B
In Decollatione S. Joannis Baptistæ III. classis
1962 Pre-1955

In Decollatione S. Joannis Baptistæ

III. classis
Ad Nona

Ad Nonam

V.
Deus in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Allelúia.

Hymnus

Rerum, Deus, tenax vigor,

Immótus in te pérmanens,

Lucis diúrnæ témpora

Succéssibus detérminans:

Largíre lumen véspere,

Quo vita nusquam décidat,

Sed prǽmium mortis sacræ

Perénnis instet glória.

Præsta, Pater piíssime,

Patríque compar Únice,

Cum Spíritu Paráclito

Regnans per omne sǽculum.

Amen.

Ant. Ne tacúeris Deus, * quia sermónibus ódii circumdedérunt me.

Psalmus 108(2-13) [1]

  1. 108:2 Deus, laudem meam ne tacúeris: * quia os peccatóris, et os dolósi super me apértum est.
  2. 108:3 Locúti sunt advérsum me lingua dolósa, et sermónibus ódii circumdedérunt me: * et expugnavérunt me gratis.
  3. 108:4 Pro eo ut me dilígerent, detrahébant mihi: * ego autem orábam.
  4. 108:5 Et posuérunt advérsum me mala pro bonis: * et ódium pro dilectióne mea.
  5. 108:6 Constítue super eum peccatórem: * et diábolus stet a dextris eius.
  6. 108:7 Cum iudicátur, éxeat condemnátus: * et orátio eius fiat in peccátum.
  7. 108:8 Fiant dies eius pauci: * et episcopátum eius accípiat alter.
  8. 108:9 Fiant fílii eius órphani: * et uxor eius vídua.
  9. 108:10 Nutántes transferántur fílii eius, et mendícent: * et eiciántur de habitatiónibus suis.
  10. 108:11 Scrutétur fænerátor omnem substántiam eius: * et dirípiant aliéni labóres eius.
  11. 108:12 Non sit illi adiútor: * nec sit qui misereátur pupíllis eius.
  12. 108:13 Fiant nati eius in intéritum: * in generatióne una deleátur nomen eius.

Psalmus 108(14-21) [2]

  1. 108:14 In memóriam rédeat iníquitas patrum eius in conspéctu Dómini: * et peccátum matris eius non deleátur.
  2. 108:15 Fiant contra Dóminum semper, et dispéreat de terra memória eórum: * pro eo quod non est recordátus fácere misericórdiam.
  3. 108:17 Et persecútus est hóminem ínopem, et mendícum, * et compúnctum corde mortificáre.
  4. 108:18 Et diléxit maledictiónem, et véniet ei: * et nóluit benedictiónem, et elongábitur ab eo.
  5. Et índuit maledictiónem sicut vestiméntum, * et intrávit sicut aqua in interióra eius, et sicut óleum in óssibus eius.
  6. 108:19 Fiat ei sicut vestiméntum, quo operítur: * et sicut zona, qua semper præcíngitur.
  7. 108:20 Hoc opus eórum, qui détrahunt mihi apud Dóminum: * et qui loquúntur mala advérsus ánimam meam.
  8. 108:21 Et tu, Dómine, Dómine, fac mecum propter nomen tuum: * quia suávis est misericórdia tua.

Psalmus 108(22-31) [3]

  1. 108:22 Líbera me quia egénus, et pauper ego sum: * et cor meum conturbátum est intra me.
  2. 108:23 Sicut umbra cum declínat, ablátus sum: * et excússus sum sicut locústæ.
  3. 108:24 Génua mea infirmáta sunt a ieiúnio: * et caro mea immutáta est propter óleum.
  4. 108:25 Et ego factus sum oppróbrium illis: * vidérunt me, et movérunt cápita sua.
  5. 108:26 Ádiuva me, Dómine, Deus meus: * salvum me fac secúndum misericórdiam tuam.
  6. 108:27 Et sciant quia manus tua hæc: * et tu, Dómine, fecísti eam.
  7. 108:28 Maledícent illi, et tu benedíces: * qui insúrgunt in me, confundántur: servus autem tuus lætábitur.
  8. 108:29 Induántur qui détrahunt mihi, pudóre: * et operiántur sicut diplóide confusióne sua.
  9. 108:30 Confitébor Dómino nimis in ore meo: * et in médio multórum laudábo eum.
  10. 108:31 Quia ástitit a dextris páuperis, * ut salvam fáceret a persequéntibus ánimam meam.

Sir 39:6

Iustus cor suum trádidit ad vigilándum dilúculo ad Dóminum, qui fecit illum, et in conspéctu Altíssimi deprecábitur.

R. Deo grátias.

R. Magna est glória eius * In salutári tuo.

R. Magna est glória eius * In salutári tuo.

V. Glóriam et magnum decórem impónes super eum.

R. In salutári tuo.

V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

R. Magna est glória eius * In salutári tuo.

V. Iustus ut palma florébit.

R. Sicut cedrus Líbani multiplicábitur.

V.
Dómine, exáudi oratiónem meam.
R.
Et clamor meus ad te véniat.

Orémus.

Sancti Ioánnis Baptístæ Præcursóris et Mártyris tui, quǽsumus, Dómine, veneránda festívitas: salutáris auxílii nobis præstet efféctum:

Qui vivis et regnas cum Deo Patre, in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

R. Amen.

V.
Dómine, exáudi oratiónem meam.
R.
Et clamor meus ad te véniat.
V.
Benedicámus Dómino.
R.
Deo grátias.
V.
Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
R.
Amen.