B
Feria Tertia infra Hebdomadam XV post Octavam Pentecostes I. Septembris
1962 Pre-1955

Feria Tertia infra Hebdomadam XV post Octavam Pentecostes I. Septembris

Ad Matutinum
V.
Dómine, lábia + mea apéries.
R.
Et os meum annuntiábit laudem tuam.
V.
Deus in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Allelúia.

Invitatorium

Ant. Nativitátem Vírginis Maríæ celebrémus: * Christum eius Fílium adorémus Dóminum.

Veníte, exsultémus Dómino, iubilémus Deo, salutári nostro: præoccupémus fáciem eius in confessióne, et in psalmis iubilémus ei.

Ant. Nativitátem Vírginis Maríæ celebrémus: * Christum eius Fílium adorémus Dóminum.

Quóniam Deus magnus Dóminus, et Rex magnus super omnes deos, quóniam non repéllet Dóminus plebem suam: quia in manu eius sunt omnes fines terræ, et altitúdines móntium ipse cónspicit.

Ant. Christum eius Fílium adorémus Dóminum.

Quóniam ipsíus est mare, et ipse fecit illud, et áridam fundavérunt manus eius (genuflectitur) veníte, adorémus, et procidámus ante Deum: plorémus coram Dómino, qui fecit nos, quia ipse est Dóminus, Deus noster; nos autem pópulus eius, et oves páscuæ eius.

Ant. Nativitátem Vírginis Maríæ celebrémus: * Christum eius Fílium adorémus Dóminum.

Hódie, si vocem eius audiéritis, nolíte obduráre corda vestra, sicut in exacerbatióne secúndum diem tentatiónis in desérto: ubi tentavérunt me patres vestri, probavérunt et vidérunt ópera mea.

Ant. Christum eius Fílium adorémus Dóminum.

Quadragínta annis próximus fui generatióni huic, et dixi: Semper hi errant corde, ipsi vero non cognovérunt vias meas: quibus iurávi in ira mea: Si introíbunt in réquiem meam.

Ant. Nativitátem Vírginis Maríæ celebrémus: * Christum eius Fílium adorémus Dóminum.

V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Christum eius Fílium adorémus Dóminum.

Ant. Nativitátem Vírginis Maríæ celebrémus: * Christum eius Fílium adorémus Dóminum.

Hymnus

Quem terra, pontus, sídera

Colunt, adórant, prædicant,

Trinam regéntem máchinam,

Claustrum Maríæ báiulat.

Cui luna, sol, et ómnia

Desérviunt per témpora,

Perfúsa cæli grátia,

Gestant puéllæ víscera.

Beáta Mater múnere,

Cuius supérnus ártifex

Mundum pugíllo cóntinens,

Ventris sub arca clausus est.

Beáta cæli núntio,

Fœcúnda sancto Spíritu,

Desiderátus géntibus,

Cuius per alvum fusus est.

Iesu, tibi sit glória,

Qui natus es de Vírgine,

Cum Patre, et almo Spíritu

In sempitérna sǽcula.

Amen.

Nocturnus I

Ant. Benedícta tu * in muliéribus, et benedíctus fructus ventris tui.

Psalmus 8 [1]

  1. 8:2 Dómine, Dóminus noster, * quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra!
  2. Quóniam eleváta est magnificéntia tua, * super cælos.
  3. 8:3 Ex ore infántium et lacténtium perfecísti laudem propter inimícos tuos, * ut déstruas inimícum et ultórem.
  4. 8:4 Quóniam vidébo cælos tuos, ópera digitórum tuórum: * lunam et stellas, quæ tu fundásti.
  5. 8:5 Quid est homo quod memor es eius? * aut fílius hóminis, quóniam vísitas eum?
  6. 8:6 Minuísti eum paulo minus ab Ángelis, glória et honóre coronásti eum: * et constituísti eum super ópera mánuum tuárum.
  7. 8:8 Ómnia subiecísti sub pédibus eius, * oves et boves univérsas: ínsuper et pécora campi.
  8. 8:9 Vólucres cæli, et pisces maris, * qui perámbulant sémitas maris.
  9. 8:10 Dómine, Dóminus noster, * quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra!
Ant. Sicut myrrha * elécta, odórem dedísti suavitátis, sancta Dei Génetrix.

Psalmus 18 [2]

  1. 18:2 Cæli enárrant glóriam Dei: * et ópera mánuum eius annúntiat firmaméntum.
  2. 18:3 Dies diéi erúctat verbum, * et nox nocti índicat sciéntiam.
  3. 18:4 Non sunt loquélæ, neque sermónes, * quorum non audiántur voces eórum.
  4. 18:5 In omnem terram exívit sonus eórum: * et in fines orbis terræ verba eórum.
  5. 18:6 In sole pósuit tabernáculum suum: * et ipse tamquam sponsus procédens de thálamo suo:
  6. Exsultávit ut gigas ad curréndam viam, * a summo cælo egréssio eius:
  7. 18:7 Et occúrsus eius usque ad summum eius: * nec est qui se abscóndat a calóre eius.
  8. 18:8 Lex Dómini immaculáta, convértens ánimas: * testimónium Dómini fidéle, sapiéntiam præstans párvulis.
  9. 18:9 Iustítiæ Dómini rectæ, lætificántes corda: * præcéptum Dómini lúcidum, illúminans óculos.
  10. 18:10 Timor Dómini sanctus, pérmanens in sǽculum sǽculi: * iudícia Dómini vera, iustificáta in semetípsa.
  11. 18:11 Desiderabília super aurum et lápidem pretiósum multum: * et dulcióra super mel et favum.
  12. 18:12 Étenim servus tuus custódit ea, * in custodiéndis illis retribútio multa.
  13. 18:13 Delícta quis intéllegit? ab occúltis meis munda me: * et ab aliénis parce servo tuo.
  14. 18:14 Si mei non fúerint domináti, tunc immaculátus ero: * et emundábor a delícto máximo.
  15. 18:15 Et erunt ut compláceant elóquia oris mei: * et meditátio cordis mei in conspéctu tuo semper.
  16. Dómine, adiútor meus, * et redémptor meus.
Ant. Ante torum * huius Vírginis frequentáte nobis dúlcia cántica drámatis.

Psalmus 23 [3]

  1. 23:1 Dómini est terra, et plenitúdo eius: * orbis terrárum, et univérsi qui hábitant in eo.
  2. 23:2 Quia ipse super mária fundávit eum: * et super flúmina præparávit eum.
  3. 23:3 Quis ascéndet in montem Dómini? * aut quis stabit in loco sancto eius?
  4. 23:4 Ínnocens mánibus et mundo corde, * qui non accépit in vano ánimam suam, nec iurávit in dolo próximo suo.
  5. 23:5 Hic accípiet benedictiónem a Dómino: * et misericórdiam a Deo, salutári suo.
  6. 23:6 Hæc est generátio quæréntium eum, * quæréntium fáciem Dei Iacob.
  7. 23:7 Attóllite portas, príncipes, vestras, et elevámini, portæ æternáles: * et introíbit Rex glóriæ.
  8. 23:8 Quis est iste Rex glóriæ? * Dóminus fortis et potens: Dóminus potens in prǽlio.
  9. 23:9 Attóllite portas, príncipes, vestras, et elevámini, portæ æternáles: * et introíbit Rex glóriæ.
  10. 23:10 Quis est iste Rex glóriæ? * Dóminus virtútum ipse est Rex glóriæ.
V.
Spécie tua et pulchritúdine tua.
R.
Inténde, próspere procéde, et regna.
Pater Noster dicitur secreto usque ad Et ne nos indúcas in tentatiónem:

Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:

V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:

R. Sed líbera nos a malo.

Absolutio.

Exáudi, Dómine Iesu Christe, preces servórum tuórum, et miserére nobis: Qui cum Patre et Spíritu Sancto vivis et regnas in sǽcula sæculórum.

R. Amen.

V.
Iube, Dómine, benedícere.

Benedictio.

Benedictióne perpétua benedícat nos Pater ætérnus.

R. Amen.

Incípiunt Cántica canticórum

Osculétur me ósculo oris sui, quia melióra sunt úbera tua vino,

Fragrántia unguéntis óptimis. Oleum effúsum nomen tuum; ídeo adolescéntulæ dilexérunt te.

Trahe me: post te currémus in odórem unguentórum tuórum. Introdúxit me rex in cellária sua; exsultábimus et lætábimur in te mémores úberum tuórum super vinum. Recti díligunt te.

Nigra sum, sed formósa, fíliæ Ierúsalem, sicut tabernácula Cedar, sicut pelles Salomónis.

V.
Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R.
Deo grátias.
R.
Hódie nata est beáta Virgo María ex progénie David;

* Per quam salus mundi credéntibus appáruit, cuius vita gloriósa lucem dedit sǽculo.

V.
Nativitátem beátæ Maríæ Vírginis cum gáudio celebrémus.
R.
Per quam salus mundi credéntibus appáruit, cuius vita gloriósa lucem dedit sǽculo.
V.
Iube, Dómine, benedícere.

Benedictio.

Unigénitus Dei Fílius nos benedícere et adiuváre dignétur.

R. Amen.

Nolíte me consideráre quod fusca sim, quia decolorávit me sol. Fílii matris meæ pugnavérunt contra me, posuérunt me custódem in víneis, víneam meam non custodívi.

Indica mihi, quem díligit ánima mea, ubi pascas, ubi cubes in merídie, ne vagári incípiam post greges sodálium tuórum.

Si ignóras te, o pulchérrima inter mulíeres, egrédere et abi post vestígia gregum, et pasce hædos tuos iuxta tabernácula pastórum.

Equitátui meo in cúrribus pharaónis assimilávi te, amíca mea.

Pulchræ sunt genæ tuæ sicut túrturis, collum tuum sicut monília.

V.
Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R.
Deo grátias.
R.
Beatíssimæ Vírginis Maríæ Nativitátem devotíssime celebrémus,

* Ut ipsa pro nobis intercédat ad Dóminum Iesum Christum.

V.
Cum iucunditáte Nativitátem beátæ Maríæ Vírginis devotíssime celebrémus.
R.
Ut ipsa pro nobis intercédat ad Dóminum Iesum Christum.
V.
Iube, Dómine, benedícere.

Benedictio.

Spíritus Sancti grátia illúminet sensus et corda nostra.

R. Amen.

Murénulas áureas faciémus tibi vermiculátas argénto.

Dum esset rex in accúbitu suo, nardus mea dedit odórem suum.

Fascículus myrrhæ diléctus meus mihi, inter úbera mea commorábitur.

Botrus Cypri diléctus meus mihi in víneis Engáddi.

Ecce tu pulchra es, amíca mea, ecce tu pulchra es; óculi tui columbárum.

Ecce tu pulcher es, dilécte mi, et decórus. Léctulus noster flóridus,

Tigna domórum nostrárum cédrina, laqueária nostra cypréssina.

V.
Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R.
Deo grátias.
R.
Gloriósæ Vírginis Maríæ ortum digníssimum recolámus,

* Cuius Dóminus humilitátem respéxit, quæ, Angelo nuntiánte, concépit Salvatórem mundi.

V.
Beatíssimæ Vírginis Maríæ Nativitátem devotíssime celebrémus.
R.
Cuius Dóminus humilitátem respéxit, quæ, Angelo nuntiánte, concépit Salvatórem mundi.
V.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R.
Cuius Dóminus humilitátem respéxit, quæ, Angelo nuntiánte, concépit Salvatórem mundi.

Nocturnus II

Ant. Spécie tua * et pulchritúdine tua inténde, próspere procéde, et regna.

Psalmus 44 [4]

  1. 44:2 Eructávit cor meum verbum bonum: * dico ego ópera mea Regi.
  2. Lingua mea cálamus scribæ: * velóciter scribéntis.
  3. 44:3 Speciósus forma præ fíliis hóminum, diffúsa est grátia in lábiis tuis: * proptérea benedíxit te Deus in ætérnum.
  4. 44:4 Accíngere gládio tuo super femur tuum, * potentíssime.
  5. 44:5 Spécie tua et pulchritúdine tua: * inténde, próspere procéde, et regna.
  6. Propter veritátem, et mansuetúdinem, et iustítiam: * et dedúcet te mirabíliter déxtera tua.
  7. 44:6 Sagíttæ tuæ acútæ, pópuli sub te cadent: * in corda inimicórum Regis.
  8. 44:7 Sedes tua, Deus, in sǽculum sǽculi: * virga directiónis virga regni tui.
  9. 44:8 Dilexísti iustítiam, et odísti iniquitátem: * proptérea unxit te Deus, Deus tuus, óleo lætítiæ præ consórtibus tuis.
  10. 44:9 Myrrha, et gutta, et cásia a vestiméntis tuis, a dómibus ebúrneis: * ex quibus delectavérunt te fíliæ regum in honóre tuo.
  11. 44:10 Ástitit regína a dextris tuis in vestítu deauráto: * circúmdata varietáte.
  12. 44:11 Audi fília, et vide, et inclína aurem tuam: * et oblivíscere pópulum tuum et domum patris tui.
  13. 44:12 Et concupíscet Rex decórem tuum: * quóniam ipse est Dóminus Deus tuus, et adorábunt eum.
  14. 44:13 Et fíliæ Tyri in munéribus * vultum tuum deprecabúntur: omnes dívites plebis.
  15. 44:14 Omnis glória eius fíliæ Regis ab intus, * in fímbriis áureis circumamícta varietátibus.
  16. 44:15 Adducéntur Regi vírgines post eam: * próximæ eius afferéntur tibi.
  17. 44:16 Afferéntur in lætítia et exsultatióne: * adducéntur in templum Regis.
  18. 44:17 Pro pátribus tuis nati sunt tibi fílii: * constítues eos príncipes super omnem terram.
  19. 44:18 Mémores erunt nóminis tui: * in omni generatióne et generatiónem.
  20. Proptérea pópuli confitebúntur tibi in ætérnum: * et in sǽculum sǽculi.
Ant. Adiuvábit eam * Deus vultu suo: Deus in médio eius, non commovébitur.

Psalmus 45 [5]

  1. 45:2 Deus noster refúgium, et virtus: * adiútor in tribulatiónibus, quæ invenérunt nos nimis.
  2. 45:3 Proptérea non timébimus dum turbábitur terra: * et transferéntur montes in cor maris.
  3. 45:4 Sonuérunt, et turbátæ sunt aquæ eórum: * conturbáti sunt montes in fortitúdine eius.
  4. 45:5 Flúminis ímpetus lætíficat civitátem Dei: * sanctificávit tabernáculum suum Altíssimus.
  5. 45:6 Deus in médio eius, non commovébitur: * adiuvábit eam Deus mane dilúculo.
  6. 45:7 Conturbátæ sunt gentes, et inclináta sunt regna: * dedit vocem suam, mota est terra.
  7. 45:8 Dóminus virtútum nobíscum: * suscéptor noster Deus Iacob.
  8. 45:9 Veníte, et vidéte ópera Dómini, quæ pósuit prodígia super terram: * áuferens bella usque ad finem terræ.
  9. 45:10 Arcum cónteret, et confrínget arma: * et scuta combúret igni.
  10. 45:11 Vacáte, et vidéte quóniam ego sum Deus: * exaltábor in géntibus, et exaltábor in terra.
  11. 45:12 Dóminus virtútum nobíscum: * suscéptor noster Deus Iacob.
Ant. Sicut lætántium * ómnium nostrum habitátio est in te, sancta Dei Génetrix.

Psalmus 86 [6]

  1. 86:1 Fundaménta eius in móntibus sanctis: * díligit Dóminus portas Sion super ómnia tabernácula Iacob.
  2. 86:3 Gloriósa dicta sunt de te, * cívitas Dei.
  3. 86:4 Memor ero Rahab, et Babylónis * sciéntium me.
  4. Ecce, alienígenæ, et Tyrus, et pópulus Æthíopum, * hi fuérunt illic.
  5. 86:5 Numquid Sion dicet: Homo, et homo natus est in ea: * et ipse fundávit eam Altíssimus?
  6. 86:6 Dóminus narrábit in scriptúris populórum, et príncipum: * horum, qui fuérunt in ea.
  7. 86:7 Sicut lætántium ómnium * habitátio est in te.
V.
Adiuvábit eam Deus vultu suo.
R.
Deus in médio eius, non commovébitur.
Pater Noster dicitur secreto usque ad Et ne nos indúcas in tentatiónem:

Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:

V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:

R. Sed líbera nos a malo.

Absolutio.

Ipsíus píetas et misericórdia nos ádiuvet, qui cum Patre et Spíritu Sancto vivit et regnat in sǽcula sæculórum.

R. Amen.

V.
Iube, Dómine, benedícere.

Benedictio.

Deus Pater omnípotens sit nobis propítius et clemens.

R. Amen.

Sermo sancti Augustíni Epíscopi

Sermo 18 de Sanctis, qui est 2 de Annunt. Dominica

Adest nobis, dilectíssimi, optátus dies beátæ ac venerábilis semper Vírginis Maríæ; ídeo cum summa exsultatióne gáudeat terra nostra, tantæ Vírginis illustráta natáli. Hæc est enim flos campi, de qua ortum est pretiósum lílium convállium, per cuius partum mutátur natúra protoplastórum, delétur et culpa. Præcísum est in ea illud Hevæ infelicitátis elógium, quo dícitur: In dolóre páries fílios tuos; quia ista in lætítia Dóminum péperit.

V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.

R. Deo grátias.

R. Natívitas gloriósæ Vírginis Maríæ ex sémine Abrahæ, ortæ de tribu Iuda, clara ex stirpe David;

* Cuius vita ínclita cunctas illústrat ecclésias.

V. Hódie nata est beáta Virgo María ex progénie David.

R. Cuius vita ínclita cunctas illústrat ecclésias.

V.
Iube, Dómine, benedícere.

Benedictio.

Christus perpétuæ det nobis gáudia vitæ.

R. Amen.

Heva enim luxit, ista exsultávit: Heva lácrimas, María gáudium in ventre portávit; quia illa peccatórem, ista édidit innocéntem. Mater géneris nostri pœnam íntulit mundo, Génetrix Dómini nostri salútem íntulit mundo. Auctrix peccáti Heva, auctrix mériti María. Heva occidéndo óbfuit, María vivificándo prófuit. Illa percússit, ista sanávit. Pro inobediéntia enim obediéntia commutátur, fides pro perfídia compensátur.

V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.

R. Deo grátias.

R. Cum iucunditáte Nativitátem beátæ Maríæ celebrémus,

* Ut ipsa pro nobis intercédat ad Dóminum Iesum Christum.

V. Corde et ánimo Christo canámus glóriam in hac sacra solemnitáte præcélsæ Genetrícis Dei Maríæ.

R. Ut ipsa pro nobis intercédat ad Dóminum Iesum Christum.

V.
Iube, Dómine, benedícere.

Benedictio.

Ignem sui amóris accéndat Deus in córdibus nostris.

R. Amen.

Plaudat nunc órganis María, et inter velóces artículos týmpana puérperæ cóncrepent. Cóncinant lætántes chori, et alternántibus módulis dulcísona cármina misceántur. Audíte ígitur, quemádmodum tympanístria nostra cantáverit; ait enim: Magníficat ánima mea Dóminum: et exsultávit spíritus meus in Deo, salutári meo. Quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ: ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes. Quia fecit mihi magna qui potens est. Causam ígitur invalescéntis erráti, miráculum novi partus evícit; et Hevæ planctum Maríæ cantus exclúsit.

V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.

R. Deo grátias.

R. Natívitas tua, Dei Génetrix Virgo, gáudium annuntiávit univérso mundo;

* Ex te enim ortus est sol iustítiæ, Christus Deus noster: * Qui, solvens maledictiónem, dedit benedictiónem; et confúndens mortem, donávit nobis vitam sempitérnam.

V. Benedícta tu in muliéribus, et benedíctus fructus ventris tui.

R. Ex te enim ortus est sol iustítiæ, Christus Deus noster.

V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

R. Qui, solvens maledictiónem, dedit benedictiónem; et confúndens mortem, donávit nobis vitam sempitérnam.

Nocturnus III

Ant. Gaude, María Virgo: * cunctas hǽreses sola interemísti in univérso mundo.

Psalmus 95 [7]

  1. 95:1 Cantáte Dómino cánticum novum: * cantáte Dómino, omnis terra.
  2. 95:2 Cantáte Dómino, et benedícite nómini eius: * annuntiáte de die in diem salutáre eius.
  3. 95:3 Annuntiáte inter gentes glóriam eius, * in ómnibus pópulis mirabília eius.
  4. 95:4 Quóniam magnus Dóminus, et laudábilis nimis: * terríbilis est super omnes deos.
  5. 95:5 Quóniam omnes dii géntium dæmónia: * Dóminus autem cælos fecit.
  6. 95:6 Conféssio, et pulchritúdo in conspéctu eius: * sanctimónia et magnificéntia in sanctificatióne eius.
  7. 95:7 Afférte Dómino, pátriæ géntium, afférte Dómino glóriam et honórem: * afférte Dómino glóriam nómini eius.
  8. 95:8 Tóllite hóstias, et introíte in átria eius: * adoráte Dóminum in átrio sancto eius.
  9. 95:9 Commoveátur a fácie eius univérsa terra: * dícite in géntibus quia Dóminus regnávit.
  10. 95:10 Étenim corréxit orbem terræ qui non commovébitur: * iudicábit pópulos in æquitáte.
  11. 95:11 Læténtur cæli, et exsúltet terra: commoveátur mare, et plenitúdo eius: * gaudébunt campi, et ómnia quæ in eis sunt.
  12. 95:12 Tunc exsultábunt ómnia ligna silvárum a fácie Dómini, quia venit: * quóniam venit iudicáre terram.
  13. 95:13 Iudicábit orbem terræ in æquitáte, * et pópulos in veritáte sua.
Ant. Dignáre me * laudáre te, Virgo sacráta: da mihi virtútem contra hostes tuos.

Psalmus 96 [8]

  1. 96:1 Dóminus regnávit, exsúltet terra: * læténtur ínsulæ multæ.
  2. 96:2 Nubes, et calígo in circúitu eius: * iustítia, et iudícium corréctio sedis eius.
  3. 96:3 Ignis ante ipsum præcédet, * et inflammábit in circúitu inimícos eius.
  4. 96:4 Illuxérunt fúlgura eius orbi terræ: * vidit, et commóta est terra.
  5. 96:5 Montes, sicut cera fluxérunt a fácie Dómini: * a fácie Dómini omnis terra.
  6. 96:6 Annuntiavérunt cæli iustítiam eius: * et vidérunt omnes pópuli glóriam eius.
  7. 96:7 Confundántur omnes, qui adórant sculptília: * et qui gloriántur in simulácris suis.
  8. Adoráte eum, omnes Ángeli eius: * audívit, et lætáta est Sion.
  9. 96:8 Et exsultavérunt fíliæ Iudæ, * propter iudícia tua, Dómine:
  10. 96:9 Quóniam tu Dóminus Altíssimus super omnem terram: * nimis exaltátus es super omnes deos.
  11. 96:10 Qui dilígitis Dóminum, odíte malum: * custódit Dóminus ánimas sanctórum suórum, de manu peccatóris liberábit eos.
  12. 96:11 Lux orta est iusto, * et rectis corde lætítia.
  13. 96:12 Lætámini, iusti, in Dómino: * et confitémini memóriæ sanctificatiónis eius.
Ant. Post partum, * Virgo, invioláta permansísti: Dei Génetrix, intercéde pro nobis.

Psalmus 97 [9]

  1. 97:1 Cantáte Dómino cánticum novum: * quia mirabília fecit.
  2. Salvávit sibi déxtera eius: * et brácchium sanctum eius.
  3. 97:2 Notum fecit Dóminus salutáre suum: * in conspéctu géntium revelávit iustítiam suam.
  4. 97:3 Recordátus est misericórdiæ suæ, * et veritátis suæ dómui Israël.
  5. Vidérunt omnes términi terræ * salutáre Dei nostri.
  6. 97:4 Iubiláte Deo, omnis terra: * cantáte, et exsultáte, et psállite.
  7. 97:5 Psállite Dómino in cíthara, in cíthara et voce psalmi: * in tubis ductílibus, et voce tubæ córneæ.
  8. 97:6 Iubiláte in conspéctu regis Dómini: * moveátur mare, et plenitúdo eius: orbis terrárum, et qui hábitant in eo.
  9. 97:8 Flúmina plaudent manu, simul montes exsultábunt a conspéctu Dómini: * quóniam venit iudicáre terram.
  10. 97:9 Iudicábit orbem terrárum in iustítia, * et pópulos in æquitáte.
V.
Elégit eam Deus, et præelégit eam.
R.
In tabernáculo suo habitáre facit eam.
Pater Noster dicitur secreto usque ad Et ne nos indúcas in tentatiónem:

Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:

V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:

R. Sed líbera nos a malo.

Absolutio.

A vínculis peccatórum nostrórum absólvat nos omnípotens et miséricors Dóminus.

R. Amen.

V.
Iube, Dómine, benedícere.

Benedictio.

Evangélica léctio sit nobis salus et protéctio.

R. Amen.

Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum

Liber 1 Comment. in Matth., in initium

Liber generatiónis Iesu Christi, fílii David, fílii Abraham. Abraham génuit Isaac, Isaac autem génuit Iacob. Et réliqua.

Homilía sancti Hierónymi Presbýteri

In Isaía légimus: Generatiónem eius quis enarrábit? Non ergo putémus Evangelístam Prophétæ esse contrárium, ut quod ille impossíbile dixit effátu, hic narráre incípiat: quia ibi de generatióne Divinitátis, hic de incarnatióne est dictum. A carnálibus autem cœpit, ut per hóminem, Deum díscere incipiámus. Fílii David, fílii Abraham. Ordo præpósterus, sed necessário commutátus. Si enim primum posuísset Abraham et póstea David, rursus ei repeténdus fúerat Abraham, ut generatiónis séries texerétur.

V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.

R. Deo grátias.

R. Beátam me dicent omnes generatiónes,

* Quia fecit mihi Dóminus magna qui potens est, et sanctum nomen eius.

V. Et misericórdia eius a progénie in progénies timéntibus eum.

R. Quia fecit mihi Dóminus magna qui potens est, et sanctum nomen eius.

V.
Iube, Dómine, benedícere.

Benedictio.

Cuius festum cólimus, ipsa Virgo vírginum intercédat pro nobis ad Dóminum.

R. Amen.

Ideo autem, céteris prætermíssis, horum fílium nuncupávit, quia ad hos tantum facta est de Christo repromíssio. Ad Abraham: In sémine, inquit, tuo benedicéntur omnes gentes, quod est Christus. Ad David: De fructu ventris tui ponam super sedem tuam. Iudas autem génuit Phares et Zaram de Thamar. Notándum, in genealogía Salvatóris nullam sanctárum assúmi mulíerum, sed eas quas Scriptúra reprehéndit; ut, qui propter peccatóres vénerat, de peccatóribus nascens, ómnium peccáta deléret. Unde et in consequéntibus Ruth Moabítis pónitur, et Bethsabée uxor Uríæ.

V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.

R. Deo grátias.

R. Felix namque es, sacra Virgo María, et omni laude digníssima:

* Quia ex te ortus est sol iustítiæ, * Christus, Deus noster.

V. Ora pro pópulo, intérveni pro clero, intercéde pro devóto femíneo sexu: séntiant omnes tuum iuvámen, quicúmque célebrant tuam sanctam Nativitátem.

R. Quia ex te ortus est sol iustítiæ, Christus, Deus noster.

V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

R. Christus, Deus noster.

V.
Iube, Dómine, benedícere.

Benedictio.

Ad societátem cívium supernórum perdúcat nos Rex Angelórum.

R. Amen.

Iacob autem génuit Ioseph. Hunc locum obiécit nobis Iuliánus Augústus de dissonántia Evangelistárum, cur Evangelísta Matthǽus Ioseph díxerit fílium Iacob et Lucas eum fílium appellárit Heli; non intéllegens consuetúdinem Scripturárum, quod alter secúndum natúram, alter secúndum legem ei pater sit. Scimus enim hoc per Móysen, Deo iubénte, præcéptum, ut, si frater aut propínquus absque líberis mórtuus fúerit, álius accípiat uxórem ad suscitándum semen fratris vel propínqui sui. Ioseph virum Maríæ. Cum virum audíeris, suspício tibi non súbeat nuptiárum; sed recordáre consuetúdinis Scripturárum, quod sponsi viri, et sponsæ vocéntur uxóres.

V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.

R. Deo grátias.

Te Deum

Te Deum laudámus: * te Dóminum confitémur.

Te ætérnum Patrem * omnis terra venerátur.

Tibi omnes Ángeli, * tibi Cæli, et univérsæ Potestátes:

Tibi Chérubim et Séraphim * incessábili voce proclámant:

Fit reverentia Sanctus, Sanctus, Sanctus * Dóminus Deus Sábaoth.

Pleni sunt cæli et terra * maiestátis glóriæ tuæ.

Te gloriósus * Apostolórum chorus,

Te Prophetárum * laudábilis númerus,

Te Mártyrum candidátus * laudat exércitus.

Te per orbem terrárum * sancta confitétur Ecclésia,

Patrem * imménsæ maiestátis;

Venerándum tuum verum * et únicum Fílium;

Sanctum quoque * Paráclitum Spíritum.

Tu Rex glóriæ, * Christe.

Tu Patris * sempitérnus es Fílius.

Fit reverentia Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem: * non horruísti Vírginis úterum.

Tu, devícto mortis acúleo, * aperuísti credéntibus regna cælórum.

Tu ad déxteram Dei sedes, * in glória Patris.

Iudex créderis * esse ventúrus.

Sequens versus dicitur flexis genibus Te ergo quǽsumus, tuis fámulis súbveni, * quos pretióso sánguine redemísti.

Ætérna fac cum Sanctis tuis * in glória numerári.

Salvum fac pópulum tuum, Dómine, * et bénedic hereditáti tuæ.

Et rege eos, * et extólle illos usque in ætérnum.

Per síngulos dies * benedícimus te.

Fit reverentia, secundum consuetudinem Et laudámus nomen tuum in sǽculum, * et in sǽculum sǽculi.

Dignáre, Dómine, die isto * sine peccáto nos custodíre.

Miserére nostri, Dómine, * miserére nostri.

Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, * quemádmodum sperávimus in te.

In te, Dómine, sperávi: * non confúndar in ætérnum.

Reliqua omittuntur, nisi Laudes separandæ sint.

V.
Dómine, exáudi oratiónem meam.
R.
Et clamor meus ad te véniat.

Orémus.

Fámulis tuis, quǽsumus, Dómine, cæléstis grátiæ munus impertíre: ut, quibus beátæ Vírginis partus éxstitit salútis exórdium; Nativitátis eius votíva solémnitas pacis tríbuat increméntum.

Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

R. Amen.

V.
Dómine, exáudi oratiónem meam.
R.
Et clamor meus ad te véniat.
V.
Benedicámus Dómino.
R.
Deo grátias.
V.
Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
R.
Amen.