B
Dominica VI Post Pentecosten II. classis
1962 Pre-1955

Dominica VI Post Pentecosten

II. classis
Ad Matutinum
V.
Dómine, lábia + mea apéries.
R.
Et os meum annuntiábit laudem tuam.
V.
Deus in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Allelúia.

Invitatorium

Ant. Dóminum, qui fecit nos, * Veníte, adorémus.

Veníte, exsultémus Dómino, iubilémus Deo, salutári nostro: præoccupémus fáciem eius in confessióne, et in psalmis iubilémus ei.

Ant. Dóminum, qui fecit nos, * Veníte, adorémus.

Quóniam Deus magnus Dóminus, et Rex magnus super omnes deos, quóniam non repéllet Dóminus plebem suam: quia in manu eius sunt omnes fines terræ, et altitúdines móntium ipse cónspicit.

Ant. Veníte, adorémus.

Quóniam ipsíus est mare, et ipse fecit illud, et áridam fundavérunt manus eius (genuflectitur) veníte, adorémus, et procidámus ante Deum: plorémus coram Dómino, qui fecit nos, quia ipse est Dóminus, Deus noster; nos autem pópulus eius, et oves páscuæ eius.

Ant. Dóminum, qui fecit nos, * Veníte, adorémus.

Hódie, si vocem eius audiéritis, nolíte obduráre corda vestra, sicut in exacerbatióne secúndum diem tentatiónis in desérto: ubi tentavérunt me patres vestri, probavérunt et vidérunt ópera mea.

Ant. Veníte, adorémus.

Quadragínta annis próximus fui generatióni huic, et dixi: Semper hi errant corde, ipsi vero non cognovérunt vias meas: quibus iurávi in ira mea: Si introíbunt in réquiem meam.

Ant. Dóminum, qui fecit nos, * Veníte, adorémus.

V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Veníte, adorémus.

Ant. Dóminum, qui fecit nos, * Veníte, adorémus.

Hymnus

Nocte surgéntes vigilémus omnes,

Semper in psalmis meditémur, atque

Voce concórdi Dómino canámus

Dúlciter hymnos.

Ut pio Regi páriter canéntes,

Cum suis Sanctis mereámur aulam

Íngredi cæli, simul et perénnem

Dúcere vitam.

Præstet hoc nobis Déitas beáta

Patris, ac Nati, paritérque Sancti

Spíritus, cuius résonat per omnem

Glória mundum.

Amen.

Ad Nocturnum

Ant. Beátus vir * qui in lege Dómini meditátur.

Psalmus 1 [1]

  1. 1:1 Beátus vir, qui non ábiit in consílio impiórum, et in via peccatórum non stetit, * et in cáthedra pestiléntiæ non sedit:
  2. 1:2 Sed in lege Dómini volúntas eius, * et in lege eius meditábitur die ac nocte.
  3. 1:3 Et erit tamquam lignum, quod plantátum est secus decúrsus aquárum, * quod fructum suum dabit in témpore suo:
  4. Et fólium eius non défluet: * et ómnia quæcúmque fáciet, prosperabúntur.
  5. 1:4 Non sic ímpii, non sic: * sed tamquam pulvis, quem próicit ventus a fácie terræ.
  6. 1:5 Ídeo non resúrgent ímpii in iudício: * neque peccatóres in concílio iustórum.
  7. 1:6 Quóniam novit Dóminus viam iustórum: * et iter impiórum períbit.
Ant. Servíte Dómino * in timóre, et exsultáte ei cum tremóre.

Psalmus 2 [2]

  1. 2:1 Quare fremuérunt gentes: * et pópuli meditáti sunt inánia?
  2. 2:2 Astitérunt reges terræ, et príncipes convenérunt in unum * advérsus Dóminum, et advérsus Christum eius.
  3. 2:3 Dirumpámus víncula eórum: * et proiciámus a nobis iugum ipsórum.
  4. 2:4 Qui hábitat in cælis, irridébit eos: * et Dóminus subsannábit eos.
  5. 2:5 Tunc loquétur ad eos in ira sua, * et in furóre suo conturbábit eos.
  6. 2:6 Ego autem constitútus sum Rex ab eo super Sion montem sanctum eius, * prǽdicans præcéptum eius.
  7. 2:7 Dóminus dixit ad me: * Fílius meus es tu, ego hódie génui te.
  8. 2:8 Póstula a me, et dabo tibi gentes hereditátem tuam, * et possessiónem tuam términos terræ.
  9. 2:9 Reges eos in virga férrea, * et tamquam vas fíguli confrínges eos.
  10. 2:10 Et nunc, reges, intellégite: * erudímini, qui iudicátis terram.
  11. 2:11 Servíte Dómino in timóre: * et exsultáte ei cum tremóre.
  12. 2:12 Apprehéndite disciplínam, nequándo irascátur Dóminus, * et pereátis de via iusta.
  13. 2:13 Cum exárserit in brevi ira eius: * beáti omnes qui confídunt in eo.
Ant. Exsúrge, * Dómine, salvum me fac, Deus meus.

Psalmus 3 [3]

  1. 3:2 Dómine, quid multiplicáti sunt qui tríbulant me? * multi insúrgunt advérsum me.
  2. 3:3 Multi dicunt ánimæ meæ: * Non est salus ipsi in Deo eius.
  3. 3:4 Tu autem, Dómine, suscéptor meus es, * glória mea, et exáltans caput meum.
  4. 3:5 Voce mea ad Dóminum clamávi: * et exaudívit me de monte sancto suo.
  5. 3:6 Ego dormívi, et soporátus sum: * et exsurréxi, quia Dóminus suscépit me.
  6. 3:7 Non timébo míllia pópuli circumdántis me: * exsúrge, Dómine, salvum me fac, Deus meus.
  7. 3:8 Quóniam tu percussísti omnes adversántes mihi sine causa: * dentes peccatórum contrivísti.
  8. 3:9 Dómini est salus: * et super pópulum tuum benedíctio tua.
Ant. Quam admirábile * est nomen tuum, Dómine, in univérsa terra!

Psalmus 8 [4]

  1. 8:2 Dómine, Dóminus noster, * quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra!
  2. Quóniam eleváta est magnificéntia tua, * super cælos.
  3. 8:3 Ex ore infántium et lacténtium perfecísti laudem propter inimícos tuos, * ut déstruas inimícum et ultórem.
  4. 8:4 Quóniam vidébo cælos tuos, ópera digitórum tuórum: * lunam et stellas, quæ tu fundásti.
  5. 8:5 Quid est homo quod memor es eius? * aut fílius hóminis, quóniam vísitas eum?
  6. 8:6 Minuísti eum paulo minus ab Ángelis, glória et honóre coronásti eum: * et constituísti eum super ópera mánuum tuárum.
  7. 8:8 Ómnia subiecísti sub pédibus eius, * oves et boves univérsas: ínsuper et pécora campi.
  8. 8:9 Vólucres cæli, et pisces maris, * qui perámbulant sémitas maris.
  9. 8:10 Dómine, Dóminus noster, * quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra!
Ant. Sedísti super thronum * qui iúdicas iustítiam.

Psalmus 9(2-11) [5]

  1. 9:2 Confitébor tibi, Dómine, in toto corde meo: * narrábo ómnia mirabília tua.
  2. 9:3 Lætábor et exsultábo in te: * psallam nómini tuo, Altíssime.
  3. 9:4 In converténdo inimícum meum retrórsum: * infirmabúntur, et períbunt a fácie tua.
  4. 9:5 Quóniam fecísti iudícium meum et causam meam: * sedísti super thronum, qui iúdicas iustítiam.
  5. 9:6 Increpásti gentes, et périit ímpius: * nomen eórum delésti in ætérnum, et in sǽculum sǽculi.
  6. 9:7 Inimíci defecérunt frámeæ in finem: * et civitátes eórum destruxísti.
  7. Périit memória eórum cum sónitu: * et Dóminus in ætérnum pérmanet.
  8. 9:8 Parávit in iudício thronum suum: * et ipse iudicábit orbem terræ in æquitáte, iudicábit pópulos in iustítia.
  9. 9:10 Et factus est Dóminus refúgium páuperi: * adiútor in opportunitátibus, in tribulatióne.
  10. 9:11 Et sperent in te qui novérunt nomen tuum: * quóniam non dereliquísti quæréntes te, Dómine.
Ant. Exsúrge, Dómine, * non præváleat homo.

Psalmus 9(12-21) [6]

  1. 9:12 Psállite Dómino, qui hábitat in Sion: * annuntiáte inter gentes stúdia eius:
  2. 9:13 Quóniam requírens sánguinem eórum recordátus est: * non est oblítus clamórem páuperum.
  3. 9:14 Miserére mei, Dómine: * vide humilitátem meam de inimícis meis.
  4. 9:15 Qui exáltas me de portis mortis, * ut annúntiem omnes laudatiónes tuas in portis fíliæ Sion.
  5. 9:16 Exsultábo in salutári tuo: * infíxæ sunt gentes in intéritu, quem fecérunt.
  6. In láqueo isto, quem abscondérunt, * comprehénsus est pes eórum.
  7. 9:17 Cognoscétur Dóminus iudícia fáciens: * in opéribus mánuum suárum comprehénsus est peccátor.
  8. 9:18 Convertántur peccatóres in inférnum, * omnes gentes quæ obliviscúntur Deum.
  9. 9:19 Quóniam non in finem oblívio erit páuperis: * patiéntia páuperum non períbit in finem.
  10. 9:20 Exsúrge, Dómine, non confortétur homo: * iudicéntur gentes in conspéctu tuo.
  11. 9:21 Constítue, Dómine, legislatórem super eos: * ut sciant gentes quóniam hómines sunt.
Ant. Ut quid, Dómine, * recessísti longe?

Psalmus 9(22-32) [7]

  1. 9:22 Ut quid, Dómine, recessísti longe, * déspicis in opportunitátibus, in tribulatióne?
  2. 9:23 Dum supérbit ímpius, incénditur pauper: * comprehendúntur in consíliis quibus cógitant.
  3. 9:24 Quóniam laudátur peccátor in desidériis ánimæ suæ: * et iníquus benedícitur.
  4. 9:25 Exacerbávit Dóminum peccátor, * secúndum multitúdinem iræ suæ non quæret.
  5. 9:26 Non est Deus in conspéctu eius: * inquinátæ sunt viæ illíus in omni témpore.
  6. Auferúntur iudícia tua a fácie eius: * ómnium inimicórum suórum dominábitur.
  7. 9:27 Dixit enim in corde suo: * Non movébor a generatióne in generatiónem sine malo.
  8. 9:28 Cuius maledictióne os plenum est, et amaritúdine, et dolo: * sub lingua eius labor et dolor.
  9. 9:29 Sedet in insídiis cum divítibus in occúltis: * ut interfíciat innocéntem.
  10. 9:30 Óculi eius in páuperem respíciunt: * insidiátur in abscóndito, quasi leo in spelúnca sua.
  11. Insidiátur ut rápiat páuperem: * rápere páuperem, dum áttrahit eum.
  12. 9:31 In láqueo suo humiliábit eum: * inclinábit se, et cadet, cum dominátus fúerit páuperum.
  13. 9:32 Dixit enim in corde suo: Oblítus est Deus, * avértit fáciem suam ne vídeat in finem.
Ant. Exsúrge, * Dómine Deus, exaltétur manus tua.

Psalmus 9(33-39) [8]

  1. 9:33 Exsúrge, Dómine Deus, exaltétur manus tua: * ne obliviscáris páuperum.
  2. 9:34 Propter quid irritávit ímpius Deum? * dixit enim in corde suo: Non requíret.
  3. 9:35 Vides quóniam tu labórem et dolórem consíderas: * ut tradas eos in manus tuas.
  4. Tibi derelíctus est pauper: * órphano tu eris adiútor.
  5. 9:36 Cóntere brácchium peccatóris et malígni: * quærétur peccátum illíus, et non inveniétur.
  6. 9:37 Dóminus regnábit in ætérnum, et in sǽculum sǽculi: * períbitis, gentes, de terra illíus.
  7. 9:38 Desidérium páuperum exaudívit Dóminus: * præparatiónem cordis eórum audívit auris tua.
  8. 9:39 Iudicáre pupíllo et húmili, * ut non appónat ultra magnificáre se homo super terram.
Ant. Iustus Dóminus * et iustítiam diléxit.

Psalmus 10 [9]

  1. 10:2 In Dómino confído: quómodo dícitis ánimæ meæ: * Tránsmigra in montem sicut passer?
  2. 10:3 Quóniam ecce peccatóres intendérunt arcum, paravérunt sagíttas suas in pháretra, * ut sagíttent in obscúro rectos corde.
  3. 10:4 Quóniam quæ perfecísti, destruxérunt: * iustus autem quid fecit?
  4. 10:5 Dóminus in templo sancto suo, * Dóminus in cælo sedes eius.
  5. Óculi eius in páuperem respíciunt: * pálpebræ eius intérrogant fílios hóminum.
  6. 10:6 Dóminus intérrogat iustum et ímpium: * qui autem díligit iniquitátem, odit ánimam suam.
  7. 10:7 Pluet super peccatóres láqueos: * ignis, et sulphur, et spíritus procellárum pars cálicis eórum.
  8. 10:8 Quóniam iustus Dóminus, et iustítias diléxit: * æquitátem vidit vultus eius.
V.
Prævenérunt óculi mei ad te dilúculo.
R.
Ut meditárer elóquia tua, Dómine.
Pater Noster dicitur secreto usque ad Et ne nos indúcas in tentatiónem:

Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:

V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:

R. Sed líbera nos a malo.

Absolutio.

Exáudi, Dómine Iesu Christe, preces servórum tuórum, et miserére nobis: Qui cum Patre et Spíritu Sancto vivis et regnas in sǽcula sæculórum.

R. Amen.

V.
Iube, Dómine, benedícere.

Benedictio.

Ille nos benedícat, qui sine fine vivit et regnat.

R. Amen.

De libro secúndo Regum

Misit ergo Dóminus Nathan ad David: qui, cum venísset ad eum, dixit ei: Duo viri erant in civitáte una, unus dives et alter pauper.

Dives habébat oves et boves plúrimos valde,

Pauper autem nihil habébat omníno præter ovem unam párvulam, quam émerat et nutríerat, et quæ créverat apud eum cum fíliis eius simul de pane illíus cómedens et de cálice eius bibens et in sinu illíus dórmiens; erátque illic sicut fília.

Cum autem peregrínus quidam venísset ad dívitem, parcens ille súmere de óvibus et de bobus suis, ut exhibéret convívium peregríno illi qui vénerat ad se, tulit ovem viri páuperis et præparávit cibos hómini qui vénerat ad se.

2 Reg 12:1-4

V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.

R. Deo grátias.

R. Præparáte corda vestra Dómino, et servíte illi soli:

* Et liberábit vos de mánibus inimicórum vestrórum.

V. Convertímini ad eum in toto corde vestro, et auférte deos aliénos de médio vestri.

R. Et liberábit vos de mánibus inimicórum vestrórum.

V.
Iube, Dómine, benedícere.

Benedictio.

Divínum auxílium máneat semper nobíscum.

R. Amen.

Irátus autem indignatióne David advérsus hóminem illum nimis, dixit ad Nathan: Vivit Dóminus, quóniam fílius mortis est vir qui fecit hoc:

Ovem reddet in quádruplum, eo quod fécerit verbum istud et non pepércerit.

Dixit autem Nathan ad David: Tu es ille vir. Hæc dicit Dóminus Deus Israël: Ego unxi te in regem super Israël et ego érui te de manu Saul,

Et dedi tibi domum dómini tui, et uxóres dómini tui in sinu tuo dedíque tibi domum Israël et Iuda; et, si parva sunt ista, adíciam tibi multo maióra.

Quare ergo contempsísti verbum Dómini, ut fáceres malum in conspéctu meo? Uríam Hethǽum percussísti gládio et uxórem illíus accepísti in uxórem tibi et interfecísti eum gládio filiórum Ammon.

2 Reg 12:5-9

Quam ob rem non recédet gládius de domo tua usque in sempitérnum, eo quod despéxeris me et túleris uxórem Uríæ Hethǽi ut esset uxor tua.

Itaque hæc dicit Dóminus: Ecce ego suscitábo super te malum de domo tua, et tollam uxóres tuas in óculis tuis et dabo próximo tuo, et dórmiet cum uxóribus tuis in óculis solis huius.

Tu enim fecísti abscóndite, ego autem fáciam verbum istud in conspéctu omnis Israël et in conspéctu solis.

Et dixit David ad Nathan: Peccávi Dómino. Dixítque Nathan ad David: Dóminus quoque tránstulit peccátum tuum: non moriéris.

Verúmtamen, quóniam blasphemáre fecísti inimícos Dómini propter verbum hoc, fílius, qui natus est tibi, morte moriétur.

Et revérsus est Nathan in domum suam. Percússit quoque Dóminus párvulum, quem pepérerat uxor Uríæ David, et desperátus est.

Deprecatúsque est David Dóminum pro párvulo, et ieiunávit David ieiúnio et ingréssus seórsum iácuit super terram.

2 Reg 12:10-16

V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.

R. Deo grátias.

R. Dóminus, qui erípuit me de ore leónis, et de manu béstiæ liberávit me,

* Ipse me erípiet de mánibus inimicórum meórum.

V. Misit Deus misericórdiam suam et veritátem suam: ánimam meam erípuit de médio catulórum leónum.

R. Ipse me erípiet de mánibus inimicórum meórum.

V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

R. Ipse me erípiet de mánibus inimicórum meórum.

V.
Iube, Dómine, benedícere.

Benedictio.

Per evangélica dicta, deleántur nostra delícta.

R. Amen.

Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum

Liber 6 in Lucæ cap. 9, post initium

In illo témpore: Cum turba multa esset cum Iesu nec habérent quod manducárent, convocátis discípulis, ait illis: Miséreor super turbam, quia ecce iam tríduo sústinent me nec habent quod mandúcent. Et réliqua.

Homilía sancti Ambrósii Epíscopi

Posteáquam illa, quæ Ecclésiæ typum accépit, a fluxu curáta est sánguinis, posteáquam Apóstoli ad evangelizándum regnum Dei sunt destináti, grátiæ cæléstis impartítur aliméntum. Sed quibus impartiátur, advérte. Non otiósis, non in civitáte, quasi in synagóga vel sæculári dignitáte residéntibus; sed inter desérta quæréntibus Christum. Qui enim non fastídiunt, ipsi excipiúntur a Christo, et cum ipsis lóquitur Dei Verbum, non de sæculáribus, sed de regno Dei. Et si qui corporális gerunt úlcera passiónis, his medicínam suam libénter indúlget.

V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.

R. Deo grátias.

Te Deum

Te Deum laudámus: * te Dóminum confitémur.

Te ætérnum Patrem * omnis terra venerátur.

Tibi omnes Ángeli, * tibi Cæli, et univérsæ Potestátes:

Tibi Chérubim et Séraphim * incessábili voce proclámant:

Fit reverentia Sanctus, Sanctus, Sanctus * Dóminus Deus Sábaoth.

Pleni sunt cæli et terra * maiestátis glóriæ tuæ.

Te gloriósus * Apostolórum chorus,

Te Prophetárum * laudábilis númerus,

Te Mártyrum candidátus * laudat exércitus.

Te per orbem terrárum * sancta confitétur Ecclésia,

Patrem * imménsæ maiestátis;

Venerándum tuum verum * et únicum Fílium;

Sanctum quoque * Paráclitum Spíritum.

Tu Rex glóriæ, * Christe.

Tu Patris * sempitérnus es Fílius.

Fit reverentia Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem: * non horruísti Vírginis úterum.

Tu, devícto mortis acúleo, * aperuísti credéntibus regna cælórum.

Tu ad déxteram Dei sedes, * in glória Patris.

Iudex créderis * esse ventúrus.

Sequens versus dicitur flexis genibus Te ergo quǽsumus, tuis fámulis súbveni, * quos pretióso sánguine redemísti.

Ætérna fac cum Sanctis tuis * in glória numerári.

Salvum fac pópulum tuum, Dómine, * et bénedic hereditáti tuæ.

Et rege eos, * et extólle illos usque in ætérnum.

Per síngulos dies * benedícimus te.

Fit reverentia, secundum consuetudinem Et laudámus nomen tuum in sǽculum, * et in sǽculum sǽculi.

Dignáre, Dómine, die isto * sine peccáto nos custodíre.

Miserére nostri, Dómine, * miserére nostri.

Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, * quemádmodum sperávimus in te.

In te, Dómine, sperávi: * non confúndar in ætérnum.

Reliqua omittuntur, nisi Laudes separandæ sint.

V.
Dómine, exáudi oratiónem meam.
R.
Et clamor meus ad te véniat.

Orémus.

Deus virtútum, cuius est totum quod est óptimum: ínsere pectóribus nostris amórem tui nóminis, et præsta in nobis religiónis augméntum; ut, quæ sunt bona, nútrias, ac pietátis stúdio, quæ sunt nutríta, custódias.

Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

R. Amen.

V.
Dómine, exáudi oratiónem meam.
R.
Et clamor meus ad te véniat.
V.
Benedicámus Dómino.
R.
Deo grátias.
V.
Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
R.
Amen.