B
SS. Apostolorum Petri et Pauli I. classis
1962 Pre-1955

SS. Apostolorum Petri et Pauli

I. classis
Ad Vesperae
V.
Deus in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Allelúia.

Ant. Petrus et Ioánnes * ascendébant in templum ad horam oratiónis nonam.

Psalmus 109 [1]

  1. 109:1 Dixit Dóminus Dómino meo: * Sede a dextris meis:
  2. Donec ponam inimícos tuos, * scabéllum pedum tuórum.
  3. 109:2 Virgam virtútis tuæ emíttet Dóminus ex Sion: * domináre in médio inimicórum tuórum.
  4. 109:3 Tecum princípium in die virtútis tuæ in splendóribus sanctórum: * ex útero ante lucíferum génui te.
  5. 109:4 Iurávit Dóminus, et non pœnitébit eum: * Tu es sacérdos in ætérnum secúndum órdinem Melchísedech.
  6. 109:5 Dóminus a dextris tuis, * confrégit in die iræ suæ reges.
  7. 109:6 Iudicábit in natiónibus, implébit ruínas: * conquassábit cápita in terra multórum.
  8. 109:7 De torrénte in via bibet: * proptérea exaltábit caput.
Ant. Argéntum et aurum * non est mihi: quod autem hábeo, hoc tibi do.

Psalmus 110 [2]

  1. 110:1 Confitébor tibi, Dómine, in toto corde meo: * in consílio iustórum, et congregatióne.
  2. 110:2 Magna ópera Dómini: * exquisíta in omnes voluntátes eius.
  3. 110:3 Conféssio et magnificéntia opus eius: * et iustítia eius manet in sǽculum sǽculi.
  4. 110:4 Memóriam fecit mirabílium suórum, miséricors et miserátor Dóminus: * escam dedit timéntibus se.
  5. 110:5 Memor erit in sǽculum testaménti sui: * virtútem óperum suórum annuntiábit pópulo suo:
  6. 110:7 Ut det illis hereditátem géntium: * ópera mánuum eius véritas, et iudícium.
  7. 110:8 Fidélia ómnia mandáta eius: confirmáta in sǽculum sǽculi, * facta in veritáte et æquitáte.
  8. 110:9 Redemptiónem misit pópulo suo: * mandávit in ætérnum testaméntum suum.
  9. (fit reverentia) Sanctum, et terríbile nomen eius: * inítium sapiéntiæ timor Dómini.
  10. 110:10 Intelléctus bonus ómnibus faciéntibus eum: * laudátio eius manet in sǽculum sǽculi.
Ant. Dixit Angelus ad Petrum: * Circúmda tibi vestiméntum tuum, et séquere me.

Psalmus 111 [3]

  1. 111:1 Beátus vir, qui timet Dóminum: * in mandátis eius volet nimis.
  2. 111:2 Potens in terra erit semen eius: * generátio rectórum benedicétur.
  3. 111:3 Glória, et divítiæ in domo eius: * et iustítia eius manet in sǽculum sǽculi.
  4. 111:4 Exórtum est in ténebris lumen rectis: * miséricors, et miserátor, et iustus.
  5. 111:5 Iucúndus homo qui miserétur et cómmodat, dispónet sermónes suos in iudício: * quia in ætérnum non commovébitur.
  6. 111:7 In memória ætérna erit iustus: * ab auditióne mala non timébit.
  7. Parátum cor eius speráre in Dómino, confirmátum est cor eius: * non commovébitur donec despíciat inimícos suos.
  8. 111:9 Dispérsit, dedit paupéribus: iustítia eius manet in sǽculum sǽculi, * cornu eius exaltábitur in glória.
  9. 111:10 Peccátor vidébit, et irascétur, déntibus suis fremet et tabéscet: * desidérium peccatórum períbit.
Ant. Misit Dóminus * Angelum suum, et liberávit me de manu Heródis, allelúia.

Psalmus 112 [4]

  1. 112:1 Laudáte, púeri, Dóminum: * laudáte nomen Dómini.
  2. 112:2 (fit reverentia) Sit nomen Dómini benedíctum, * ex hoc nunc, et usque in sǽculum.
  3. 112:3 A solis ortu usque ad occásum, * laudábile nomen Dómini.
  4. 112:4 Excélsus super omnes gentes Dóminus, * et super cælos glória eius.
  5. 112:5 Quis sicut Dóminus, Deus noster, qui in altis hábitat, * et humília réspicit in cælo et in terra?
  6. 112:7 Súscitans a terra ínopem, * et de stércore érigens páuperem:
  7. 112:8 Ut cóllocet eum cum princípibus, * cum princípibus pópuli sui.
  8. 112:9 Qui habitáre facit stérilem in domo, * matrem filiórum lætántem.
Ant. Tu es Petrus, * et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam.

Psalmus 116 [5]

  1. 116:1 Laudáte Dóminum, omnes gentes: * laudáte eum, omnes pópuli:
  2. 116:2 Quóniam confirmáta est super nos misericórdia eius: * et véritas Dómini manet in ætérnum.

Act 12:1-3

Misit Heródes rex manus ut afflígeret quosdam de Ecclésia. Occídit autem Iacóbum fratrem Ioánnis gládio. Videns autem quia placéret Iudǽis, appósuit ut apprehénderet et Petrum.

R. Deo grátias.

Capitulum Hymnus Versus

Decóra lux æternitátis, áuream

Diem beátis irrigávit ígnibus,

Apostolórum quæ corónat Príncipes,

Reísque in astra líberam pandit viam.

Mundi Magíster atque cæli Iánitor,

Romæ paréntes arbitríque géntium,

Per ensis ille, hic per crucis victor necem,

Vitæ senátum laureáti póssident.

ORoma felix, quæ duórum Príncipum

Es consecráta glorióso sánguine!

Horum cruóre purpuráta céteras

Excéllis orbis una pulchritúdines.

Sit Trinitáti sempitérna glória,

Honor, potéstas atque iubilátio,

In unitáte, quæ gubérnat ómnia,

Per univérsa sæculórum sǽcula.

Amen.

V.
In omnem terram exívit sonus eórum.
R.
Et in fines orbis terræ verba eórum.
Ant. Tu es pastor óvium, * Princeps Apostolórum, tibi tráditæ sunt claves regni cælórum.

Canticum B. Mariæ Virginis

  1. 1:46 Magníficat * ánima mea Dóminum.
  2. 1:47 Et exsultávit spíritus meus: * in Deo, salutári meo.
  3. 1:48 Quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ: * ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes.
  4. 1:49 Quia fecit mihi magna qui potens est: * et sanctum nomen eius.
  5. 1:50 Et misericórdia eius, a progénie in progénies: * timéntibus eum.
  6. 1:51 Fecit poténtiam in brácchio suo: * dispérsit supérbos mente cordis sui.
  7. 1:52 Depósuit poténtes de sede: * et exaltávit húmiles.
  8. 1:53 Esuriéntes implévit bonis: * et dívites dimísit inánes.
  9. 1:54 Suscépit Israël púerum suum: * recordátus misericórdiæ suæ.
  10. 1:55 Sicut locútus est ad patres nostros: * Ábraham, et sémini eius in sǽcula.
Preces Feriales{omittitur}
V.
Dómine, exáudi oratiónem meam.
R.
Et clamor meus ad te véniat.

Orémus.

Deus, qui hodiérnam diem Apostolórum tuórum Petri et Pauli martýrio consecrásti: da Ecclésiæ tuæ, eórum in ómnibus sequi præcéptum; per quos religiónis sumpsit exórdium.

Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

R. Amen.

Commemoratio Dominica V Post Pentecosten

Ant. Si offers munus tuum ad altáre et recordátus fúeris quia frater tuus habet áliquid advérsus te, relínque ibi munus tuum ante altáre, et vade prius reconciliári fratri tuo, et tunc véniens ófferes munus tuum, allelúia.
V.
Dirigátur, Dómine, orátio mea.
R.
Sicut incénsum in conspéctu tuo.

Orémus.

Deus, qui diligéntibus te bona invisibília præparásti: infúnde córdibus nostris tui amóris afféctum; ut te in ómnibus et super ómnia diligéntes, promissiónes tuas, quæ omne desidérium súperant, consequámur.

Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

R. Amen.

V.
Dómine, exáudi oratiónem meam.
R.
Et clamor meus ad te véniat.
V.
Benedicámus Dómino.
R.
Deo grátias.
V.
Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
R.
Amen.