B
S. Pii X Papæ Confessoris III. classis
1962 Pre-1955

S. Pii X Papæ Confessoris

III. classis
Ad Tertia

Ad Tertiam

V.
Deus in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Allelúia.

Hymnus

Nunc, Sancte, nobis, Spíritus,

Unum Patri cum Fílio,

Dignáre promptus íngeri

Nostro refúsus péctori.

Os, lingua, mens, sensus, vigor

Confessiónem pérsonent.

Flamméscat igne cáritas,

Accéndat ardor próximos.

Præsta, Pater piíssime,

Patríque compar Únice,

Cum Spíritu Paráclito

Regnans per omne sǽculum.

Amen.

Ant. Quam bonus * Israël Deus, his, qui recto sunt corde.

Psalmus 72(1-9) [1]

  1. 72:1 Quam bonus Israël Deus, his, qui recto sunt corde!
  2. 72:2 Mei autem pæne moti sunt pedes: * pæne effúsi sunt gressus mei.
  3. 72:3 Quia zelávi super iníquos, * pacem peccatórum videns.
  4. 72:4 Quia non est respéctus morti eórum: * et firmaméntum in plaga eórum.
  5. 72:5 In labóre hóminum non sunt, * et cum homínibus non flagellabúntur:
  6. 72:6 Ídeo ténuit eos supérbia, * opérti sunt iniquitáte et impietáte sua.
  7. 72:7 Pródiit quasi ex ádipe iníquitas eórum: * transiérunt in afféctum cordis.
  8. 72:8 Cogitavérunt, et locúti sunt nequítiam: * iniquitátem in excélso locúti sunt.
  9. 72:9 Posuérunt in cælum os suum: * et lingua eórum transívit in terra.

Psalmus 72(10-17) [2]

  1. 72:10 Ídeo convertétur pópulus meus hic: * et dies pleni inveniéntur in eis.
  2. 72:11 Et dixérunt: Quómodo scit Deus, * et si est sciéntia in excélso?
  3. 72:12 Ecce, ipsi peccatóres, et abundántes in sǽculo, * obtinuérunt divítias.
  4. 72:13 Et dixi: Ergo sine causa iustificávi cor meum, * et lavi inter innocéntes manus meas:
  5. 72:14 Et fui flagellátus tota die, * et castigátio mea in matutínis.
  6. 72:15 Si dicébam: Narrábo sic: * ecce, natiónem filiórum tuórum reprobávi.
  7. 72:16 Existimábam ut cognóscerem hoc, * labor est ante me:
  8. 72:17 Donec intrem in Sanctuárium Dei: * et intéllegam in novíssimis eórum.

Psalmus 72(18-28) [3]

  1. 72:18 Verúmtamen propter dolos posuísti eis: * deiecísti eos dum allevaréntur.
  2. 72:19 Quómodo facti sunt in desolatiónem, súbito defecérunt: * periérunt propter iniquitátem suam.
  3. 72:20 Velut sómnium surgéntium, Dómine, * in civitáte tua imáginem ipsórum ad níhilum rédiges.
  4. 72:21 Quia inflammátum est cor meum, et renes mei commutáti sunt: * et ego ad níhilum redáctus sum, et nescívi.
  5. 72:23 Ut iuméntum factus sum apud te: * et ego semper tecum.
  6. 72:24 Tenuísti manum déxteram meam: et in voluntáte tua deduxísti me, * et cum glória suscepísti me.
  7. 72:25 Quid enim mihi est in cælo? * et a te quid vólui super terram?
  8. 72:26 Defécit caro mea, et cor meum: * Deus cordis mei, et pars mea Deus in ætérnum.
  9. 72:27 Quia ecce, qui elóngant se a te, períbunt: * perdidísti omnes, qui fornicántur abs te.
  10. 72:28 Mihi autem adhærére Deo bonum est: * pónere in Dómino Deo spem meam:
  11. Ut annúntiem omnes prædicatiónes tuas, * in portis fíliæ Sion.

Sir 44:16-17

Ecce sacérdos magnus, qui in diébus suis plácuit Deo, et invéntus est iustus: et in témpore iracúndiæ factus est reconciliátio.

R. Deo grátias.

R. Amávit eum Dóminus, * Et ornávit eum.

R. Amávit eum Dóminus, * Et ornávit eum.

V. Stolam glóriæ índuit eum.

R. Et ornávit eum.

V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

R. Amávit eum Dóminus, * Et ornávit eum.

V. Elégit eum Dóminus sacerdótem sibi.

R. Ad sacrificándum ei hóstiam laudis.

V.
Dómine, exáudi oratiónem meam.
R.
Et clamor meus ad te véniat.

Orémus.

Deus, qui ad tuéndam cathólicam fidem, et univérsa in Christo instauránda sanctum Pium, Summum Pontíficem, cælésti sapiéntia et apostólica fortitúdine replevísti: concéde propítius; ut, eius institúta et exémpla sectántes, prǽmia consequámur ætérna.

Per eúndem Dóminum nostrum Iesum Christum Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

R. Amen.

V.
Dómine, exáudi oratiónem meam.
R.
Et clamor meus ad te véniat.
V.
Benedicámus Dómino.
R.
Deo grátias.
V.
Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
R.
Amen.