B
S. Mariæ Magdalenæ Pœnitentis III. classis
1962 Pre-1955

S. Mariæ Magdalenæ Pœnitentis

III. classis
Ad Matutinum
V.
Dómine, lábia + mea apéries.
R.
Et os meum annuntiábit laudem tuam.
V.
Deus in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Allelúia.

Invitatorium

Ant. Laudémus Deum nostrum * In conversióne Maríæ Magdalénæ.

Veníte, exsultémus Dómino, iubilémus Deo, salutári nostro: præoccupémus fáciem eius in confessióne, et in psalmis iubilémus ei.

Ant. Laudémus Deum nostrum * In conversióne Maríæ Magdalénæ.

Quóniam Deus magnus Dóminus, et Rex magnus super omnes deos, quóniam non repéllet Dóminus plebem suam: quia in manu eius sunt omnes fines terræ, et altitúdines móntium ipse cónspicit.

Ant. In conversióne Maríæ Magdalénæ.

Quóniam ipsíus est mare, et ipse fecit illud, et áridam fundavérunt manus eius (genuflectitur) veníte, adorémus, et procidámus ante Deum: plorémus coram Dómino, qui fecit nos, quia ipse est Dóminus, Deus noster; nos autem pópulus eius, et oves páscuæ eius.

Ant. Laudémus Deum nostrum * In conversióne Maríæ Magdalénæ.

Hódie, si vocem eius audiéritis, nolíte obduráre corda vestra, sicut in exacerbatióne secúndum diem tentatiónis in desérto: ubi tentavérunt me patres vestri, probavérunt et vidérunt ópera mea.

Ant. In conversióne Maríæ Magdalénæ.

Quadragínta annis próximus fui generatióni huic, et dixi: Semper hi errant corde, ipsi vero non cognovérunt vias meas: quibus iurávi in ira mea: Si introíbunt in réquiem meam.

Ant. Laudémus Deum nostrum * In conversióne Maríæ Magdalénæ.

V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. In conversióne Maríæ Magdalénæ.

Ant. Laudémus Deum nostrum * In conversióne Maríæ Magdalénæ.

Hymnus

María castis ósculis

Lambit Dei vestígia,

Fletu rigat, tergit comis,

Detérsa nardo pérlinit.

Deo Patri sit glória,

Eiúsque soli Fílio,

Cum Spíritu Paráclito,

Nunc, et per omne sǽculum.

Amen.

Ad Nocturnum

Ant. Speciósus forma * præ fíliis hóminum, diffúsa est grátia in lábiis tuis.

Psalmus 44(2a-10b) [1]

  1. 44:2 Eructávit cor meum verbum bonum: * dico ego ópera mea Regi.
  2. Lingua mea cálamus scribæ: * velóciter scribéntis.
  3. 44:3 Speciósus forma præ fíliis hóminum, diffúsa est grátia in lábiis tuis: * proptérea benedíxit te Deus in ætérnum.
  4. 44:4 Accíngere gládio tuo super femur tuum, * potentíssime.
  5. 44:5 Spécie tua et pulchritúdine tua: * inténde, próspere procéde, et regna.
  6. Propter veritátem, et mansuetúdinem, et iustítiam: * et dedúcet te mirabíliter déxtera tua.
  7. 44:6 Sagíttæ tuæ acútæ, pópuli sub te cadent: * in corda inimicórum Regis.
  8. 44:7 Sedes tua, Deus, in sǽculum sǽculi: * virga directiónis virga regni tui.
  9. 44:8 Dilexísti iustítiam, et odísti iniquitátem: * proptérea unxit te Deus, Deus tuus, óleo lætítiæ præ consórtibus tuis.
  10. 44:9 Myrrha, et gutta, et cásia a vestiméntis tuis, a dómibus ebúrneis: * ex quibus delectavérunt te fíliæ regum in honóre tuo.
  11. 44:10 Ástitit regína a dextris tuis in vestítu deauráto: * circúmdata varietáte.
Ant. Confitebúntur tibi * pópuli Deus in ætérnum.

Psalmus 44(11-18b) [2]

  1. 44:11 Audi fília, et vide, et inclína aurem tuam: * et oblivíscere pópulum tuum et domum patris tui.
  2. 44:12 Et concupíscet Rex decórem tuum: * quóniam ipse est Dóminus Deus tuus, et adorábunt eum.
  3. 44:13 Et fíliæ Tyri in munéribus * vultum tuum deprecabúntur: omnes dívites plebis.
  4. 44:14 Omnis glória eius fíliæ Regis ab intus, * in fímbriis áureis circumamícta varietátibus.
  5. 44:15 Adducéntur Regi vírgines post eam: * próximæ eius afferéntur tibi.
  6. 44:16 Afferéntur in lætítia et exsultatióne: * adducéntur in templum Regis.
  7. 44:17 Pro pátribus tuis nati sunt tibi fílii: * constítues eos príncipes super omnem terram.
  8. 44:18 Mémores erunt nóminis tui: * in omni generatióne et generatiónem.
  9. Proptérea pópuli confitebúntur tibi in ætérnum: * et in sǽculum sǽculi.
Ant. Adiútor in tribulatiónibus * Deus noster.

Psalmus 45 [3]

  1. 45:2 Deus noster refúgium, et virtus: * adiútor in tribulatiónibus, quæ invenérunt nos nimis.
  2. 45:3 Proptérea non timébimus dum turbábitur terra: * et transferéntur montes in cor maris.
  3. 45:4 Sonuérunt, et turbátæ sunt aquæ eórum: * conturbáti sunt montes in fortitúdine eius.
  4. 45:5 Flúminis ímpetus lætíficat civitátem Dei: * sanctificávit tabernáculum suum Altíssimus.
  5. 45:6 Deus in médio eius, non commovébitur: * adiuvábit eam Deus mane dilúculo.
  6. 45:7 Conturbátæ sunt gentes, et inclináta sunt regna: * dedit vocem suam, mota est terra.
  7. 45:8 Dóminus virtútum nobíscum: * suscéptor noster Deus Iacob.
  8. 45:9 Veníte, et vidéte ópera Dómini, quæ pósuit prodígia super terram: * áuferens bella usque ad finem terræ.
  9. 45:10 Arcum cónteret, et confrínget arma: * et scuta combúret igni.
  10. 45:11 Vacáte, et vidéte quóniam ego sum Deus: * exaltábor in géntibus, et exaltábor in terra.
  11. 45:12 Dóminus virtútum nobíscum: * suscéptor noster Deus Iacob.
Ant. Magnus Dóminus * et laudábilis nimis in civitáte Dei nostri.

Psalmus 47 [4]

  1. 47:2 Magnus Dóminus, et laudábilis nimis in civitáte Dei nostri, in monte sancto eius.
  2. 47:3 Fundátur exsultatióne univérsæ terræ mons Sion, * látera Aquilónis, cívitas Regis magni.
  3. 47:4 Deus in dómibus eius cognoscétur: * cum suscípiet eam.
  4. 47:5 Quóniam ecce reges terræ congregáti sunt: * convenérunt in unum.
  5. 47:6 Ipsi vidéntes sic admiráti sunt, conturbáti sunt, commóti sunt: * tremor apprehéndit eos.
  6. 47:7 Ibi dolóres ut parturiéntis: * in spíritu veheménti cónteres naves Tharsis.
  7. 47:9 Sicut audívimus, sic vídimus in civitáte Dómini virtútum, in civitáte Dei nostri: * Deus fundávit eam in ætérnum.
  8. 47:10 Suscépimus, Deus, misericórdiam tuam, * in médio templi tui.
  9. 47:11 Secúndum nomen tuum, Deus, sic et laus tua in fines terræ: * iustítia plena est déxtera tua.
  10. 47:12 Lætétur mons Sion, et exsúltent fíliæ Iudæ: * propter iudícia tua, Dómine.
  11. 47:13 Circúmdate Sion, et complectímini eam: * narráte in túrribus eius.
  12. 47:14 Pónite corda vestra in virtúte eius: * et distribúite domos eius, ut enarrétis in progénie áltera.
  13. 47:15 Quóniam hic est Deus, Deus noster in ætérnum et in sǽculum sǽculi: * ipse reget nos in sǽcula.
Ant. Os meum loquétur * sapiéntiam: et meditátio cordis mei prudéntiam.

Psalmus 48(2-13) [5]

  1. 48:2 Audíte hæc, omnes gentes: * áuribus percípite omnes, qui habitátis orbem:
  2. 48:3 Quique terrígenæ, et fílii hóminum: * simul in unum dives et pauper.
  3. 48:4 Os meum loquétur sapiéntiam: * et meditátio cordis mei prudéntiam.
  4. 48:5 Inclinábo in parábolam aurem meam: * apériam in psaltério propositiónem meam.
  5. 48:6 Cur timébo in die mala? * iníquitas calcánei mei circúmdabit me:
  6. 48:7 Qui confídunt in virtúte sua: * et in multitúdine divitiárum suárum gloriántur.
  7. 48:8 Frater non rédimit, rédimet homo: * non dabit Deo placatiónem suam.
  8. 48:9 Et prétium redemptiónis ánimæ suæ: * et laborábit in ætérnum, et vivet adhuc in finem.
  9. 48:11 Non vidébit intéritum, cum víderit sapiéntes moriéntes: * simul insípiens, et stultus períbunt.
  10. Et relínquent aliénis divítias suas: * et sepúlcra eórum domus illórum in ætérnum.
  11. 48:12 Tabernácula eórum in progénie et progénie: * vocavérunt nómina sua in terris suis.
  12. 48:13 Et homo, cum in honóre esset, non intelléxit: * comparátus est iuméntis insipiéntibus, et símilis factus est illis.
Ant. Ne timúeris * cum dívite non descéndet in sepúlcrum glória eius.

Psalmus 48(14-21) [6]

  1. 48:14 Hæc via illórum scándalum ipsis: * et póstea in ore suo complacébunt.
  2. 48:15 Sicut oves in inférno pósiti sunt: * mors depáscet eos.
  3. Et dominabúntur eórum iusti in matutíno: * et auxílium eórum veteráscet in inférno a glória eórum.
  4. 48:16 Verúmtamen Deus rédimet ánimam meam de manu ínferi: * cum accéperit me.
  5. 48:17 Ne timúeris, cum dives factus fúerit homo: * et cum multiplicáta fúerit glória domus eius.
  6. 48:18 Quóniam cum interíerit, non sumet ómnia: * neque descéndet cum eo glória eius.
  7. 48:19 Quia ánima eius in vita ipsíus benedicétur: * confitébitur tibi cum beneféceris ei.
  8. 48:20 Introíbit usque in progénies patrum suórum: * et usque in ætérnum non vidébit lumen.
  9. 48:21 Homo, cum in honóre esset, non intelléxit: * comparátus est iuméntis insipiéntibus, et símilis factus est illis.
Ant. Deus deórum, * Dóminus locútus est.

Psalmus 49(1-15) [7]

  1. 49:1 Deus deórum, Dóminus locútus est: * et vocávit terram,
  2. A solis ortu usque ad occásum: * ex Sion spécies decóris eius.
  3. 49:3 Deus maniféste véniet: * Deus noster et non silébit.
  4. Ignis in conspéctu eius exardéscet: * et in circúitu eius tempéstas válida.
  5. 49:4 Advocábit cælum desúrsum: * et terram discérnere pópulum suum.
  6. 49:5 Congregáte illi sanctos eius: * qui órdinant testaméntum eius super sacrifícia.
  7. 49:6 Et annuntiábunt cæli iustítiam eius: * quóniam Deus iudex est.
  8. 49:7 Audi, pópulus meus, et loquar: Israël, et testificábor tibi: * Deus, Deus tuus ego sum.
  9. 49:8 Non in sacrifíciis tuis árguam te: * holocáusta autem tua in conspéctu meo sunt semper.
  10. 49:9 Non accípiam de domo tua vítulos: * neque de grégibus tuis hircos.
  11. 49:10 Quóniam meæ sunt omnes feræ silvárum: * iuménta in móntibus et boves.
  12. 49:11 Cognóvi ómnia volatília cæli: * et pulchritúdo agri mecum est.
  13. 49:12 Si esuríero, non dicam tibi: * meus est enim orbis terræ, et plenitúdo eius.
  14. 49:13 Numquid manducábo carnes taurórum? * aut sánguinem hircórum potábo?
  15. 49:14 Ímmola Deo sacrifícium laudis: * et redde Altíssimo vota tua.
  16. 49:15 Et ínvoca me in die tribulatiónis: * éruam te, et honorificábis me.
Ant. Intellégite, * qui obliviscímini Deum.

Psalmus 49(16-23) [8]

  1. 49:16 Peccatóri autem dixit Deus: * Quare tu enárras iustítias meas, et assúmis testaméntum meum per os tuum?
  2. 49:17 Tu vero odísti disciplínam: * et proiecísti sermónes meos retrórsum:
  3. 49:18 Si vidébas furem, currébas cum eo: * et cum adúlteris portiónem tuam ponébas.
  4. 49:19 Os tuum abundávit malítia: * et lingua tua concinnábat dolos.
  5. 49:20 Sedens advérsus fratrem tuum loquebáris, et advérsus fílium matris tuæ ponébas scándalum: * hæc fecísti, et tácui.
  6. 49:21 Existimásti, iníque, quod ero tui símilis: * árguam te, et státuam contra fáciem tuam.
  7. 49:22 Intellégite hæc, qui obliviscímini Deum: * nequándo rápiat, et non sit qui erípiat.
  8. 49:23 Sacrifícium laudis honorificábit me: * et illic iter, quo osténdam illi salutáre Dei.
Ant. Acceptábis sacrifícium * iustítiæ super altáre tuum, Dómine.

Psalmus 50 [9]

  1. 50:3 Miserére mei, Deus, * secúndum magnam misericórdiam tuam.
  2. Et secúndum multitúdinem miseratiónum tuárum, * dele iniquitátem meam.
  3. 50:4 Ámplius lava me ab iniquitáte mea: * et a peccáto meo munda me.
  4. 50:5 Quóniam iniquitátem meam ego cognósco: * et peccátum meum contra me est semper.
  5. 50:6 Tibi soli peccávi, et malum coram te feci: * ut iustificéris in sermónibus tuis, et vincas cum iudicáris.
  6. 50:7 Ecce enim, in iniquitátibus concéptus sum: * et in peccátis concépit me mater mea.
  7. 50:8 Ecce enim, veritátem dilexísti: * incérta et occúlta sapiéntiæ tuæ manifestásti mihi.
  8. 50:9 Aspérges me hyssópo, et mundábor: * lavábis me, et super nivem dealbábor.
  9. 50:10 Audítui meo dabis gáudium et lætítiam: * et exsultábunt ossa humiliáta.
  10. 50:11 Avérte fáciem tuam a peccátis meis: * et omnes iniquitátes meas dele.
  11. 50:12 Cor mundum crea in me, Deus: * et spíritum rectum ínnova in viscéribus meis.
  12. 50:13 Ne proícias me a fácie tua: * et spíritum sanctum tuum ne áuferas a me.
  13. 50:14 Redde mihi lætítiam salutáris tui: * et spíritu principáli confírma me.
  14. 50:15 Docébo iníquos vias tuas: * et ímpii ad te converténtur.
  15. 50:16 Líbera me de sanguínibus, Deus, Deus salútis meæ: * et exsultábit lingua mea iustítiam tuam.
  16. 50:17 Dómine, lábia mea apéries: * et os meum annuntiábit laudem tuam.
  17. 50:18 Quóniam si voluísses sacrifícium, dedíssem útique: * holocáustis non delectáberis.
  18. 50:19 Sacrifícium Deo spíritus contribulátus: * cor contrítum, et humiliátum, Deus, non despícies.
  19. 50:20 Benígne fac, Dómine, in bona voluntáte tua Sion: * ut ædificéntur muri Ierúsalem.
  20. 50:21 Tunc acceptábis sacrifícium iustítiæ, oblatiónes, et holocáusta: * tunc impónent super altáre tuum vítulos.
V.
Audítui meo dabis gáudium et lætítiam.
R.
Et exsultábunt ossa humiliáta.
Pater Noster dicitur secreto usque ad Et ne nos indúcas in tentatiónem:

Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:

V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:

R. Sed líbera nos a malo.

Absolutio.

A vínculis peccatórum nostrórum absólvat nos omnípotens et miséricors Dóminus.

R. Amen.

V.
Iube, Dómine, benedícere.

Benedictio.

Ille nos benedícat, qui sine fine vivit et regnat.

R. Amen.

De libro tértio Regum

Ieróboam quoque fílius Nabat Ephrathǽus de Saréda servus Salomónis, cuius mater erat nómine Sarva, múlier vídua, levávit manum contra regem.

Et hæc causa rebelliónis advérsus eum, quia Sálomon ædificávit Mello, et coæquávit voráginem civitátis David patris sui.

Erat autem Ieróboam vir fortis et potens; vidénsque Sálomon adolescéntem bonæ índolis et indústrium, constitúerat eum præféctum super tribúta univérsæ domus Ioseph.

3 Reg 11:26-28

V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.

R. Deo grátias.

R. María Magdaléne, et áltera María ibant dilúculo ad monuméntum:

* Iesum quem quǽritis, non est hic, surréxit sicut locútus est, præcédet vos in Galilǽam, ibi eum vidébitis.

V. Et valde mane una sabbatórum véniunt ad monuméntum, orto iam sole: et introëúntes vidérunt iúvenem sedéntem in dextris, qui dixit illis.

R. Iesum quem quǽritis, non est hic, surréxit sicut locútus est, præcédet vos in Galilǽam, ibi eum vidébitis.

V.
Iube, Dómine, benedícere.

Benedictio.

Cuius festum cólimus, ipsa intercédat pro nobis ad Dóminum.

R. Amen.

Factum est ígitur in témpore illo, ut Ieróboam egrederétur de Ierúsalem, et inveníret eum Ahías Silónites prophéta in via opértus pállio novo; erant autem duo tantum in agro.

Apprehendénsque Ahías pállium suum novum, quo coopértus erat, scidit in duódecim partes,

Et ait ad Ieróboam: Tolle tibi decem scissúras; hæc enim dicit Dóminus Deus Israël: Ecce ego scindam regnum de manu Salomónis, et dabo tibi decem tribus.

3 Reg 11:29-31

Vóluit ergo Sálomon interfícere Ieróboam, qui surréxit, et aufúgit in Ægýptum ad Sesac regem Ægýpti, et fuit in Ægýpto usque ad mortem Salomónis.

Réliquum autem verbórum Salomónis, et ómnia quæ fecit, et sapiéntia eius, ecce univérsa scripta sunt in libro verbórum diérum Salomónis.

Dies autem, quos regnávit Sálomon in Ierúsalem super omnem Israël, quadragínta anni sunt.

Dormivítque Sálomon cum pátribus suis, et sepúltus est in civitáte David patris sui: regnavítque Róboam fílius eius pro eo.

3 Reg 11:40-43

V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.

R. Deo grátias.

R. Tulérunt Dóminum meum, et néscio, ubi posuérunt eum. Dicunt ei Angeli: Múlier, quid ploras? surréxit sicut dixit:

* Præcédet vos in Galilǽam: ibi eum vidébitis.

V. Cum ergo fleret, inclinávit se, et prospéxit in monuméntum: et vidit duos Angelos in albis, sedéntes, qui dicunt ei.

R. Præcédet vos in Galilǽam: ibi eum vidébitis.

V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

R. Præcédet vos in Galilǽam: ibi eum vidébitis.

V.
Iube, Dómine, benedícere.

Benedictio.

Ad societátem cívium supernórum perdúcat nos Rex Angelórum.

R. Amen.

Sermo sancti Gregórii Papæ

Homilia 25 in Evangelia

María Magdaléne, quæ fúerat in civitáte peccátrix, amándo veritátem, lavit lácrimis máculas críminis: et vox Veritátis implétur, qua dícitur: Dimíssa sunt ei peccáta multa, quia diléxit multum. Quæ enim prius frígida peccándo remánserat, póstmodum amándo fórtiter ardébat. Quæ a monuménto Dómini, étiam discípulis recedéntibus, non recedébat. Exquirébat quem non invénerat; flebat inquiréndo, et amóris sui igne succénsa, eius, quem ablátum crédidit, ardébat desidério. Unde cóntigit, ut eum sola tunc vidéret, quæ remánserat ut quǽreret: quia nimírum virtus boni óperis perseverántia est.

V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.

R. Deo grátias.

Te Deum

Te Deum laudámus: * te Dóminum confitémur.

Te ætérnum Patrem * omnis terra venerátur.

Tibi omnes Ángeli, * tibi Cæli, et univérsæ Potestátes:

Tibi Chérubim et Séraphim * incessábili voce proclámant:

Fit reverentia Sanctus, Sanctus, Sanctus * Dóminus Deus Sábaoth.

Pleni sunt cæli et terra * maiestátis glóriæ tuæ.

Te gloriósus * Apostolórum chorus,

Te Prophetárum * laudábilis númerus,

Te Mártyrum candidátus * laudat exércitus.

Te per orbem terrárum * sancta confitétur Ecclésia,

Patrem * imménsæ maiestátis;

Venerándum tuum verum * et únicum Fílium;

Sanctum quoque * Paráclitum Spíritum.

Tu Rex glóriæ, * Christe.

Tu Patris * sempitérnus es Fílius.

Fit reverentia Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem: * non horruísti Vírginis úterum.

Tu, devícto mortis acúleo, * aperuísti credéntibus regna cælórum.

Tu ad déxteram Dei sedes, * in glória Patris.

Iudex créderis * esse ventúrus.

Sequens versus dicitur flexis genibus Te ergo quǽsumus, tuis fámulis súbveni, * quos pretióso sánguine redemísti.

Ætérna fac cum Sanctis tuis * in glória numerári.

Salvum fac pópulum tuum, Dómine, * et bénedic hereditáti tuæ.

Et rege eos, * et extólle illos usque in ætérnum.

Per síngulos dies * benedícimus te.

Fit reverentia, secundum consuetudinem Et laudámus nomen tuum in sǽculum, * et in sǽculum sǽculi.

Dignáre, Dómine, die isto * sine peccáto nos custodíre.

Miserére nostri, Dómine, * miserére nostri.

Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, * quemádmodum sperávimus in te.

In te, Dómine, sperávi: * non confúndar in ætérnum.

Reliqua omittuntur, nisi Laudes separandæ sint.

V.
Dómine, exáudi oratiónem meam.
R.
Et clamor meus ad te véniat.

Orémus.

Beátæ Maríæ Magdalénæ, quǽsumus, Dómine, suffrágiis adiuvémur: cuius précibus exorátus, quatriduánum fratrem Lázarum vivum ab ínferis resuscitásti:

Qui vivis et regnas cum Deo Patre, in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

R. Amen.

V.
Dómine, exáudi oratiónem meam.
R.
Et clamor meus ad te véniat.
V.
Benedicámus Dómino.
R.
Deo grátias.
V.
Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
R.
Amen.