B
S. Bartholomæi Apostoli II. classis
1962 Pre-1955

S. Bartholomæi Apostoli

II. classis
Ad Prima

Ad Primam

V.
Deus in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Allelúia.

Hymnus

Iam lucis orto sídere,

Deum precémur súpplices,

Ut in diúrnis áctibus

Nos servet a nocéntibus.

Linguam refrénans témperet,

Ne litis horror ínsonet:

Visum fovéndo cóntegat,

Ne vanitátes háuriat.

Sint pura cordis íntima,

Absístat et vecórdia;

Carnis terat supérbiam

Potus cibíque párcitas.

Ut, cum dies abscésserit,

Noctémque sors redúxerit,

Mundi per abstinéntiam

Ipsi canámus glóriam.

Deo Patri sit glória,

Eiúsque soli Fílio,

Cum Spíritu Paráclito,

Nunc et per omne sǽculum.

Amen.

Ant. Ínnocens mánibus * et mundo corde ascéndet in montem Dómini.

Psalmus 23 [1]

  1. 23:1 Dómini est terra, et plenitúdo eius: * orbis terrárum, et univérsi qui hábitant in eo.
  2. 23:2 Quia ipse super mária fundávit eum: * et super flúmina præparávit eum.
  3. 23:3 Quis ascéndet in montem Dómini? * aut quis stabit in loco sancto eius?
  4. 23:4 Ínnocens mánibus et mundo corde, * qui non accépit in vano ánimam suam, nec iurávit in dolo próximo suo.
  5. 23:5 Hic accípiet benedictiónem a Dómino: * et misericórdiam a Deo, salutári suo.
  6. 23:6 Hæc est generátio quæréntium eum, * quæréntium fáciem Dei Iacob.
  7. 23:7 Attóllite portas, príncipes, vestras, et elevámini, portæ æternáles: * et introíbit Rex glóriæ.
  8. 23:8 Quis est iste Rex glóriæ? * Dóminus fortis et potens: Dóminus potens in prǽlio.
  9. 23:9 Attóllite portas, príncipes, vestras, et elevámini, portæ æternáles: * et introíbit Rex glóriæ.
  10. 23:10 Quis est iste Rex glóriæ? * Dóminus virtútum ipse est Rex glóriæ.

Psalmus 18(2-7b) [2]

  1. 18:2 Cæli enárrant glóriam Dei: * et ópera mánuum eius annúntiat firmaméntum.
  2. 18:3 Dies diéi erúctat verbum, * et nox nocti índicat sciéntiam.
  3. 18:4 Non sunt loquélæ, neque sermónes, * quorum non audiántur voces eórum.
  4. 18:5 In omnem terram exívit sonus eórum: * et in fines orbis terræ verba eórum.
  5. 18:6 In sole pósuit tabernáculum suum: * et ipse tamquam sponsus procédens de thálamo suo:
  6. Exsultávit ut gigas ad curréndam viam, * a summo cælo egréssio eius:
  7. 18:7 Et occúrsus eius usque ad summum eius: * nec est qui se abscóndat a calóre eius.

Psalmus 18(8-15b) [3]

  1. 18:8 Lex Dómini immaculáta, convértens ánimas: * testimónium Dómini fidéle, sapiéntiam præstans párvulis.
  2. 18:9 Iustítiæ Dómini rectæ, lætificántes corda: * præcéptum Dómini lúcidum, illúminans óculos.
  3. 18:10 Timor Dómini sanctus, pérmanens in sǽculum sǽculi: * iudícia Dómini vera, iustificáta in semetípsa.
  4. 18:11 Desiderabília super aurum et lápidem pretiósum multum: * et dulcióra super mel et favum.
  5. 18:12 Étenim servus tuus custódit ea, * in custodiéndis illis retribútio multa.
  6. 18:13 Delícta quis intéllegit? ab occúltis meis munda me: * et ab aliénis parce servo tuo.
  7. 18:14 Si mei non fúerint domináti, tunc immaculátus ero: * et emundábor a delícto máximo.
  8. 18:15 Et erunt ut compláceant elóquia oris mei: * et meditátio cordis mei in conspéctu tuo semper.
  9. Dómine, adiútor meus, * et redémptor meus.

1 Tim. 1:17

Regi sæculórum immortáli et invisíbili, soli Deo honor et glória in sǽcula sæculórum. Amen.

R. Deo grátias.

R. Christe, Fili Dei vivi, * Miserére nobis.

R. Christe, Fili Dei vivi, * Miserére nobis.

V. Qui sedes ad déxteram Patris.

R. Miserére nobis.

V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

R. Christe, Fili Dei vivi, * Miserére nobis.

V. Exsúrge, Christe, ádiuva nos.

R. Et líbera nos propter nomen tuum.

V.
Dómine, exáudi oratiónem meam.
R.
Et clamor meus ad te véniat.

Orémus.

Dómine Deus omnípotens, qui ad princípium huius diéi nos perveníre fecísti: tua nos hódie salva virtúte; ut in hac die ad nullum declinémus peccátum, sed semper ad tuam iustítiam faciéndam nostra procédant elóquia, dirigántur cogitatiónes et ópera.

Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

R. Amen.

V. Dómine, exáudi oratiónem meam.

R. Et clamor meus ad te véniat.

V. Benedicámus Dómino.

R. Deo grátias.

Octávo Kaléndas Septémbris Luna duodécima Anno Dómini 2026

Apud Cartháginem sancti Ludovíci Noni, Regis Francórum et Confessóris, vitæ sanctitáte ac miraculórum glória præclári, cuius ossa póstmodum Lutétiam Parisiórum sunt reláta.

Romæ natális sancti Ioséphi Calasánctii, Presbýteri et Confessóris, vitæ innocéntia et miráculis illústris; qui, ad erudiéndam pietáte ac lítteris iuventútem, Ordinem Clericórum Regulárium Páuperum Matris Dei Scholárum Piárum fundávit. Eum Pius Duodécimus, Póntifex Máximus, ómnium Scholárum populárium christianárum ubíque exsisténtium cæléstem apud Deum Patrónum constítuit. Ipsíus tamen festívitas sexto Kaléndas Septémbris recólitur.

Item Romæ sanctórum Mártyrum Eusébii, Pontiáni, Vincéntii et Peregríni; qui, sub Cómmodo Imperatóre, primum in equúleo leváti, nervis quoque disténti, ac deínde fústibus cæsi sunt, flammis circa eórum látera appósitis; et, cum in laude Christi fidelíssime permanérent, plumbátis usque ad emissiónem spíritus sunt mactáti.

Romæ prætérea natális beáti Nemésii Diáconi, et fíliæ Lucíllæ Vírginis; qui, cum de fide Christi flecti nequáquam possent, decolláti sunt, iubénte Valeriáno Imperatóre. Ipsórum córpora, a beáto Stéphano Papa sepúlta, deínde a beáto Xysto Secúndo via Appia, prídie Kaléndas Novémbris, honéstius tumuláta, Gregórius Quintus in Diaconíam sanctæ Maríæ Novæ tránstulit, una cum sanctis Symphrónio, Olýmpio Tribúno, huiúsque uxóre Exsupéria et Theodúlo fílio; qui omnes, Symphrónii ópera convérsi et ab eódem sancto Stéphano baptizáti, martýrio coronáti fúerant. Eadem Sanctórum córpora, Gregório Décimo tértio Summo Pontífice, ibídem invénta, sub altári eiúsdem Ecclésiæ honorificéntius collocáta sunt sexto Idus Decémbris.

Item Romæ sancti Genésii Mártyris, qui, primum sub Gentilitáte mimus, cum in theátro, spectánte Diocletiáno Imperatóre, Mystériis Christianórum illudéret, repénte, inspirátus a Deo, convérsus est ad fidem et baptizátus. Mox, Imperatóris iussu, fústibus crudelíssime cæsus, deínde suspénsus in equúleo, et ungulárum diutíssima laceratióne vexátus, lampádibus étiam adústus est; ac tandem, cum in fide Christi persísteret, dicens: « Non est Rex præter Christum, pro quo si míllies occídar, ipsum mihi de ore, ipsum mihi de corde auférre non potéritis », martýrii palmam obtruncatióne cápitis proméruit.

Areláte, in Gállia, beáti item Genésii, qui, cum ímpia edícta, quibus Christiáni puniri iubebántur, exceptóris offício fungens, nollet excípere, et, proiéctis in públicum tábulis, se Christiánum esse testarétur, comprehénsus et decollátus est, atque ita martýrii glóriam, próprio cruóre baptizátus, accépit.

In Sýria sancti Iuliáni Mártyris.

Tarracóne, in Hispánia, sancti Magíni Mártyris.

Itálicæ, in Hispánia, sancti Gerúntii Epíscopi, qui, Apostolórum témpore, Evangélium in ea província prædicávit, et, post multos labóres, in cárcere quiévit.

Constantinópoli sancti Mennæ Epíscopi.

Traiécti sancti Gregórii Epíscopi.

Apud Montem Falíscum, in Etrúria, sancti Thomæ Confessóris, qui Herfordiénsis Ecclésiæ, in Anglia, Epíscopus éxstitit.

Neápoli, in Campánia, sanctæ Patríciæ Vírginis.

V. Et álibi aliórum plurimórum sanctórum Mártyrum et Confessórum, atque sanctárum Vírginum.

R. Deo grátias.

V.
Pretiósa in conspéctu Dómini.
R.
Mors Sanctórum eius.

Sancta María et omnes Sancti intercédant pro nobis ad Dóminum, ut nos mereámur ab eo adiuvári et salvári, qui vivit et regnat in sǽcula sæculórum.

R. Amen.

V.
Deus in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
V.
Deus in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
V.
Deus in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
V.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Kýrie, eléison. Christe, eléison. Kýrie, eléison.

Pater Noster dicitur secreto usque ad Et ne nos indúcas in tentatiónem:

Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:

V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:

R. Sed líbera nos a malo.

V. Réspice in servos tuos, Dómine, et in ópera tua, et dírige fílios eórum.

R. Et sit splendor Dómini Dei nostri super nos, et ópera mánuum nostrárum dírige super nos, et opus mánuum nostrárum dírige.

V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Orémus.

Dirígere et sanctificáre, régere et gubernáre dignáre, Dómine Deus, Rex cæli et terræ, hódie corda et córpora nostra, sensus, sermónes et actus nostros in lege tua, et in opéribus mandatórum tuórum: ut hic et in ætérnum, te auxiliánte, salvi et líberi esse mereámur, Salvátor mundi: Qui vivis et regnas in sǽcula sæculórum.

R. Amen.

V.
Iube, Dómine, benedícere.

Benedictio.

Dies et actus nostros in sua pace dispónat Dóminus omnípotens.

R. Amen.

2 Thess 3:5

Dóminus autem dírigat corda et córpora nostra in caritáte Dei et patiéntia Christi.

V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.

R. Deo grátias.

V.
Adiutórium nostrum in nómine Dómini.
R.
Qui fecit cælum et terram.
V.
Benedícite.
R.
Deus.

Benedictio.

Dóminus nos benedícat, et ab omni malo deféndat, et ad vitam perdúcat ætérnam. Et fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.

R. Amen.