B
Sabbato infra Hebdomadam XII post Octavam Pentecostes III. Augusti
1962 Pre-1955

Sabbato infra Hebdomadam XII post Octavam Pentecostes III. Augusti

Ad Matutinum
V.
Dómine, lábia + mea apéries.
R.
Et os meum annuntiábit laudem tuam.
V.
Deus in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Allelúia.

Invitatorium

Ant. Sancta María, Dei Génetrix Virgo, * Intercéde pro nobis.

Veníte, exsultémus Dómino, iubilémus Deo, salutári nostro: præoccupémus fáciem eius in confessióne, et in psalmis iubilémus ei.

Ant. Sancta María, Dei Génetrix Virgo, * Intercéde pro nobis.

Quóniam Deus magnus Dóminus, et Rex magnus super omnes deos, quóniam non repéllet Dóminus plebem suam: quia in manu eius sunt omnes fines terræ, et altitúdines móntium ipse cónspicit.

Ant. Intercéde pro nobis.

Quóniam ipsíus est mare, et ipse fecit illud, et áridam fundavérunt manus eius (genuflectitur) veníte, adorémus, et procidámus ante Deum: plorémus coram Dómino, qui fecit nos, quia ipse est Dóminus, Deus noster; nos autem pópulus eius, et oves páscuæ eius.

Ant. Sancta María, Dei Génetrix Virgo, * Intercéde pro nobis.

Hódie, si vocem eius audiéritis, nolíte obduráre corda vestra, sicut in exacerbatióne secúndum diem tentatiónis in desérto: ubi tentavérunt me patres vestri, probavérunt et vidérunt ópera mea.

Ant. Intercéde pro nobis.

Quadragínta annis próximus fui generatióni huic, et dixi: Semper hi errant corde, ipsi vero non cognovérunt vias meas: quibus iurávi in ira mea: Si introíbunt in réquiem meam.

Ant. Sancta María, Dei Génetrix Virgo, * Intercéde pro nobis.

V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Intercéde pro nobis.

Ant. Sancta María, Dei Génetrix Virgo, * Intercéde pro nobis.

Hymnus

Quem terra, pontus, sídera

Colunt, adórant, prædicant,

Trinam regéntem máchinam,

Claustrum Maríæ báiulat.

Cui luna, sol, et ómnia

Desérviunt per témpora,

Perfúsa cæli grátia,

Gestant puéllæ víscera.

Beáta Mater múnere,

Cuius supérnus ártifex

Mundum pugíllo cóntinens,

Ventris sub arca clausus est.

Beáta cæli núntio,

Fœcúnda sancto Spíritu,

Desiderátus géntibus,

Cuius per alvum fusus est.

Iesu, tibi sit glória,

Qui natus es de Vírgine,

Cum Patre, et almo Spíritu

In sempitérna sǽcula.

Amen.

Nocturnus I

Ant. Benedícta tu * in muliéribus, et benedíctus fructus ventris tui.

Psalmus 8 [1]

  1. 8:2 Dómine, Dóminus noster, * quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra!
  2. Quóniam eleváta est magnificéntia tua, * super cælos.
  3. 8:3 Ex ore infántium et lacténtium perfecísti laudem propter inimícos tuos, * ut déstruas inimícum et ultórem.
  4. 8:4 Quóniam vidébo cælos tuos, ópera digitórum tuórum: * lunam et stellas, quæ tu fundásti.
  5. 8:5 Quid est homo quod memor es eius? * aut fílius hóminis, quóniam vísitas eum?
  6. 8:6 Minuísti eum paulo minus ab Ángelis, glória et honóre coronásti eum: * et constituísti eum super ópera mánuum tuárum.
  7. 8:8 Ómnia subiecísti sub pédibus eius, * oves et boves univérsas: ínsuper et pécora campi.
  8. 8:9 Vólucres cæli, et pisces maris, * qui perámbulant sémitas maris.
  9. 8:10 Dómine, Dóminus noster, * quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra!
Ant. Sicut myrrha * elécta, odórem dedísti suavitátis, sancta Dei Génetrix.

Psalmus 18 [2]

  1. 18:2 Cæli enárrant glóriam Dei: * et ópera mánuum eius annúntiat firmaméntum.
  2. 18:3 Dies diéi erúctat verbum, * et nox nocti índicat sciéntiam.
  3. 18:4 Non sunt loquélæ, neque sermónes, * quorum non audiántur voces eórum.
  4. 18:5 In omnem terram exívit sonus eórum: * et in fines orbis terræ verba eórum.
  5. 18:6 In sole pósuit tabernáculum suum: * et ipse tamquam sponsus procédens de thálamo suo:
  6. Exsultávit ut gigas ad curréndam viam, * a summo cælo egréssio eius:
  7. 18:7 Et occúrsus eius usque ad summum eius: * nec est qui se abscóndat a calóre eius.
  8. 18:8 Lex Dómini immaculáta, convértens ánimas: * testimónium Dómini fidéle, sapiéntiam præstans párvulis.
  9. 18:9 Iustítiæ Dómini rectæ, lætificántes corda: * præcéptum Dómini lúcidum, illúminans óculos.
  10. 18:10 Timor Dómini sanctus, pérmanens in sǽculum sǽculi: * iudícia Dómini vera, iustificáta in semetípsa.
  11. 18:11 Desiderabília super aurum et lápidem pretiósum multum: * et dulcióra super mel et favum.
  12. 18:12 Étenim servus tuus custódit ea, * in custodiéndis illis retribútio multa.
  13. 18:13 Delícta quis intéllegit? ab occúltis meis munda me: * et ab aliénis parce servo tuo.
  14. 18:14 Si mei non fúerint domináti, tunc immaculátus ero: * et emundábor a delícto máximo.
  15. 18:15 Et erunt ut compláceant elóquia oris mei: * et meditátio cordis mei in conspéctu tuo semper.
  16. Dómine, adiútor meus, * et redémptor meus.
Ant. Ante torum * huius Vírginis frequentáte nobis dúlcia cántica drámatis.

Psalmus 23 [3]

  1. 23:1 Dómini est terra, et plenitúdo eius: * orbis terrárum, et univérsi qui hábitant in eo.
  2. 23:2 Quia ipse super mária fundávit eum: * et super flúmina præparávit eum.
  3. 23:3 Quis ascéndet in montem Dómini? * aut quis stabit in loco sancto eius?
  4. 23:4 Ínnocens mánibus et mundo corde, * qui non accépit in vano ánimam suam, nec iurávit in dolo próximo suo.
  5. 23:5 Hic accípiet benedictiónem a Dómino: * et misericórdiam a Deo, salutári suo.
  6. 23:6 Hæc est generátio quæréntium eum, * quæréntium fáciem Dei Iacob.
  7. 23:7 Attóllite portas, príncipes, vestras, et elevámini, portæ æternáles: * et introíbit Rex glóriæ.
  8. 23:8 Quis est iste Rex glóriæ? * Dóminus fortis et potens: Dóminus potens in prǽlio.
  9. 23:9 Attóllite portas, príncipes, vestras, et elevámini, portæ æternáles: * et introíbit Rex glóriæ.
  10. 23:10 Quis est iste Rex glóriæ? * Dóminus virtútum ipse est Rex glóriæ.
V.
Spécie tua et pulchritúdine tua.
R.
Inténde, próspere procéde, et regna.
Pater Noster dicitur secreto usque ad Et ne nos indúcas in tentatiónem:

Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:

V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:

R. Sed líbera nos a malo.

Absolutio.

Exáudi, Dómine Iesu Christe, preces servórum tuórum, et miserére nobis: Qui cum Patre et Spíritu Sancto vivis et regnas in sǽcula sæculórum.

R. Amen.

V.
Iube, Dómine, benedícere.

Benedictio.

Benedictióne perpétua benedícat nos Pater ætérnus.

R. Amen.

De Parábolis Salomónis

Ego sapiéntia hábito in consílio et erudítis intérsum cogitatiónibus.

Timor Dómini odit malum: arrogántiam, et supérbiam, et viam pravam, et os bilíngue detéstor.

Meum est consílium et ǽquitas, mea est prudéntia, mea est fortitúdo.

Per me reges regnant, et legum conditóres iusta decérnunt;

Per me príncipes ímperant, et poténtes decérnunt iustítiam.

Ego diligéntes me díligo; et qui mane vígilant ad me, invénient me.

V.
Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R.
Deo grátias.
R.
Sancta et immaculáta virgínitas, quibus te láudibus éfferam, néscio:

* Quia quem cæli cápere non póterant, tuo grémio contulísti.

V.
Benedícta tu in muliéribus, et benedíctus fructus ventris tui.
R.
Quia quem cæli cápere non póterant, tuo grémio contulisti.
V.
Iube, Dómine, benedícere.

Benedictio.

Unigénitus Dei Fílius nos benedícere et adiuváre dignétur.

R. Amen.

Mecum sunt divítiæ et glória, opes supérbæ et iustítia.

Mélior est enim fructus meus auro et lápide pretióso, et genímina mea argénto elécto.

In viis iustítiæ ámbulo, in médio semitárum iudícii,

Ut ditem diligéntes me et thesáuros eórum répleam.

Dóminus possidébit me in inítio viárum suárum, ántequam quidquam fáceret a princípio.

Ab ætérno ordináta sum et ex antíquis, ántequam terra fíeret.

Nondum erant abýssi, et ego iam concépta eram;

Necdum fontes aquárum erúperant, necdum montes gravi mole constíterant; ante colles ego parturiébar.

V.
Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R.
Deo grátias.
R.
Congratulámini mihi, omnes qui dilígitis Dóminum: quia cum essem párvula, plácui Altíssimo,

* Et de meis viscéribus génui Deum et hóminem.

V.
Beátam me dicent omnes generatiónes, quia ancíllam húmilem respéxit Deus.
R.
Et de meis viscéribus génui Deum et hóminem.
V.
Iube, Dómine, benedícere.

Benedictio.

Spíritus Sancti grátia illúminet sensus et corda nostra.

R. Amen.

Beátus homo qui audit me, et qui vígilat ad fores meas cotídie, et obsérvat ad postes óstii mei.

Qui me invénerit, invéniet vitam, et háuriet salútem a Dómino;

Qui autem in me peccáverit, lædet ánimam suam. Omnes, qui me odérunt, díligunt mortem.

Sapiéntia ædificávit sibi domum, excídit colúmnas septem.

Immolávit víctimas suas, míscuit vinum et propósuit mensam suam.

Misit ancíllas suas ut vocárent ad arcem et ad mœ́nia civitátis:

Si quis est párvulus, véniat ad me. Et insipiéntibus locúta est:

Veníte, comédite panem meum, et bíbite vinum quod míscui vobis.

V.
Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R.
Deo grátias.
R.
Beáta es, Virgo María, quæ Dóminum portásti, Creatórem mundi:

* Genuísti qui te fecit, et in ætérnum pérmanes Virgo.

V.
Ave, María, grátia plena; Dóminus tecum.
R.
Genuísti qui te fecit, et in ætérnum pérmanes Virgo.
V.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R.
Genuísti qui te fecit, et in ætérnum pérmanes Virgo.

Nocturnus II

Ant. Spécie tua * et pulchritúdine tua inténde, próspere procéde, et regna.

Psalmus 44 [4]

  1. 44:2 Eructávit cor meum verbum bonum: * dico ego ópera mea Regi.
  2. Lingua mea cálamus scribæ: * velóciter scribéntis.
  3. 44:3 Speciósus forma præ fíliis hóminum, diffúsa est grátia in lábiis tuis: * proptérea benedíxit te Deus in ætérnum.
  4. 44:4 Accíngere gládio tuo super femur tuum, * potentíssime.
  5. 44:5 Spécie tua et pulchritúdine tua: * inténde, próspere procéde, et regna.
  6. Propter veritátem, et mansuetúdinem, et iustítiam: * et dedúcet te mirabíliter déxtera tua.
  7. 44:6 Sagíttæ tuæ acútæ, pópuli sub te cadent: * in corda inimicórum Regis.
  8. 44:7 Sedes tua, Deus, in sǽculum sǽculi: * virga directiónis virga regni tui.
  9. 44:8 Dilexísti iustítiam, et odísti iniquitátem: * proptérea unxit te Deus, Deus tuus, óleo lætítiæ præ consórtibus tuis.
  10. 44:9 Myrrha, et gutta, et cásia a vestiméntis tuis, a dómibus ebúrneis: * ex quibus delectavérunt te fíliæ regum in honóre tuo.
  11. 44:10 Ástitit regína a dextris tuis in vestítu deauráto: * circúmdata varietáte.
  12. 44:11 Audi fília, et vide, et inclína aurem tuam: * et oblivíscere pópulum tuum et domum patris tui.
  13. 44:12 Et concupíscet Rex decórem tuum: * quóniam ipse est Dóminus Deus tuus, et adorábunt eum.
  14. 44:13 Et fíliæ Tyri in munéribus * vultum tuum deprecabúntur: omnes dívites plebis.
  15. 44:14 Omnis glória eius fíliæ Regis ab intus, * in fímbriis áureis circumamícta varietátibus.
  16. 44:15 Adducéntur Regi vírgines post eam: * próximæ eius afferéntur tibi.
  17. 44:16 Afferéntur in lætítia et exsultatióne: * adducéntur in templum Regis.
  18. 44:17 Pro pátribus tuis nati sunt tibi fílii: * constítues eos príncipes super omnem terram.
  19. 44:18 Mémores erunt nóminis tui: * in omni generatióne et generatiónem.
  20. Proptérea pópuli confitebúntur tibi in ætérnum: * et in sǽculum sǽculi.
Ant. Adiuvábit eam * Deus vultu suo: Deus in médio eius, non commovébitur.

Psalmus 45 [5]

  1. 45:2 Deus noster refúgium, et virtus: * adiútor in tribulatiónibus, quæ invenérunt nos nimis.
  2. 45:3 Proptérea non timébimus dum turbábitur terra: * et transferéntur montes in cor maris.
  3. 45:4 Sonuérunt, et turbátæ sunt aquæ eórum: * conturbáti sunt montes in fortitúdine eius.
  4. 45:5 Flúminis ímpetus lætíficat civitátem Dei: * sanctificávit tabernáculum suum Altíssimus.
  5. 45:6 Deus in médio eius, non commovébitur: * adiuvábit eam Deus mane dilúculo.
  6. 45:7 Conturbátæ sunt gentes, et inclináta sunt regna: * dedit vocem suam, mota est terra.
  7. 45:8 Dóminus virtútum nobíscum: * suscéptor noster Deus Iacob.
  8. 45:9 Veníte, et vidéte ópera Dómini, quæ pósuit prodígia super terram: * áuferens bella usque ad finem terræ.
  9. 45:10 Arcum cónteret, et confrínget arma: * et scuta combúret igni.
  10. 45:11 Vacáte, et vidéte quóniam ego sum Deus: * exaltábor in géntibus, et exaltábor in terra.
  11. 45:12 Dóminus virtútum nobíscum: * suscéptor noster Deus Iacob.
Ant. Sicut lætántium * ómnium nostrum habitátio est in te, sancta Dei Génetrix.

Psalmus 86 [6]

  1. 86:1 Fundaménta eius in móntibus sanctis: * díligit Dóminus portas Sion super ómnia tabernácula Iacob.
  2. 86:3 Gloriósa dicta sunt de te, * cívitas Dei.
  3. 86:4 Memor ero Rahab, et Babylónis * sciéntium me.
  4. Ecce, alienígenæ, et Tyrus, et pópulus Æthíopum, * hi fuérunt illic.
  5. 86:5 Numquid Sion dicet: Homo, et homo natus est in ea: * et ipse fundávit eam Altíssimus?
  6. 86:6 Dóminus narrábit in scriptúris populórum, et príncipum: * horum, qui fuérunt in ea.
  7. 86:7 Sicut lætántium ómnium * habitátio est in te.
V.
Adiuvábit eam Deus vultu suo.
R.
Deus in médio eius, non commovébitur.
Pater Noster dicitur secreto usque ad Et ne nos indúcas in tentatiónem:

Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:

V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:

R. Sed líbera nos a malo.

Absolutio.

Ipsíus píetas et misericórdia nos ádiuvet, qui cum Patre et Spíritu Sancto vivit et regnat in sǽcula sæculórum.

R. Amen.

V.
Iube, Dómine, benedícere.

Benedictio.

Deus Pater omnípotens sit nobis propítius et clemens.

R. Amen.

Sermo sancti Bernardíni Senénsis

Ex sermone 9 de visitatione

Quis mortálium, nisi divíno tutus oráculo, de vera Dei et hóminis Genetríce quidquam módicum, sive grande præsúmat incircumcísis, immo pollútis lábiis nomináre, quam Pater ante sǽcula Deus perpétuam prædestinávit in Vírginem, digníssimam Fílius elégit in Matrem, Spíritus Sanctus omnis grátiæ domicílium præparávit? Quibus verbis ego homúnculus sensus altíssimos virgínei Cordis, sanctíssimo ore prolátos, éfferam, quibus non súfficit lingua ómnium Angelórum? Dóminus enim ait: Bonus homo de bono thesáuro cordis profert bona; quod verbum potest étiam esse thesáurus. Quis inter puros hómines mélior homo potest excogitári, quam illa, quæ méruit éffici Mater Dei, quæ novem ménsibus in corde et in útero suo ipsum Deum hospitáta est? Quis thesáurus mélior, quam ipse divínus amor quo fornáceum cor Vírginis ardens erat?

V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.

R. Deo grátias.

R. Sicut cedrus exaltáta sum in Líbano, et sicut cypréssus in monte Sion: quasi myrrha elécta,

* Dedi suavitátem odóris.

V. Et sicut cinnamómum et bálsamum aromatízans.

R. Dedi suavitátem odóris.

V.
Iube, Dómine, benedícere.

Benedictio.

Christus perpétuæ det nobis gáudia vitæ.

R. Amen.

De hoc ígitur Corde quasi de fornáce divíni ardóris Virgo beáta prótulit verba bona, id est, verba ardentíssimæ caritátis. Sicut enim a vase summo et óptimo vino pleno, non potest exíre nisi óptimum vinum; aut sicut a fornáce summi ardóris non egréditur nisi incéndium fervens; sic quippe a Christi Matre exíre non pótuit verbum, nisi summi summéque divíni amóris atque ardóris. Sapiéntis quoque dóminæ et matrónæ est pauca verba, sólida tamen atque sententiósa habére; proínde septem vícibus quasi septem verba tantum miræ senténtiæ et virtútis a Christi benedictíssima Matre legúntur dicta, ut mýstice ostendátur ipsam fuísse plenam grátia septifórmi. Cum Angelo bis tantúmmodo est locúta. Cum Elísabeth bis étiam. Cum Fílio étiam bis, semel in templo, secúndo in núptiis. Cum minístris semel. Et in his ómnibus semper valde parum locúta est; excépto quod in laude Dei et gratiárum actióne se ámplius dilatávit, scílicet, quum ait: Magníficat ánima mea Dóminum. Ubi non cum hómine, sed cum Deo locúta fuit. Hæc septem verba secúndum septem amóris procéssus et actus sub miro gradu et órdine sunt proláta; quasi sint septem flammæ fornácei Cordis eius.

V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.

R. Deo grátias.

R. Quæ est ista quæ procéssit sicut sol, et formósa tamquam Ierúsalem?

* Vidérunt eam fíliæ Sion, et beátam dixérunt, et regínæ laudavérunt eam.

V. Et sicut dies verni circúmdabant eam flores rosárum et lília convállium.

R. Vidérunt eam fíliæ Sion, et beátam dixérunt, et regínæ laudavérunt eam.

V.
Iube, Dómine, benedícere.

Benedictio.

Ignem sui amóris accéndat Deus in córdibus nostris.

R. Amen.

Ex ecclesiasticis documentis

Cultum litúrgicum, quo Cordi Immaculáto Vírginis Maríæ débitus tribúitur honor, cuíque plures viri sancti ac mulíeres viam parárunt, ipsa Apostólica Sedes primum approbávit ineúnte sǽculo undevicésimo, cum Pius Papa séptimus festum Puríssimi Cordis Maríæ Vírginis instítuit, ab ómnibus diœcésibus et religiósis famíliis, quæ id petiíssent, pie sanctéque agéndum: quod póstmodum Pius Papa nonus Offício ac Missa própria auxit. Ardens autem stúdium atque optátum, iam sǽculo décimo séptimo exórtum et in dies invaléscens, ut nempe eiúsmodi festum, maióri solemnitáte donátum, totíus Ecclésiæ commúne efficerétur, Summus Póntifex Pius duodécimus benígne excípiens anno millésimo nongentésimo quadragésimo secúndo, bello atrocíssimo per orbem fere totum ingravescénte, infínitas populórum ærúmnas míserans, pro sua in Matrem cæléstem pietáte ac fidúcia genus hóminum univérsum illíus Cordi benigníssimo obsecratióne solémni eníxe commendávit, atque in honórem eiúsdem Immaculáti Cordis festum cum Offício et Missa própriis in perpétuum ubíque celebrándum indíxit.

V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.

R. Deo grátias.

R. Ornátam monílibus fíliam Ierúsalem Dóminus concupívit:

* Et vidéntes eam fíliæ Sion, beatíssimam prædicavérunt, dicéntes: * Unguéntum effúsum nomen tuum.

V. Astitit regína a dextris tuis in vestítu deauráto, circúmdata varietáte.

R. Et vidéntes eam fíliæ Sion, beatíssimam prædicavérunt, dicéntes:

V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

R. Unguéntum effúsum nomen tuum.

Nocturnus III

Ant. Gaude, María Virgo: * cunctas hǽreses sola interemísti in univérso mundo.

Psalmus 95 [7]

  1. 95:1 Cantáte Dómino cánticum novum: * cantáte Dómino, omnis terra.
  2. 95:2 Cantáte Dómino, et benedícite nómini eius: * annuntiáte de die in diem salutáre eius.
  3. 95:3 Annuntiáte inter gentes glóriam eius, * in ómnibus pópulis mirabília eius.
  4. 95:4 Quóniam magnus Dóminus, et laudábilis nimis: * terríbilis est super omnes deos.
  5. 95:5 Quóniam omnes dii géntium dæmónia: * Dóminus autem cælos fecit.
  6. 95:6 Conféssio, et pulchritúdo in conspéctu eius: * sanctimónia et magnificéntia in sanctificatióne eius.
  7. 95:7 Afférte Dómino, pátriæ géntium, afférte Dómino glóriam et honórem: * afférte Dómino glóriam nómini eius.
  8. 95:8 Tóllite hóstias, et introíte in átria eius: * adoráte Dóminum in átrio sancto eius.
  9. 95:9 Commoveátur a fácie eius univérsa terra: * dícite in géntibus quia Dóminus regnávit.
  10. 95:10 Étenim corréxit orbem terræ qui non commovébitur: * iudicábit pópulos in æquitáte.
  11. 95:11 Læténtur cæli, et exsúltet terra: commoveátur mare, et plenitúdo eius: * gaudébunt campi, et ómnia quæ in eis sunt.
  12. 95:12 Tunc exsultábunt ómnia ligna silvárum a fácie Dómini, quia venit: * quóniam venit iudicáre terram.
  13. 95:13 Iudicábit orbem terræ in æquitáte, * et pópulos in veritáte sua.
Ant. Dignáre me * laudáre te, Virgo sacráta: da mihi virtútem contra hostes tuos.

Psalmus 96 [8]

  1. 96:1 Dóminus regnávit, exsúltet terra: * læténtur ínsulæ multæ.
  2. 96:2 Nubes, et calígo in circúitu eius: * iustítia, et iudícium corréctio sedis eius.
  3. 96:3 Ignis ante ipsum præcédet, * et inflammábit in circúitu inimícos eius.
  4. 96:4 Illuxérunt fúlgura eius orbi terræ: * vidit, et commóta est terra.
  5. 96:5 Montes, sicut cera fluxérunt a fácie Dómini: * a fácie Dómini omnis terra.
  6. 96:6 Annuntiavérunt cæli iustítiam eius: * et vidérunt omnes pópuli glóriam eius.
  7. 96:7 Confundántur omnes, qui adórant sculptília: * et qui gloriántur in simulácris suis.
  8. Adoráte eum, omnes Ángeli eius: * audívit, et lætáta est Sion.
  9. 96:8 Et exsultavérunt fíliæ Iudæ, * propter iudícia tua, Dómine:
  10. 96:9 Quóniam tu Dóminus Altíssimus super omnem terram: * nimis exaltátus es super omnes deos.
  11. 96:10 Qui dilígitis Dóminum, odíte malum: * custódit Dóminus ánimas sanctórum suórum, de manu peccatóris liberábit eos.
  12. 96:11 Lux orta est iusto, * et rectis corde lætítia.
  13. 96:12 Lætámini, iusti, in Dómino: * et confitémini memóriæ sanctificatiónis eius.
Ant. Post partum, * Virgo, invioláta permansísti: Dei Génetrix, intercéde pro nobis.

Psalmus 97 [9]

  1. 97:1 Cantáte Dómino cánticum novum: * quia mirabília fecit.
  2. Salvávit sibi déxtera eius: * et brácchium sanctum eius.
  3. 97:2 Notum fecit Dóminus salutáre suum: * in conspéctu géntium revelávit iustítiam suam.
  4. 97:3 Recordátus est misericórdiæ suæ, * et veritátis suæ dómui Israël.
  5. Vidérunt omnes términi terræ * salutáre Dei nostri.
  6. 97:4 Iubiláte Deo, omnis terra: * cantáte, et exsultáte, et psállite.
  7. 97:5 Psállite Dómino in cíthara, in cíthara et voce psalmi: * in tubis ductílibus, et voce tubæ córneæ.
  8. 97:6 Iubiláte in conspéctu regis Dómini: * moveátur mare, et plenitúdo eius: orbis terrárum, et qui hábitant in eo.
  9. 97:8 Flúmina plaudent manu, simul montes exsultábunt a conspéctu Dómini: * quóniam venit iudicáre terram.
  10. 97:9 Iudicábit orbem terrárum in iustítia, * et pópulos in æquitáte.
V.
Elégit eam Deus, et præelégit eam.
R.
In tabernáculo suo habitáre facit eam.
Pater Noster dicitur secreto usque ad Et ne nos indúcas in tentatiónem:

Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:

V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:

R. Sed líbera nos a malo.

Absolutio.

A vínculis peccatórum nostrórum absólvat nos omnípotens et miséricors Dóminus.

R. Amen.

V.
Iube, Dómine, benedícere.

Benedictio.

Evangélica léctio sit nobis salus et protéctio.

R. Amen.

Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem

Ioannes 19:25-27

In illo témpore: Stabant iuxta crucem Iesu Mater eius, et soror Matris eius María Cléophæ, et María Magdaléne. Et réliqua.

Homilía sancti Robérti Bellarmíno Epíscopi

De septem verbis Christi in Cruce, cap. 12

Onus et iugum impósitum a Dómino sancto Ioánni, ut Vírginis Matris curam géreret, vere fuit iugum suáve et onus leve. Quis enim non libentíssime cohabitáret Matri illi, quæ Verbum incarnátum in útero novem ménsibus portávit, et illi totos trigínta annos devotíssime dulcissiméque cohabitávit? Quis non invídeat dilécto Dómini, qui in abséntia Fílii Dei præséntiam obtínuit Matris Dei? Sed, nisi fallor, póssumus et nos a benignitáte Verbi nostri causa incarnáti et ex dilectióne nímia nostri causa crucifíxi, précibus impetráre, ut dicat et nobis: Ecce Mater tua; et Matri suæ de nobis dicat: Ecce fílius tuus.

V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.

R. Deo grátias.

R. Felix namque es, sacra Virgo María, et omni laude digníssima:

* Quia ex te ortus est sol iustítiæ, Christus, Deus noster.

V. Ora pro pópulo, intérveni pro clero, intercéde pro devóto femíneo sexu: séntiant omnes tuum iuvámen, quicúmque célebrant tuam sanctam festivitátem.

R. Quia ex te ortus est sol iustítiæ, Christus, Deus noster.

V.
Iube, Dómine, benedícere.

Benedictio.

Cuius festum cólimus, ipsa Virgo vírginum intercédat pro nobis ad Dóminum.

R. Amen.

Non est avárus pius Dóminus gratiárum, dúmmodo ad thronum grátiæ eius cum fide et fidúcia et non ficto corde, sed vero et sincéro accedámus. Qui nos coherédes esse vóluit regni Patris sui, non dedignábitur certe nos coherédes habére amóris Matris suæ. Sed nec ipsa Virgo benigníssima gravábitur multitúdine filiórum, cum sinum amplíssimum hábeat et valde cúpiat, nullum períre ex his, quos Fílius suus tam pretióso sánguine et tam pretiósa morte redémit. Adeámus ergo cum fidúcia ad thronum grátiæ Christi, et supplíciter nec sine lácrimis ab eo petámus, ut de unoquóque nostrum Matri suæ dicat: Ecce fílius tuus; et unicuíque nostrum de Matre sua dicat: Ecce Mater tua.

V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.

R. Deo grátias.

R. Beátam me dicent omnes generatiónes,

* Quia fecit mihi Dóminus magna qui potens est, et sanctum nomen eius.

V. Et misericórdia eius a progénie in progénies timéntibus eum.

R. Quia fecit mihi Dóminus magna qui potens est, et sanctum nomen eius.

V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

R. Quia fecit mihi Dóminus magna qui potens est, et sanctum nomen eius.

V.
Iube, Dómine, benedícere.

Benedictio.

Ad societátem cívium supernórum perdúcat nos Rex Angelórum.

R. Amen.

Quam bene nobis erit sub præsídio tantæ Matris? Quis nos detráhere audébit de sinu eius? Quæ nos tentátio superáre póterit, confidéntes in patrocínio Matris Dei et nostræ? neque nos primi érimus in tanti consecutióne benefícii. Multi nos præcessérunt; multi, inquam, ad singuláre et plane matérnum patrocínium tantæ Vírginis accessérunt, et nemo confúsus aut tristis dimíssus est, sed omnes hílares et gaudéntes, freti patrocínio tantæ Matris. De qua enim scriptum est: Ipsa cónteret caput tuum, in ea confídunt, se quoque fidénter ambulatúros super áspidem et basilíscum, et conculcatúros leónem et dracónem. Neque enim vidétur posse períre is, de quo dictum sit Vírgini a Christo: Ecce fílius tuus, dúmmodo et ipse non surda aure áudiat, quod ei Christus díxerit: Ecce Mater tua.

V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.

R. Deo grátias.

Te Deum

Te Deum laudámus: * te Dóminum confitémur.

Te ætérnum Patrem * omnis terra venerátur.

Tibi omnes Ángeli, * tibi Cæli, et univérsæ Potestátes:

Tibi Chérubim et Séraphim * incessábili voce proclámant:

Fit reverentia Sanctus, Sanctus, Sanctus * Dóminus Deus Sábaoth.

Pleni sunt cæli et terra * maiestátis glóriæ tuæ.

Te gloriósus * Apostolórum chorus,

Te Prophetárum * laudábilis númerus,

Te Mártyrum candidátus * laudat exércitus.

Te per orbem terrárum * sancta confitétur Ecclésia,

Patrem * imménsæ maiestátis;

Venerándum tuum verum * et únicum Fílium;

Sanctum quoque * Paráclitum Spíritum.

Tu Rex glóriæ, * Christe.

Tu Patris * sempitérnus es Fílius.

Fit reverentia Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem: * non horruísti Vírginis úterum.

Tu, devícto mortis acúleo, * aperuísti credéntibus regna cælórum.

Tu ad déxteram Dei sedes, * in glória Patris.

Iudex créderis * esse ventúrus.

Sequens versus dicitur flexis genibus Te ergo quǽsumus, tuis fámulis súbveni, * quos pretióso sánguine redemísti.

Ætérna fac cum Sanctis tuis * in glória numerári.

Salvum fac pópulum tuum, Dómine, * et bénedic hereditáti tuæ.

Et rege eos, * et extólle illos usque in ætérnum.

Per síngulos dies * benedícimus te.

Fit reverentia, secundum consuetudinem Et laudámus nomen tuum in sǽculum, * et in sǽculum sǽculi.

Dignáre, Dómine, die isto * sine peccáto nos custodíre.

Miserére nostri, Dómine, * miserére nostri.

Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, * quemádmodum sperávimus in te.

In te, Dómine, sperávi: * non confúndar in ætérnum.

Reliqua omittuntur, nisi Laudes separandæ sint.

V.
Dómine, exáudi oratiónem meam.
R.
Et clamor meus ad te véniat.

Orémus.

Omnípotens sempitérne Deus, qui in Corde beátæ Maríæ Vírginis dignum Spíritus Sancti habitáculum præparásti: concéde propítius; ut eiúsdem immaculáti Cordis festivitátem devóta mente recoléntes, secúndum Cor tuum vívere valeámus.

Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte eiúsdem Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

R. Amen.

V.
Dómine, exáudi oratiónem meam.
R.
Et clamor meus ad te véniat.
V.
Benedicámus Dómino.
R.
Deo grátias.
V.
Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
R.
Amen.