S. Matthæi Apostoli et Evangelistæ
Ad Primam
- V.
- Deus ✠ in adiutórium meum inténde.
- R.
- Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Allelúia.
Iam lucis orto sídere,
Deum precémur súpplices,
Ut in diúrnis áctibus
Nos servet a nocéntibus.
Linguam refrénans témperet,
Ne litis horror ínsonet:
Visum fovéndo cóntegat,
Ne vanitátes háuriat.
Sint pura cordis íntima,
Absístat et vecórdia;
Carnis terat supérbiam
Potus cibíque párcitas.
Ut, cum dies abscésserit,
Noctémque sors redúxerit,
Mundi per abstinéntiam
Ipsi canámus glóriam.
Deo Patri sit glória,
Eiúsque soli Fílio,
Cum Spíritu Paráclito,
Nunc et per omne sǽculum.
Amen.
Psalmus 23 [1]
- 23:1 Dómini est terra, et plenitúdo eius: * orbis terrárum, et univérsi qui hábitant in eo.
- 23:2 Quia ipse super mária fundávit eum: * et super flúmina præparávit eum.
- 23:3 Quis ascéndet in montem Dómini? * aut quis stabit in loco sancto eius?
- 23:4 Ínnocens mánibus et mundo corde, * qui non accépit in vano ánimam suam, nec iurávit in dolo próximo suo.
- 23:5 Hic accípiet benedictiónem a Dómino: * et misericórdiam a Deo, salutári suo.
- 23:6 Hæc est generátio quæréntium eum, * quæréntium fáciem Dei Iacob.
- 23:7 Attóllite portas, príncipes, vestras, et elevámini, portæ æternáles: * et introíbit Rex glóriæ.
- 23:8 Quis est iste Rex glóriæ? * Dóminus fortis et potens: Dóminus potens in prǽlio.
- 23:9 Attóllite portas, príncipes, vestras, et elevámini, portæ æternáles: * et introíbit Rex glóriæ.
- 23:10 Quis est iste Rex glóriæ? * Dóminus virtútum ipse est Rex glóriæ.
Psalmus 18(2-7b) [2]
- 18:2 Cæli enárrant glóriam Dei: * et ópera mánuum eius annúntiat firmaméntum.
- 18:3 Dies diéi erúctat verbum, * et nox nocti índicat sciéntiam.
- 18:4 Non sunt loquélæ, neque sermónes, * quorum non audiántur voces eórum.
- 18:5 In omnem terram exívit sonus eórum: * et in fines orbis terræ verba eórum.
- 18:6 In sole pósuit tabernáculum suum: * et ipse tamquam sponsus procédens de thálamo suo:
- Exsultávit ut gigas ad curréndam viam, * a summo cælo egréssio eius:
- 18:7 Et occúrsus eius usque ad summum eius: * nec est qui se abscóndat a calóre eius.
Psalmus 18(8-15b) [3]
- 18:8 Lex Dómini immaculáta, convértens ánimas: * testimónium Dómini fidéle, sapiéntiam præstans párvulis.
- 18:9 Iustítiæ Dómini rectæ, lætificántes corda: * præcéptum Dómini lúcidum, illúminans óculos.
- 18:10 Timor Dómini sanctus, pérmanens in sǽculum sǽculi: * iudícia Dómini vera, iustificáta in semetípsa.
- 18:11 Desiderabília super aurum et lápidem pretiósum multum: * et dulcióra super mel et favum.
- 18:12 Étenim servus tuus custódit ea, * in custodiéndis illis retribútio multa.
- 18:13 Delícta quis intéllegit? ab occúltis meis munda me: * et ab aliénis parce servo tuo.
- 18:14 Si mei non fúerint domináti, tunc immaculátus ero: * et emundábor a delícto máximo.
- 18:15 Et erunt ut compláceant elóquia oris mei: * et meditátio cordis mei in conspéctu tuo semper.
- Dómine, adiútor meus, * et redémptor meus.
1 Tim. 1:17
Regi sæculórum immortáli et invisíbili, soli Deo honor et glória in sǽcula sæculórum. Amen.
R. Deo grátias.
R. Christe, Fili Dei vivi, * Miserére nobis.
R. Christe, Fili Dei vivi, * Miserére nobis.
V. Qui sedes ad déxteram Patris.
R. Miserére nobis.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Christe, Fili Dei vivi, * Miserére nobis.
V. Exsúrge, Christe, ádiuva nos.
R. Et líbera nos propter nomen tuum.
- V.
- Dómine, exáudi oratiónem meam.
- R.
- Et clamor meus ad te véniat.
Orémus.
Dómine Deus omnípotens, qui ad princípium huius diéi nos perveníre fecísti: tua nos hódie salva virtúte; ut in hac die ad nullum declinémus peccátum, sed semper ad tuam iustítiam faciéndam nostra procédant elóquia, dirigántur cogitatiónes et ópera.
Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
R. Amen.
V. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.
V. Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Décimo Kaléndas Octóbris Luna décima Anno Dómini 2026
Sancti Thomæ a Villa Nova, ex Eremitárum sancti Augustíni Ordine, Epíscopi Valentíni et Confessóris; cuius dies natális recólitur sexto Idus Septémbris.
Sedúni, in Gállia, in loco Agáuno, natális sanctórum Mártyrum Thebæórum Maurítii, Exsupérii, Cándidi, Victóris, Innocéntii et Vitális, cum Sóciis eiúsdem legiónis; qui, sub Maximiáno, pro Christo necáti, gloriósa passióne mundum illustrárunt.
Romæ pássio sanctárum Vírginum et Mártyrum Dignæ et Eméritæ, sub Valeriáno et Galliéno; quarum relíquiæ in Ecclésia sancti Marcélli asservántur.
Ratisbónæ, in Bavária, sancti Emmerámi, Epíscopi et Mártyris; qui, ut álios liberáret, mortem sævíssimam, Christi causa, patiénter súbiit.
Apud pagum Castrénsium sancti Ionæ, Presbýteri et Mártyris; qui, cum sancto Dionýsio proféctus in Gálliam, ibídem, Iuliáni Præfécti iussu verbéribus cæsus, gládio martýrium consummávit.
Antinoópoli, in Ægýpto, sanctæ Iráidis, Vírginis Alexandrínæ, et Sociórum Mártyrum. Ipsa Virgo, cum esset ad hauriéndam e próximo fonte aquam egréssa, et navim vidísset Confessóribus Christi onústam, prótinus, relícta hýdria, se illis adiúnxit, ac, simul cum iis in urbem ducta, prima ómnium, post multa supplícia, cápite cæsa est; deínde Presbýteri, Diáconi, et Vírgines, aliíque omnes eódem mortis génere consúmpti sunt.
Romæ sancti Felícis Papæ Quarti, qui pro fide cathólica plúrimum laborávit.
Apud civitátem Meldénsem beáti Sanctíni Epíscopi, qui fuit discípulus sancti Dionýsii Areopagítæ; et, eiúsdem civitátis Epíscopus ab eo consecrátus, primus illic Evangélium prædicávit.
In território Constantiénsi, in Gállia, sancti Lautónis Epíscopi.
In monte Glonna, ad Lígerim flumen, in Gállia, sancti Floréntii Presbýteri.
In óppido cui Leprósii nomen, in território Bituricénsi, sancti Silváni Confessóris.
Laudúni, in Gállia, sanctæ Salabérgæ Abbatíssæ.
V. Et álibi aliórum plurimórum sanctórum Mártyrum et Confessórum, atque sanctárum Vírginum.
R. Deo grátias.
- V.
- Pretiósa in conspéctu Dómini.
- R.
- Mors Sanctórum eius.
Sancta María et omnes Sancti intercédant pro nobis ad Dóminum, ut nos mereámur ab eo adiuvári et salvári, qui vivit et regnat in sǽcula sæculórum.
R. Amen.
- V.
- Deus in adiutórium meum inténde.
- R.
- Dómine, ad adiuvándum me festína.
- V.
- Deus in adiutórium meum inténde.
- R.
- Dómine, ad adiuvándum me festína.
- V.
- Deus in adiutórium meum inténde.
- R.
- Dómine, ad adiuvándum me festína.
- V.
- Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
- R.
- Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Kýrie, eléison. Christe, eléison. Kýrie, eléison.
Pater Noster dicitur secreto usque ad Et ne nos indúcas in tentatiónem:
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
R. Sed líbera nos a malo.
V. Réspice in servos tuos, Dómine, et in ópera tua, et dírige fílios eórum.
R. Et sit splendor Dómini Dei nostri super nos, et ópera mánuum nostrárum dírige super nos, et opus mánuum nostrárum dírige.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Orémus.
Dirígere et sanctificáre, régere et gubernáre dignáre, Dómine Deus, Rex cæli et terræ, hódie corda et córpora nostra, sensus, sermónes et actus nostros in lege tua, et in opéribus mandatórum tuórum: ut hic et in ætérnum, te auxiliánte, salvi et líberi esse mereámur, Salvátor mundi: Qui vivis et regnas in sǽcula sæculórum.
R. Amen.
- V.
- Iube, Dómine, benedícere.
Benedictio.
Dies et actus nostros in sua pace dispónat Dóminus omnípotens.
R. Amen.
2 Thess 3:5
Dóminus autem dírigat corda et córpora nostra in caritáte Dei et patiéntia Christi.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.
- V.
- Adiutórium nostrum ✠ in nómine Dómini.
- R.
- Qui fecit cælum et terram.
- V.
- Benedícite.
- R.
- Deus.
Benedictio.
Dóminus nos benedícat, ✠ et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. Et fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
R. Amen.