eius legem meam: * et in iudíciis meis non ambuláverint:
  2. 88:32 Si iustítias meas profanáverint: * et mandáta mea non custodíerint:
  3. 88:33 Visitábo in virga iniquitátes eórum: * et in verbéribus peccáta eórum.
  4. 88:34 Misericórdiam autem meam non dispérgam ab eo: * neque nocébo in veritáte mea:
  5. 88:35 Neque profanábo testaméntum meum: * et quæ procédunt de lábiis meis, non fáciam írrita.
  6. 88:36 Semel iurávi in sancto meo: Si David méntiar: * semen eius in ætérnum manébit.
  7. 88:37 Et thronus eius sicut sol in conspéctu meo, * et sicut luna perfécta in ætérnum: et testis in cælo fidélis.
V.
Adorábunt eum omnes reges terræ.
R.
Omnes gentes sérvient ei.
Pater Noster dicitur secreto usque ad Et ne nos indúcas in tentatiónem:

Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:

V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:

R. Sed líbera nos a malo.

Absolutio.

A vínculis peccatórum nostrórum absólvat nos omnípotens et miséricors Dóminus.

R. Amen.

V.
Iube, Dómine, benedícere.

Benedictio.

Evangélica léctio sit nobis salus et protéctio.

R. Amen.

Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem

Tract. 51 in Ioann. 12-13; Tract 117 in Ioann. 19-21

In illo témpore: Dixit Pilátus ad Iesum: Tu es Rex Iudæórum? Respóndit Iesus: A temetípso hoc dicis, an álii dixérunt tibi de me? Et réliqua.

Homilía sancti Augustíni Epíscopi

Quid magnum fuit Regi sæculórum Regem fíeri hóminum? Non enim Rex Israël Christus ad exigéndum tribútum vel exércitum ferro armándum hostésque visibíliter debellándos; sed Rex Israël, quod mentes regat, quod in ætérnum cónsulat, quod in regnum cælórum credéntes, sperántes amantésque perdúcat. Dei ergo Fílius æquális Patri, Verbum per quod facta sunt ómnia, quod Rex esse vóluit Israël, dignátio est, non promótio; miseratiónis indícium est, non potestátis augméntum. Qui enim appellátus est in terra Rex Iudæórum, in cælis est Dóminus Angelórum. Sed Iudæórum tantum Rex est Christus, an et géntium? Immo et géntium. Cum enim dixísset in prophetía: Ego autem sum constitútus Rex ab eo super Sion montem sanctum eius, prǽdicans præcéptum Dómini: ne propter montem Sion solis Iudǽis eum regem quisquam díceret constitútum, contínuo subiécit: Dóminus dixit ad me: Fílius meus es tu, ego hódie génui te; póstula a me et dabo tibi gentes hereditátem tuam et possessiónem tuam términos terræ.

V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.

R. Deo grátias.

R. Factum est regnum huius mundi Dómini nostri et Christi eius:

* Et regnábit in sǽcula sæculórum.

V. Adorábunt in conspéctu eius univérsæ famíliæ géntium; quóniam Dómini est regnum.

R. Et regnábit in sǽcula sæculórum.

V.
Iube, Dómine, benedícere.

Benedictio.

Divínum auxílium máneat semper nobíscum.

R. Amen.

Tract. 115 in Ioannem 18-36

Respóndit Iesus: Regnum meum non est de hoc mundo. Si ex hoc mundo esset regnum meum, minístri mei útique decertárent, ut non tráderer Iudǽis; nunc autem regnum meum non est hinc. Hoc est quod bonus Magíster scire nos vóluit; sed prius nobis demonstránda fúerat vana hóminum de regno eius opínio, sive géntium, sive Iudæórum a quibus id Pilátus audíerat: quasi proptérea morte fuísset plecténdus, quod illícitum affectáverit regnum, vel quóniam solent regnatúris invidére regnántes, et vidélicet cavéndum erat ne eius regnum sive Románis, sive Iudǽis esset advérsum.

V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.

R. Deo grátias.

R. Decem córnua quæ vidísti, decem reges sunt. Hi cum Agno pugnábunt, et Agnus vincet illos:

* Quóniam Dóminus dominórum est, et Rex regum.

V. Regnávit Dóminus Deus noster omnípotens: gaudeámus et exsultémus, et demus glóriam ei.

R. Quóniam Dóminus dominórum est, et Rex regum.

V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

R. Quóniam Dominus dominórum est, et Rex regum.

V.
Iube, Dómine, benedícere.

Benedictio.

Ad societátem cívium supernórum perdúcat nos Rex Angelórum.

R. Amen.

Póterat autem Dóminus quod ait, Regnum meum non est de hoc mundo, ad primam interrogatiónem prǽsidis respondére, ubi ei dixit, Tu es rex Iudæórum? sed eum vicíssim intérrogans, utrum hoc a semetípso díceret, an audísset ab áliis, illo respondénte osténdere vóluit hoc sibi apud illum fuísse a Iudǽis velut crimen obiéctum: patefáciens nobis cogitatiónes hóminum, quas ipse nóverat, quóniam vanæ sunt; eísque post responsiónem Piláti, iam Iudǽis et géntibus opportúnius aptiúsque respóndens, Regnum meum non est de hoc mundo.

V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.

R. Deo grátias.

Te Deum

Te Deum laudámus: * te Dóminum confitémur.

Te ætérnum Patrem * omnis terra venerátur.

Tibi omnes Ángeli, * tibi Cæli, et univérsæ Potestátes:

Tibi Chérubim et Séraphim * incessábili voce proclámant:

Fit reverentia Sanctus, Sanctus, Sanctus * Dóminus Deus Sábaoth.

Pleni sunt cæli et terra * maiestátis glóriæ tuæ.

Te gloriósus * Apostolórum chorus,

Te Prophetárum * laudábilis númerus,

Te Mártyrum candidátus * laudat exércitus.

Te per orbem terrárum * sancta confitétur Ecclésia,

Patrem * imménsæ maiestátis;

Venerándum tuum verum * et únicum Fílium;

Sanctum quoque * Paráclitum Spíritum.

Tu Rex glóriæ, * Christe.

Tu Patris * sempitérnus es Fílius.

Fit reverentia Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem: * non horruísti Vírginis úterum.

Tu, devícto mortis acúleo, * aperuísti credéntibus regna cælórum.

Tu ad déxteram Dei sedes, * in glória Patris.

Iudex créderis * esse ventúrus.

Sequens versus dicitur flexis genibus Te ergo quǽsumus, tuis fámulis súbveni, * quos pretióso sánguine redemísti.

Ætérna fac cum Sanctis tuis * in glória numerári.

Salvum fac pópulum tuum, Dómine, * et bénedic hereditáti tuæ.

Et rege eos, * et extólle illos usque in ætérnum.

Per síngulos dies * benedícimus te.

Fit reverentia, secundum consuetudinem Et laudámus nomen tuum in sǽculum, * et in sǽculum sǽculi.

Dignáre, Dómine, die isto * sine peccáto nos custodíre.

Miserére nostri, Dómine, * miserére nostri.

Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, * quemádmodum sperávimus in te.

In te, Dómine, sperávi: * non confúndar in ætérnum.

Reliqua omittuntur, nisi Laudes separandæ sint.

V.
Dómine, exáudi oratiónem meam.
R.
Et clamor meus ad te véniat.

Orémus.

Omnípotens sempitérne Deus, qui in dilécto Fílio tuo, universórum Rege, ómnia instauráre voluísti: concéde propítius; ut cunctæ famíliæ géntium, peccáti vúlnere disgregátæ, eius suavíssimo subdántur império:

Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

R. Amen.

V.
Dómine, exáudi oratiónem meam.
R.
Et clamor meus ad te véniat.
V.
Benedicámus Dómino.
R.
Deo grátias.
V.
Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
R.
Amen.