S. Claræ Virginis
- V.
- Deus ✠ in adiutórium meum inténde.
- R.
- Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Allelúia.
Psalmus 127 [1]
- 127:1 Beáti, omnes, qui timent Dóminum, * ‡ qui ámbulant in viis eius.
- 127:2 Labóres mánuum tuárum quia manducábis: * beátus es, et bene tibi erit.
- 127:3 Uxor tua sicut vitis abúndans, * in latéribus domus tuæ.
- Fílii tui sicut novéllæ olivárum, * in circúitu mensæ tuæ.
- 127:4 Ecce, sic benedicétur homo, * qui timet Dóminum.
- 127:5 Benedícat tibi Dóminus ex Sion: * et vídeas bona Ierúsalem ómnibus diébus vitæ tuæ.
- 127:6 Et vídeas fílios filiórum tuórum, * pacem super Israël.
Psalmus 128 [2]
- 128:1 Sæpe expugnavérunt me a iuventúte mea, * dicat nunc Israël.
- 128:2 Sæpe expugnavérunt me a iuventúte mea: * étenim non potuérunt mihi.
- 128:3 Supra dorsum meum fabricavérunt peccatóres: * prolongavérunt iniquitátem suam.
- 128:4 Dóminus iustus concídit cervíces peccatórum: * confundántur et convertántur retrórsum omnes, qui odérunt Sion.
- 128:6 Fiant sicut fænum tectórum: * quod priúsquam evellátur, exáruit:
- 128:7 De quo non implévit manum suam qui metit, * et sinum suum qui manípulos cólligit.
- 128:8 Et non dixérunt qui præteríbant: Benedíctio Dómini super vos: * benedíximus vobis in nómine Dómini.
Psalmus 129 [3]
- 129:1 De profúndis clamávi ad te, Dómine: * ‡ Dómine, exáudi vocem meam:
- 129:2 Fiant aures tuæ intendéntes, * in vocem deprecatiónis meæ.
- 129:3 Si iniquitátes observáveris, Dómine: * Dómine, quis sustinébit?
- 129:4 Quia apud te propitiátio est: * et propter legem tuam sustínui te, Dómine.
- 129:5 Sustínuit ánima mea in verbo eius: * sperávit ánima mea in Dómino.
- 129:6 A custódia matutína usque ad noctem: * speret Israël in Dómino.
- 129:7 Quia apud Dóminum misericórdia: * et copiósa apud eum redémptio.
- 129:8 Et ipse rédimet Israël, * ex ómnibus iniquitátibus eius.
Psalmus 130 [4]
- 130:1 Dómine, non est exaltátum cor meum: * ‡ neque eláti sunt óculi mei.
- Neque ambulávi in magnis: * neque in mirabílibus super me.
- 130:2 Si non humíliter sentiébam: * sed exaltávi ánimam meam:
- Sicut ablactátus est super matre sua, * ita retribútio in ánima mea.
- 130:3 Speret Israël in Dómino, * ex hoc nunc et usque in sǽculum.
Psalmus 131 [5]
- 131:1 Meménto, Dómine, David, * et omnis mansuetúdinis eius:
- 131:2 Sicut iurávit Dómino, * votum vovit Deo Iacob:
- 131:3 Si introíero in tabernáculum domus meæ, * si ascéndero in lectum strati mei:
- 131:4 Si dédero somnum óculis meis, * et pálpebris meis dormitatiónem:
- 131:5 Et réquiem tempóribus meis: donec invéniam locum Dómino, * tabernáculum Deo Iacob.
- 131:6 Ecce, audívimus eam in Éphrata: * invénimus eam in campis silvæ.
- 131:7 Introíbimus in tabernáculum eius: * adorábimus in loco, ubi stetérunt pedes eius.
- 131:8 Surge, Dómine, in réquiem tuam, * tu et arca sanctificatiónis tuæ.
- 131:9 Sacerdótes tui induántur iustítiam: * et sancti tui exsúltent.
- 131:10 Propter David, servum tuum, * non avértas fáciem Christi tui.
- 131:11 Iurávit Dóminus David veritátem, et non frustrábitur eam: * De fructu ventris tui ponam super sedem tuam.
- 131:12 Si custodíerint fílii tui testaméntum meum, * et testimónia mea hæc, quæ docébo eos:
- Et fílii eórum usque in sǽculum, * sedébunt super sedem tuam.
- 131:13 Quóniam elégit Dóminus Sion: * elégit eam in habitatiónem sibi.
- 131:14 Hæc réquies mea in sǽculum sǽculi: * hic habitábo quóniam elégi eam.
- 131:15 Víduam eius benedícens benedícam: * páuperes eius saturábo pánibus.
- 131:16 Sacerdótes eius índuam salutári: * et sancti eius exsultatióne exsultábunt.
- 131:17 Illuc prodúcam cornu David, * parávi lucérnam Christo meo.
- 131:18 Inimícos eius índuam confusióne: * super ipsum autem efflorébit sanctificátio mea.
2 Cor 10:17-18
Fratres: Qui gloriátur, in Dómino gloriétur. Non enim qui seípsum comméndat, ille probátus est; sed quem Deus comméndat.
R. Deo grátias.
Iesu, coróna Vírginum,
Quem Mater illa cóncipit
Quæ sola Virgo párturit,
Hæc vota clemens áccipe:
Qui pergis inter lília
Septus choréis Vírginum,
Sponsus decórus glória
Sponsísque reddens prǽmia.
Quocúmque tendis, Vírgines
Sequúntur, atque láudibus
Post te canéntes cúrsitant,
Hymnósque dulces pérsonant;
Te deprecámur súpplices,
Nostris ut addas sénsibus
Nescíre prorsus ómnia
Corruptiónis vúlnera.
Virtus, honor, laus, glória
Deo Patri cum Fílio,
Sancto simul Paráclito,
In sæculórum sǽcula.
Amen.
- V.
- Diffúsa est grátia in lábiis tuis.
- R.
- Proptérea benedíxit te Deus in ætérnum.
Canticum B. Mariæ Virginis
- 1:46 Magníficat ✠ * ánima mea Dóminum.
- 1:47 Et exsultávit spíritus meus: * in Deo, salutári meo.
- 1:48 Quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ: * ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes.
- 1:49 Quia fecit mihi magna qui potens est: * et sanctum nomen eius.
- 1:50 Et misericórdia eius, a progénie in progénies: * timéntibus eum.
- 1:51 Fecit poténtiam in brácchio suo: * dispérsit supérbos mente cordis sui.
- 1:52 Depósuit poténtes de sede: * et exaltávit húmiles.
- 1:53 Esuriéntes implévit bonis: * et dívites dimísit inánes.
- 1:54 Suscépit Israël púerum suum: * recordátus misericórdiæ suæ.
- 1:55 Sicut locútus est ad patres nostros: * Ábraham, et sémini eius in sǽcula.
- V.
- Dómine, exáudi oratiónem meam.
- R.
- Et clamor meus ad te véniat.
Orémus.
Exáudi nos, Deus, salutáris noster: ut sicut de beátæ Claræ Vírginis tuæ festivitáte gaudémus; ita piæ devotiónis erudiámur afféctu.
Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
R. Amen.
- V.
- Dómine, exáudi oratiónem meam.
- R.
- Et clamor meus ad te véniat.
- V.
- Benedicámus Dómino.
- R.
- Deo grátias.
- V.
- Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
- R.
- Amen.