B
S. Cajetani Confessoris III. classis
1962 Pre-1955

S. Cajetani Confessoris

III. classis
Ad Laudes
V.
Deus in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Allelúia.

Ant. Exaltáte * Dóminum Deum nostrum, et adoráte in monte sancto eius.

Psalmus 98 [1]

  1. 98:1 Dóminus regnávit, irascántur pópuli: * qui sedet super Chérubim, moveátur terra.
  2. 98:2 Dóminus in Sion magnus: * et excélsus super omnes pópulos.
  3. 98:3 Confiteántur nómini tuo magno: quóniam terríbile, et sanctum est: * et honor regis iudícium díligit.
  4. 98:4 Tu parásti directiónes: * iudícium et iustítiam in Iacob tu fecísti.
  5. 98:5 Exaltáte Dóminum, Deum nostrum, et adoráte scabéllum pedum eius: * quóniam sanctum est.
  6. 98:6 Móyses et Aaron in sacerdótibus eius: * et Sámuel inter eos, qui ínvocant nomen eius:
  7. Invocábant Dóminum, et ipse exaudiébat eos: * in colúmna nubis loquebátur ad eos.
  8. 98:7 Custodiébant testimónia eius, * et præcéptum quod dedit illis.
  9. 98:8 Dómine, Deus noster, tu exaudiébas eos: * Deus, tu propítius fuísti eis, et ulcíscens in omnes adinventiónes eórum.
  10. 98:9 Exaltáte Dóminum, Deum nostrum, et adoráte in monte sancto eius: * quóniam sanctus Dóminus, Deus noster.
Ant. Éripe me * de inimícis meis, Dómine, ad te confúgi.

Psalmus 142 [2]

  1. 142:1 Dómine, exáudi oratiónem meam: áuribus pércipe obsecratiónem meam in veritáte tua: * exáudi me in tua iustítia.
  2. 142:2 Et non intres in iudícium cum servo tuo: * quia non iustificábitur in conspéctu tuo omnis vivens.
  3. 142:3 Quia persecútus est inimícus ánimam meam: * humiliávit in terra vitam meam.
  4. Collocávit me in obscúris sicut mórtuos sǽculi: * et anxiátus est super me spíritus meus, in me turbátum est cor meum.
  5. 142:5 Memor fui diérum antiquórum, meditátus sum in ómnibus opéribus tuis: * in factis mánuum tuárum meditábar.
  6. 142:6 Expándi manus meas ad te: * ánima mea sicut terra sine aqua tibi.
  7. 142:7 Velóciter exáudi me, Dómine: * defécit spíritus meus.
  8. Non avértas fáciem tuam a me: * et símilis ero descendéntibus in lacum.
  9. 142:8 Audítam fac mihi mane misericórdiam tuam: * quia in te sperávi.
  10. Notam fac mihi viam, in qua ámbulem: * quia ad te levávi ánimam meam.
  11. 142:9 Éripe me de inimícis meis, Dómine, ad te confúgi: * doce me fácere voluntátem tuam, quia Deus meus es tu.
  12. 142:10 Spíritus tuus bonus dedúcet me in terram rectam: * propter nomen tuum, Dómine, vivificábis me, in æquitáte tua.
  13. 142:11 Edúces de tribulatióne ánimam meam: * et in misericórdia tua dispérdes inimícos meos.
  14. 142:12 Et perdes omnes, qui tríbulant ánimam meam: * quóniam ego servus tuus sum.
Ant. Benedixísti, * Dómine, terram tuam: remisísti iniquitátem plebis tuæ.

Psalmus 84 [3]

  1. 84:2 Benedixísti, Dómine, terram tuam: * avertísti captivitátem Iacob.
  2. 84:3 Remisísti iniquitátem plebis tuæ: * operuísti ómnia peccáta eórum.
  3. 84:4 Mitigásti omnem iram tuam: * avertísti ab ira indignatiónis tuæ.
  4. 84:5 Convérte nos, Deus, salutáris noster: * et avérte iram tuam a nobis.
  5. 84:6 Numquid in ætérnum irascéris nobis? * aut exténdes iram tuam a generatióne in generatiónem?
  6. 84:7 Deus, tu convérsus vivificábis nos: * et plebs tua lætábitur in te.
  7. 84:8 Osténde nobis, Dómine, misericórdiam tuam: * et salutáre tuum da nobis.
  8. 84:9 Áudiam quid loquátur in me Dóminus Deus: * quóniam loquétur pacem in plebem suam.
  9. Et super sanctos suos: * et in eos, qui convertúntur ad cor.
  10. 84:10 Verúmtamen prope timéntes eum salutáre ipsíus: * ut inhábitet glória in terra nostra.
  11. 84:11 Misericórdia, et véritas obviavérunt sibi: * iustítia, et pax osculátæ sunt.
  12. 84:12 Véritas de terra orta est: * et iustítia de cælo prospéxit.
  13. 84:13 Étenim Dóminus dabit benignitátem: * et terra nostra dabit fructum suum.
  14. 84:14 Iustítia ante eum ambulábit: * et ponet in via gressus suos.
Ant. In Dómino iustificábitur * et laudábitur omne semen Israël.

Canticum Isaiæ [4]

  1. 45:15 Vere tu es Deus abscónditus, * Deus Israël, Salvátor.
  2. 45:16 Confúsi sunt, et erubuérunt omnes: * simul abiérunt in confusiónem fabricatóres errórum.
  3. 45:17 Israël salvátus est in Dómino salúte ætérna: * non confundémini, et non erubescétis usque in sǽculum sǽculi.
  4. 45:18 Quia hæc dicit Dóminus creans cælos, * ipse Deus formans terram, et fáciens eam, ipse plastes eius:
  5. 45:19 Non in vanum creávit eam, ut habitarétur, formávit eam: * Ego Dóminus, et non est álius.
  6. 45:20 Non in abscóndito locútus sum, * in loco terræ tenebróso:
  7. 45:21 Non dixi sémini Iacob frustra: Quǽrite me: * ego Dóminus loquens iustítiam, annúntians recta.
  8. 45:22 Congregámini, et veníte, et accédite simul * qui salváti estis ex géntibus:
  9. 45:23 Nesciérunt qui levant lignum sculptúræ suæ, * et rogant deum non salvántem.
  10. 45:24 Annuntiáte, et veníte, et consiliámini simul: * Quis audítum fecit hoc ab inítio, ex tunc prædíxit illud?
  11. 45:25 Numquid non ego Dóminus, et non est ultra Deus absque me? * Deus iustus, et salvans non est præter me.
  12. 45:26 Convertímini ad me, et salvi éritis, omnes fines terræ: * quia ego Deus, et non est álius.
  13. 45:27 In memetípso iurávi, egrediétur de ore meo iustítiæ verbum, * et non revertétur:
  14. 45:28 Quia mihi curvábitur omne genu, * et iurábit omnis lingua.
  15. 45:29 Ergo in Dómino, dicet, meæ sunt iustítiæ et impérium: * ad eum vénient, et confundéntur omnes qui repúgnant ei.
  16. 45:30 In Dómino iustificábitur, et laudábitur * omne semen Israël.
Ant. Lauda, * Ierúsalem, Dóminum.

Psalmus 147 [5]

  1. 147:1 Lauda, Ierúsalem, Dóminum: * lauda Deum tuum, Sion.
  2. 147:2 Quóniam confortávit seras portárum tuárum: * benedíxit fíliis tuis in te.
  3. 147:3 Qui pósuit fines tuos pacem: * et ádipe fruménti sátiat te.
  4. 147:4 Qui emíttit elóquium suum terræ: * velóciter currit sermo eius.
  5. 147:5 Qui dat nivem sicut lanam: * nébulam sicut cínerem spargit.
  6. 147:6 Mittit crystállum suam sicut buccéllas: * ante fáciem frígoris eius quis sustinébit?
  7. 147:7 Emíttet verbum suum, et liquefáciet ea: * flabit spíritus eius, et fluent aquæ.
  8. 147:8 Qui annúntiat verbum suum Iacob: * iustítias, et iudícia sua Israël.
  9. 147:9 Non fecit táliter omni natióni: * et iudícia sua non manifestávit eis.

Sir 31:8-9

Beátus vir, qui invéntus est sine mácula, et qui post aurum non ábiit, nec sperávit in pecúnia et thesáuris. Quis est hic, et laudábimus eum? fecit enim mirabília in vita sua.

R. Deo grátias.

Capitulum Hymnus Versus

Iesu, coróna célsior,

Et véritas sublímior,

Qui confiténti sérvulo

Reddis perénne prǽmium:

Da supplicánti cœ́tui,

Huius rogátu, nóxii

Remissiónem críminis,

Rumpéndo nexum vínculi.

Anni revérso témpore,

Dies refúlsit lúmine,

Quo Sanctus hic de córpore

Migrávit inter sídera.

Hic vana terræ gáudia,

Et luculénta prǽdia,

Pollúta sorde députans,

Ovans tenet cæléstia.

Te, Christe, Rex piíssime,

Hic confiténdo iúgiter,

Calcávit artes dǽmonum,

Sævúmque avérni príncipem.

Virtúte clarus, et fide,

Confessióne sédulus,

Ieiúna membra déferens,

Dapes supérnas óbtinet.

Proínde te piíssime

Precámur omnes súpplices:

Nobis ut huius grátia

Pœnas remíttas débitas.

Patri perénnis glória,

Natóque Patris único,

Sanctóque sit Paráclito,

Per omne semper sǽculum.

Amen.

V.
Iustum dedúxit Dóminus per vias rectas.
R.
Et osténdit illi regnum Dei.
Ant. Nolíte sollíciti esse * dicéntes: Quid manducábimus aut quid bibémus? scit enim Pater vester quid vobis necésse sit.

Canticum Zachariæ

  1. 1:68 Benedíctus Dóminus, Deus Israël: * quia visitávit, et fecit redemptiónem plebis suæ:
  2. 1:69 Et eréxit cornu salútis nobis: * in domo David, púeri sui.
  3. 1:70 Sicut locútus est per os sanctórum, * qui a sǽculo sunt, prophetárum eius:
  4. 1:71 Salútem ex inimícis nostris, * et de manu ómnium, qui odérunt nos.
  5. 1:72 Ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris: * et memorári testaménti sui sancti.
  6. 1:73 Iusiurándum, quod iurávit ad Ábraham patrem nostrum, * datúrum se nobis:
  7. 1:74 Ut sine timóre, de manu inimicórum nostrórum liberáti, * serviámus illi.
  8. 1:75 In sanctitáte, et iustítia coram ipso, * ómnibus diébus nostris.
  9. 1:76 Et tu, puer, Prophéta Altíssimi vocáberis: * præíbis enim ante fáciem Dómini, paráre vias eius:
  10. 1:77 Ad dandam sciéntiam salútis plebi eius: * in remissiónem peccatórum eórum:
  11. 1:78 Per víscera misericórdiæ Dei nostri: * in quibus visitávit nos, óriens ex alto:
  12. 1:79 Illumináre his, qui in ténebris, et in umbra mortis sedent: * ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.
Preces Feriales{omittitur}
V.
Dómine, exáudi oratiónem meam.
R.
Et clamor meus ad te véniat.

Orémus.

Deus, qui beáto Caietáno Confessóri tuo apostólicam vivéndi formam imitári tribuísti: da nobis, eius intercessióne et exémplo, in te semper confídere et sola cæléstia desideráre.

Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

R. Amen.

Commemoratio S. Donati Episcopi et Martyris

Ant. Qui odit ánimam suam in hoc mundo, in vitam ætérnam custódit eam.
V.
Iustus ut palma florébit.
R.
Sicut cedrus Líbani multiplicábitur.

Orémus.

Deus, tuórum glória sacerdótum: præsta, quǽsumus, ut sancti Martyris tui et Epíscopi Donáti, cuius festa gérimus, sentiámus auxílium.

Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

R. Amen.

V.
Dómine, exáudi oratiónem meam.
R.
Et clamor meus ad te véniat.
V.
Benedicámus Dómino.
R.
Deo grátias.
V.
Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
R.
Amen.