B
Dominica XVII Post Pentecosten III. Septembris II. classis
1962 Pre-1955

Dominica XVII Post Pentecosten III. Septembris

II. classis
Ad Matutinum
V.
Dómine, lábia + mea apéries.
R.
Et os meum annuntiábit laudem tuam.
V.
Deus in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Allelúia.

Invitatorium

Ant. Dóminum, qui fecit nos, * Veníte, adorémus.

Veníte, exsultémus Dómino, iubilémus Deo, salutári nostro: præoccupémus fáciem eius in confessióne, et in psalmis iubilémus ei.

Ant. Dóminum, qui fecit nos, * Veníte, adorémus.

Quóniam Deus magnus Dóminus, et Rex magnus super omnes deos, quóniam non repéllet Dóminus plebem suam: quia in manu eius sunt omnes fines terræ, et altitúdines móntium ipse cónspicit.

Ant. Veníte, adorémus.

Quóniam ipsíus est mare, et ipse fecit illud, et áridam fundavérunt manus eius (genuflectitur) veníte, adorémus, et procidámus ante Deum: plorémus coram Dómino, qui fecit nos, quia ipse est Dóminus, Deus noster; nos autem pópulus eius, et oves páscuæ eius.

Ant. Dóminum, qui fecit nos, * Veníte, adorémus.

Hódie, si vocem eius audiéritis, nolíte obduráre corda vestra, sicut in exacerbatióne secúndum diem tentatiónis in desérto: ubi tentavérunt me patres vestri, probavérunt et vidérunt ópera mea.

Ant. Veníte, adorémus.

Quadragínta annis próximus fui generatióni huic, et dixi: Semper hi errant corde, ipsi vero non cognovérunt vias meas: quibus iurávi in ira mea: Si introíbunt in réquiem meam.

Ant. Dóminum, qui fecit nos, * Veníte, adorémus.

V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Veníte, adorémus.

Ant. Dóminum, qui fecit nos, * Veníte, adorémus.

Hymnus

Nocte surgéntes vigilémus omnes,

Semper in psalmis meditémur, atque

Voce concórdi Dómino canámus

Dúlciter hymnos.

Ut pio Regi páriter canéntes,

Cum suis Sanctis mereámur aulam

Íngredi cæli, simul et perénnem

Dúcere vitam.

Præstet hoc nobis Déitas beáta

Patris, ac Nati, paritérque Sancti

Spíritus, cuius résonat per omnem

Glória mundum.

Amen.

Ad Nocturnum

Ant. Beátus vir * qui in lege Dómini meditátur.

Psalmus 1 [1]

  1. 1:1 Beátus vir, qui non ábiit in consílio impiórum, et in via peccatórum non stetit, * et in cáthedra pestiléntiæ non sedit:
  2. 1:2 Sed in lege Dómini volúntas eius, * et in lege eius meditábitur die ac nocte.
  3. 1:3 Et erit tamquam lignum, quod plantátum est secus decúrsus aquárum, * quod fructum suum dabit in témpore suo:
  4. Et fólium eius non défluet: * et ómnia quæcúmque fáciet, prosperabúntur.
  5. 1:4 Non sic ímpii, non sic: * sed tamquam pulvis, quem próicit ventus a fácie terræ.
  6. 1:5 Ídeo non resúrgent ímpii in iudício: * neque peccatóres in concílio iustórum.
  7. 1:6 Quóniam novit Dóminus viam iustórum: * et iter impiórum períbit.
Ant. Servíte Dómino * in timóre, et exsultáte ei cum tremóre.

Psalmus 2 [2]

  1. 2:1 Quare fremuérunt gentes: * et pópuli meditáti sunt inánia?
  2. 2:2 Astitérunt reges terræ, et príncipes convenérunt in unum * advérsus Dóminum, et advérsus Christum eius.
  3. 2:3 Dirumpámus víncula eórum: * et proiciámus a nobis iugum ipsórum.
  4. 2:4 Qui hábitat in cælis, irridébit eos: * et Dóminus subsannábit eos.
  5. 2:5 Tunc loquétur ad eos in ira sua, * et in furóre suo conturbábit eos.
  6. 2:6 Ego autem constitútus sum Rex ab eo super Sion montem sanctum eius, * prǽdicans præcéptum eius.
  7. 2:7 Dóminus dixit ad me: * Fílius meus es tu, ego hódie génui te.
  8. 2:8 Póstula a me, et dabo tibi gentes hereditátem tuam, * et possessiónem tuam términos terræ.
  9. 2:9 Reges eos in virga férrea, * et tamquam vas fíguli confrínges eos.
  10. 2:10 Et nunc, reges, intellégite: * erudímini, qui iudicátis terram.
  11. 2:11 Servíte Dómino in timóre: * et exsultáte ei cum tremóre.
  12. 2:12 Apprehéndite disciplínam, nequándo irascátur Dóminus, * et pereátis de via iusta.
  13. 2:13 Cum exárserit in brevi ira eius: * beáti omnes qui confídunt in eo.
Ant. Exsúrge, * Dómine, salvum me fac, Deus meus.

Psalmus 3 [3]

  1. 3:2 Dómine, quid multiplicáti sunt qui tríbulant me? * multi insúrgunt advérsum me.
  2. 3:3 Multi dicunt ánimæ meæ: * Non est salus ipsi in Deo eius.
  3. 3:4 Tu autem, Dómine, suscéptor meus es, * glória mea, et exáltans caput meum.
  4. 3:5 Voce mea ad Dóminum clamávi: * et exaudívit me de monte sancto suo.
  5. 3:6 Ego dormívi, et soporátus sum: * et exsurréxi, quia Dóminus suscépit me.
  6. 3:7 Non timébo míllia pópuli circumdántis me: * exsúrge, Dómine, salvum me fac, Deus meus.
  7. 3:8 Quóniam tu percussísti omnes adversántes mihi sine causa: * dentes peccatórum contrivísti.
  8. 3:9 Dómini est salus: * et super pópulum tuum benedíctio tua.
Ant. Quam admirábile * est nomen tuum, Dómine, in univérsa terra!

Psalmus 8 [4]

  1. 8:2 Dómine, Dóminus noster, * quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra!
  2. Quóniam eleváta est magnificéntia tua, * super cælos.
  3. 8:3 Ex ore infántium et lacténtium perfecísti laudem propter inimícos tuos, * ut déstruas inimícum et ultórem.
  4. 8:4 Quóniam vidébo cælos tuos, ópera digitórum tuórum: * lunam et stellas, quæ tu fundásti.
  5. 8:5 Quid est homo quod memor es eius? * aut fílius hóminis, quóniam vísitas eum?
  6. 8:6 Minuísti eum paulo minus ab Ángelis, glória et honóre coronásti eum: * et constituísti eum super ópera mánuum tuárum.
  7. 8:8 Ómnia subiecísti sub pédibus eius, * oves et boves univérsas: ínsuper et pécora campi.
  8. 8:9 Vólucres cæli, et pisces maris, * qui perámbulant sémitas maris.
  9. 8:10 Dómine, Dóminus noster, * quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra!
Ant. Sedísti super thronum * qui iúdicas iustítiam.

Psalmus 9(2-11) [5]

  1. 9:2 Confitébor tibi, Dómine, in toto corde meo: * narrábo ómnia mirabília tua.
  2. 9:3 Lætábor et exsultábo in te: * psallam nómini tuo, Altíssime.
  3. 9:4 In converténdo inimícum meum retrórsum: * infirmabúntur, et períbunt a fácie tua.
  4. 9:5 Quóniam fecísti iudícium meum et causam meam: * sedísti super thronum, qui iúdicas iustítiam.
  5. 9:6 Increpásti gentes, et périit ímpius: * nomen eórum delésti in ætérnum, et in sǽculum sǽculi.
  6. 9:7 Inimíci defecérunt frámeæ in finem: * et civitátes eórum destruxísti.
  7. Périit memória eórum cum sónitu: * et Dóminus in ætérnum pérmanet.
  8. 9:8 Parávit in iudício thronum suum: * et ipse iudicábit orbem terræ in æquitáte, iudicábit pópulos in iustítia.
  9. 9:10 Et factus est Dóminus refúgium páuperi: * adiútor in opportunitátibus, in tribulatióne.
  10. 9:11 Et sperent in te qui novérunt nomen tuum: * quóniam non dereliquísti quæréntes te, Dómine.
Ant. Exsúrge, Dómine, * non præváleat homo.

Psalmus 9(12-21) [6]

  1. 9:12 Psállite Dómino, qui hábitat in Sion: * annuntiáte inter gentes stúdia eius:
  2. 9:13 Quóniam requírens sánguinem eórum recordátus est: * non est oblítus clamórem páuperum.
  3. 9:14 Miserére mei, Dómine: * vide humilitátem meam de inimícis meis.
  4. 9:15 Qui exáltas me de portis mortis, * ut annúntiem omnes laudatiónes tuas in portis fíliæ Sion.
  5. 9:16 Exsultábo in salutári tuo: * infíxæ sunt gentes in intéritu, quem fecérunt.
  6. In láqueo isto, quem abscondérunt, * comprehénsus est pes eórum.
  7. 9:17 Cognoscétur Dóminus iudícia fáciens: * in opéribus mánuum suárum comprehénsus est peccátor.
  8. 9:18 Convertántur peccatóres in inférnum, * omnes gentes quæ obliviscúntur Deum.
  9. 9:19 Quóniam non in finem oblívio erit páuperis: * patiéntia páuperum non períbit in finem.
  10. 9:20 Exsúrge, Dómine, non confortétur homo: * iudicéntur gentes in conspéctu tuo.
  11. 9:21 Constítue, Dómine, legislatórem super eos: * ut sciant gentes quóniam hómines sunt.
Ant. Ut quid, Dómine, * recessísti longe?

Psalmus 9(22-32) [7]

  1. 9:22 Ut quid, Dómine, recessísti longe, * déspicis in opportunitátibus, in tribulatióne?
  2. 9:23 Dum supérbit ímpius, incénditur pauper: * comprehendúntur in consíliis quibus cógitant.
  3. 9:24 Quóniam laudátur peccátor in desidériis ánimæ suæ: * et iníquus benedícitur.
  4. 9:25 Exacerbávit Dóminum peccátor, * secúndum multitúdinem iræ suæ non quæret.
  5. 9:26 Non est Deus in conspéctu eius: * inquinátæ sunt viæ illíus in omni témpore.
  6. Auferúntur iudícia tua a fácie eius: * ómnium inimicórum suórum dominábitur.
  7. 9:27 Dixit enim in corde suo: * Non movébor a generatióne in generatiónem sine malo.
  8. 9:28 Cuius maledictióne os plenum est, et amaritúdine, et dolo: * sub lingua eius labor et dolor.
  9. 9:29 Sedet in insídiis cum divítibus in occúltis: * ut interfíciat innocéntem.
  10. 9:30 Óculi eius in páuperem respíciunt: * insidiátur in abscóndito, quasi leo in spelúnca sua.
  11. Insidiátur ut rápiat páuperem: * rápere páuperem, dum áttrahit eum.
  12. 9:31 In láqueo suo humiliábit eum: * inclinábit se, et cadet, cum dominátus fúerit páuperum.
  13. 9:32 Dixit enim in corde suo: Oblítus est Deus, * avértit fáciem suam ne vídeat in finem.
Ant. Exsúrge, * Dómine Deus, exaltétur manus tua.

Psalmus 9(33-39) [8]

  1. 9:33 Exsúrge, Dómine Deus, exaltétur manus tua: * ne obliviscáris páuperum.
  2. 9:34 Propter quid irritávit ímpius Deum? * dixit enim in corde suo: Non requíret.
  3. 9:35 Vides quóniam tu labórem et dolórem consíderas: * ut tradas eos in manus tuas.
  4. Tibi derelíctus est pauper: * órphano tu eris adiútor.
  5. 9:36 Cóntere brácchium peccatóris et malígni: * quærétur peccátum illíus, et non inveniétur.
  6. 9:37 Dóminus regnábit in ætérnum, et in sǽculum sǽculi: * períbitis, gentes, de terra illíus.
  7. 9:38 Desidérium páuperum exaudívit Dóminus: * præparatiónem cordis eórum audívit auris tua.
  8. 9:39 Iudicáre pupíllo et húmili, * ut non appónat ultra magnificáre se homo super terram.
Ant. Iustus Dóminus * et iustítiam diléxit.

Psalmus 10 [9]

  1. 10:2 In Dómino confído: quómodo dícitis ánimæ meæ: * Tránsmigra in montem sicut passer?
  2. 10:3 Quóniam ecce peccatóres intendérunt arcum, paravérunt sagíttas suas in pháretra, * ut sagíttent in obscúro rectos corde.
  3. 10:4 Quóniam quæ perfecísti, destruxérunt: * iustus autem quid fecit?
  4. 10:5 Dóminus in templo sancto suo, * Dóminus in cælo sedes eius.
  5. Óculi eius in páuperem respíciunt: * pálpebræ eius intérrogant fílios hóminum.
  6. 10:6 Dóminus intérrogat iustum et ímpium: * qui autem díligit iniquitátem, odit ánimam suam.
  7. 10:7 Pluet super peccatóres láqueos: * ignis, et sulphur, et spíritus procellárum pars cálicis eórum.
  8. 10:8 Quóniam iustus Dóminus, et iustítias diléxit: * æquitátem vidit vultus eius.
V.
Prævenérunt óculi mei ad te dilúculo.
R.
Ut meditárer elóquia tua, Dómine.
Pater Noster dicitur secreto usque ad Et ne nos indúcas in tentatiónem:

Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:

V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:

R. Sed líbera nos a malo.

Absolutio.

Exáudi, Dómine Iesu Christe, preces servórum tuórum, et miserére nobis: Qui cum Patre et Spíritu Sancto vivis et regnas in sǽcula sæculórum.

R. Amen.

V.
Iube, Dómine, benedícere.

Benedictio.

Ille nos benedícat, qui sine fine vivit et regnat.

R. Amen.

Incipit liber Tobíæ

Tobías ex tribu et civitáte Néphthali, quæ est in superióribus Galilǽæ supra Naásson, post viam quæ ducit ad Occidéntem in sinístro habens civitátem Sephet,

Cum captus esset in diébus Salmánasar regis Assyriórum, in captivitáte tamen pósitus viam veritátis non deséruit;

Ita ut ómnia, quæ habére póterat, cotídie concaptívis frátribus, qui erant ex eius génere, impertíret.

Cumque esset iúnior ómnibus in tribu Néphtali, nihil tamen pueríle gessit in ópere.

V.
Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R.
Deo grátias.
R.
Peto, Dómine, ut de vínculo impropérii huius absólvas me, aut certe désuper terram erípias me:

* Ne reminiscáris delícta mea vel paréntum meórum, neque vindíctam sumas de peccátis meis: quia éruis sustinéntes te, Dómine.

V.
Omnia enim iudícia tua iusta sunt, et omnes viæ tuæ misericórdia et véritas: et nunc, Dómine, meménto mei.
R.
Ne reminiscáris delícta mea vel paréntum meórum, neque vindíctam sumas de peccátis meis: quia éruis sustinéntes te, Dómine.
V.
Iube, Dómine, benedícere.

Benedictio.

Divínum auxílium máneat semper nobíscum.

R. Amen.

Dénique, cum irent omnes ad vítulos áureos, quos Ieróboam fécerat rex Israël, hic solus fugiébat consórtia ómnium;

Sed pergébat in Ierúsalem ad templum Dómini et ibi adorábat Dóminum Deum Israël, ómnia primitíva sua et décimas suas fidéliter ófferens;

Ita ut in tértio anno prosélytis et ádvenis ministráret omnem decimatiónem.

Hæc et his simília secúndum legem Dei puérulus observábat.

Cum vero factus esset vir, accépit uxórem Annam de tribu sua genuítque ex ea fílium, nomen suum impónens ei.

Quem ab infántia timére Deum dócuit, et abstinére ab omni peccáto.

Igitur, cum per captivitátem devenísset cum uxóre sua et fílio in civitátem Níniven cum omni tribu sua,

Cum omnes éderent ex cibis gentílium, iste custodívit ánimam suam et numquam contaminátus est in escis eórum.

Et quóniam memor fuit Dómini in toto corde suo, dedit illi Deus grátiam in conspéctu Salmánasar regis,

Et dedit illi potestátem quocúmque vellet ire, habens libertátem quæcúmque fácere voluísset.

Pergébat ergo ad omnes, qui erant in captivitáte, et mónita salútis dabat eis.

V.
Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R.
Deo grátias.
R.
Memor esto, fili, quóniam páuperem vitam gérimus:

* Habébis multa bona, si timúeris Deum.

V.
In mente habéto eum, et cave nequándo prætermíttas præcépta eius.
R.
Habébis multa bona, si timúeris Deum.
V.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R.
Habébis multa bona, si timúeris Deum.
V.
Iube, Dómine, benedícere.

Benedictio.

Per evangélica dicta, deleántur nostra delícta.

R. Amen.

Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum

Homilia 72 in Matthæum

In illo témpore: Accessérunt ad Iesum pharisǽi, et interrogávit eum unus ex eis legis doctor tentans eum: Magíster, quod est mandátum magnum in lege? Et réliqua.

Homilía sancti Ioánnis Chrysóstomi

Sadducǽis confúsis, pharisǽi rursus aggrediúntur; cumque quiéscere oportéret, decertáre voluérunt: et legis perítiam profiténtem præmíttunt, non díscere, sed tentáre cupiéntes; ac ita intérrogant: Quodnam primum mandátum in lege sit. Nam cum primum illud sit, Díliges Dóminum Deum tuum: putántes causas sibi allatúrum ad mandátum hoc corrigéndum, áliquid addéndo, quóniam Deum se faciébat, hoc modo intérrogant. Quid ígitur Christus? Ut osténdat idcírco ad hæc eos devenísse, quia nulla in eis esset cáritas, sed invídiæ livóre tabéscerent: Díliges, inquit, Dóminum Deum tuum: hoc primum et magnum mandátum est. Secúndum autem símile huic: Díliges próximum tuum sicut teípsum.

V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.

R. Deo grátias.

Te Deum

Te Deum laudámus: * te Dóminum confitémur.

Te ætérnum Patrem * omnis terra venerátur.

Tibi omnes Ángeli, * tibi Cæli, et univérsæ Potestátes:

Tibi Chérubim et Séraphim * incessábili voce proclámant:

Fit reverentia Sanctus, Sanctus, Sanctus * Dóminus Deus Sábaoth.

Pleni sunt cæli et terra * maiestátis glóriæ tuæ.

Te gloriósus * Apostolórum chorus,

Te Prophetárum * laudábilis númerus,

Te Mártyrum candidátus * laudat exércitus.

Te per orbem terrárum * sancta confitétur Ecclésia,

Patrem * imménsæ maiestátis;

Venerándum tuum verum * et únicum Fílium;

Sanctum quoque * Paráclitum Spíritum.

Tu Rex glóriæ, * Christe.

Tu Patris * sempitérnus es Fílius.

Fit reverentia Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem: * non horruísti Vírginis úterum.

Tu, devícto mortis acúleo, * aperuísti credéntibus regna cælórum.

Tu ad déxteram Dei sedes, * in glória Patris.

Iudex créderis * esse ventúrus.

Sequens versus dicitur flexis genibus Te ergo quǽsumus, tuis fámulis súbveni, * quos pretióso sánguine redemísti.

Ætérna fac cum Sanctis tuis * in glória numerári.

Salvum fac pópulum tuum, Dómine, * et bénedic hereditáti tuæ.

Et rege eos, * et extólle illos usque in ætérnum.

Per síngulos dies * benedícimus te.

Fit reverentia, secundum consuetudinem Et laudámus nomen tuum in sǽculum, * et in sǽculum sǽculi.

Dignáre, Dómine, die isto * sine peccáto nos custodíre.

Miserére nostri, Dómine, * miserére nostri.

Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, * quemádmodum sperávimus in te.

In te, Dómine, sperávi: * non confúndar in ætérnum.

Reliqua omittuntur, nisi Laudes separandæ sint.

V.
Dómine, exáudi oratiónem meam.
R.
Et clamor meus ad te véniat.

Orémus.

Da, quǽsumus, Dómine, pópulo tuo diabólica vitáre contágia: et te solum Deum pura mente sectári.

Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

R. Amen.

V.
Dómine, exáudi oratiónem meam.
R.
Et clamor meus ad te véniat.
V.
Benedicámus Dómino.
R.
Deo grátias.
V.
Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
R.
Amen.