B
In Nativitate S. Joannis Baptistæ I. classis
1962 Pre-1955

In Nativitate S. Joannis Baptistæ

I. classis
Ad Matutinum
V.
Dómine, lábia + mea apéries.
R.
Et os meum annuntiábit laudem tuam.
V.
Deus in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Allelúia.

Invitatorium

Ant. Regem Præcursóris Dóminum, * Veníte, adorémus.

Veníte, exsultémus Dómino, iubilémus Deo, salutári nostro: præoccupémus fáciem eius in confessióne, et in psalmis iubilémus ei.

Ant. Regem Præcursóris Dóminum, * Veníte, adorémus.

Quóniam Deus magnus Dóminus, et Rex magnus super omnes deos, quóniam non repéllet Dóminus plebem suam: quia in manu eius sunt omnes fines terræ, et altitúdines móntium ipse cónspicit.

Ant. Veníte, adorémus.

Quóniam ipsíus est mare, et ipse fecit illud, et áridam fundavérunt manus eius (genuflectitur) veníte, adorémus, et procidámus ante Deum: plorémus coram Dómino, qui fecit nos, quia ipse est Dóminus, Deus noster; nos autem pópulus eius, et oves páscuæ eius.

Ant. Regem Præcursóris Dóminum, * Veníte, adorémus.

Hódie, si vocem eius audiéritis, nolíte obduráre corda vestra, sicut in exacerbatióne secúndum diem tentatiónis in desérto: ubi tentavérunt me patres vestri, probavérunt et vidérunt ópera mea.

Ant. Veníte, adorémus.

Quadragínta annis próximus fui generatióni huic, et dixi: Semper hi errant corde, ipsi vero non cognovérunt vias meas: quibus iurávi in ira mea: Si introíbunt in réquiem meam.

Ant. Regem Præcursóris Dóminum, * Veníte, adorémus.

V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Veníte, adorémus.

Ant. Regem Præcursóris Dóminum, * Veníte, adorémus.

Hymnus

Antra desérti téneris sub annis,

Cívium turmas fúgiens, petísti,

Ne levi posses maculáre vitam

Crímine linguæ.

Prǽbuit durum tégumen camélus

Artubus sacris, stróphium bidéntes;

Cui latex haustum, sociáta pastum

Mella locústis.

Céteri tantum cecinére Vatum

Corde præságo iubar affutúrum;

Tu quidem mundi scelus auferéntem

Indice prodis.

Non fuit vasti spátium per orbis

Sánctior quisquam génitus Ioánne,

Qui nefas sæcli méruit lavántem

Tíngere lymphis.

Sit decus Patri, genitǽque Proli,

Et tibi, compar utriúsque virtus,

Spíritus semper, Deus unus omni

Témporis ævo.

Amen.

Nocturnus I

Ant. Priúsquam te formárem * in útero, novi te; et ántequam progrederéris, sanctificávi te.

Psalmus 1 [1]

  1. 1:1 Beátus vir, qui non ábiit in consílio impiórum, et in via peccatórum non stetit, * et in cáthedra pestiléntiæ non sedit:
  2. 1:2 Sed in lege Dómini volúntas eius, * et in lege eius meditábitur die ac nocte.
  3. 1:3 Et erit tamquam lignum, quod plantátum est secus decúrsus aquárum, * quod fructum suum dabit in témpore suo:
  4. Et fólium eius non défluet: * et ómnia quæcúmque fáciet, prosperabúntur.
  5. 1:4 Non sic ímpii, non sic: * sed tamquam pulvis, quem próicit ventus a fácie terræ.
  6. 1:5 Ídeo non resúrgent ímpii in iudício: * neque peccatóres in concílio iustórum.
  7. 1:6 Quóniam novit Dóminus viam iustórum: * et iter impiórum períbit.
Ant. Ad ómnia quæ mittam te, * dicit Dóminus, ibis: ne tímeas, et quæ mandávero tibi, loquéris ad eos.

Psalmus 2 [2]

  1. 2:1 Quare fremuérunt gentes: * et pópuli meditáti sunt inánia?
  2. 2:2 Astitérunt reges terræ, et príncipes convenérunt in unum * advérsus Dóminum, et advérsus Christum eius.
  3. 2:3 Dirumpámus víncula eórum: * et proiciámus a nobis iugum ipsórum.
  4. 2:4 Qui hábitat in cælis, irridébit eos: * et Dóminus subsannábit eos.
  5. 2:5 Tunc loquétur ad eos in ira sua, * et in furóre suo conturbábit eos.
  6. 2:6 Ego autem constitútus sum Rex ab eo super Sion montem sanctum eius, * prǽdicans præcéptum eius.
  7. 2:7 Dóminus dixit ad me: * Fílius meus es tu, ego hódie génui te.
  8. 2:8 Póstula a me, et dabo tibi gentes hereditátem tuam, * et possessiónem tuam términos terræ.
  9. 2:9 Reges eos in virga férrea, * et tamquam vas fíguli confrínges eos.
  10. 2:10 Et nunc, reges, intellégite: * erudímini, qui iudicátis terram.
  11. 2:11 Servíte Dómino in timóre: * et exsultáte ei cum tremóre.
  12. 2:12 Apprehéndite disciplínam, nequándo irascátur Dóminus, * et pereátis de via iusta.
  13. 2:13 Cum exárserit in brevi ira eius: * beáti omnes qui confídunt in eo.
Ant. Ne tímeas * a fácie eórum, quia ego tecum sum, dicit Dóminus.

Psalmus 3 [3]

  1. 3:2 Dómine, quid multiplicáti sunt qui tríbulant me? * multi insúrgunt advérsum me.
  2. 3:3 Multi dicunt ánimæ meæ: * Non est salus ipsi in Deo eius.
  3. 3:4 Tu autem, Dómine, suscéptor meus es, * glória mea, et exáltans caput meum.
  4. 3:5 Voce mea ad Dóminum clamávi: * et exaudívit me de monte sancto suo.
  5. 3:6 Ego dormívi, et soporátus sum: * et exsurréxi, quia Dóminus suscépit me.
  6. 3:7 Non timébo míllia pópuli circumdántis me: * exsúrge, Dómine, salvum me fac, Deus meus.
  7. 3:8 Quóniam tu percussísti omnes adversántes mihi sine causa: * dentes peccatórum contrivísti.
  8. 3:9 Dómini est salus: * et super pópulum tuum benedíctio tua.
V.
Fuit homo missus a Deo.
R.
Cui nomen erat Ioánnes.
Pater Noster dicitur secreto usque ad Et ne nos indúcas in tentatiónem:

Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:

V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:

R. Sed líbera nos a malo.

Absolutio.

Exáudi, Dómine Iesu Christe, preces servórum tuórum, et miserére nobis: Qui cum Patre et Spíritu Sancto vivis et regnas in sǽcula sæculórum.

R. Amen.

V.
Iube, Dómine, benedícere.

Benedictio.

Benedictióne perpétua benedícat nos Pater ætérnus.

R. Amen.

Incipit liber Ieremíæ Prophétæ

Verba Ieremíæ fílii Helcíæ, de sacerdótibus, qui fuérunt in Anathoth, in terra Béniamin.

Quod factum est verbum Dómini ad eum in diébus Iosíæ fílii Amon regis Iuda, in tertiodécimo anno regni eius.

Et factum est in diébus Ióakim fílii Iosíæ regis Iuda, usque ad consummatiónem undécimi anni Sedecíæ fílii Iosíæ regis Iuda, usque ad transmigratiónem Ierúsalem, in mense quinto.

Et factum est verbum Dómini ad me, dicens:

Priúsquam te formárem in útero, novi te: et ántequam exíres de vulva, sanctificávi te, et prophétam in géntibus dedi te.

V.
Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R.
Deo grátias.
R.
Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Ioánnes:

* Hic venit in testimónium, ut testimónium perhibéret de lúmine, et paráret Dómino plebem perféctam.

V.
Erat Ioánnes in desérto prǽdicans baptísmum pœniténtiæ.
R.
Hic venit in testimónium, ut testimónium perhibéret de lúmine, et paráret Dómino plebem perféctam.
V.
Iube, Dómine, benedícere.

Benedictio.

Unigénitus Dei Fílius nos benedícere et adiuváre dignétur.

R. Amen.

Et dixi, A a a, Dómine Deus: ecce néscio loqui, quia puer ego sum.

Et dixit Dóminus ad me: Noli dícere, Puer sum: quóniam ad ómnia, quæ mittam te, ibis: et univérsa, quæcúmque mandávero tibi, loquéris.

Ne tímeas a fácie eórum: quia tecum ego sum, ut éruam te, dicit Dóminus.

Et misit Dóminus manum suam, et tétigit os meum: et dixit Dóminus ad me: Ecce dedi verba mea in ore tuo:

Ecce constítui te hódie super gentes, et super regna, ut evéllas, et déstruas, et dispérdas, et díssipes, et ædífices, et plantes.

V.
Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R.
Deo grátias.
R.
Elísabeth Zacharíæ magnum virum génuit, Ioánnem Baptístam, præcursórem Dómini:

* Qui viam Dómino præparávit in erémo.

V.
Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Ioánnes.
R.
Qui viam Dómino præparávit in erémo.
V.
Iube, Dómine, benedícere.

Benedictio.

Spíritus Sancti grátia illúminet sensus et corda nostra.

R. Amen.

Tu ergo accínge lumbos tuos, et surge, et lóquere ad eos ómnia quæ ego præcípio tibi. Ne formídes a fácie eórum: nec enim timére te fáciam vultum eórum.

Ego quippe dedi te hódie in civitátem munítam, et in colúmnam férream, et in murum ǽreum, super omnem terram, régibus Iuda, princípibus eius, et sacerdótibus, et pópulo terræ.

Et bellábunt advérsum te, et non prævalébunt: quia ego tecum sum, ait Dóminus, ut líberem te.

V.
Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R.
Deo grátias.
R.
Priúsquam te formárem in útero, novi te: et ántequam exíres de ventre, sanctificávi te,

* Et prophétam in géntibus dedi te.

V.
Vir diléctus a Deo, et homínibus honorátus est.
R.
Et prophétam in géntibus dedi te.
V.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R.
Et prophétam in géntibus dedi te.

Nocturnus II

Ant. Misit Dóminus * manum suam, et tétigit os meum, et prophétam in géntibus dedit me Dóminus.

Psalmus 4 [4]

  1. 4:2 Cum invocárem exaudívit me Deus iustítiæ meæ: * in tribulatióne dilatásti mihi.
  2. Miserére mei, * et exáudi oratiónem meam.
  3. 4:3 Fílii hóminum, úsquequo gravi corde? * ut quid dilígitis vanitátem, et quǽritis mendácium?
  4. 4:4 Et scitóte quóniam mirificávit Dóminus sanctum suum: * Dóminus exáudiet me cum clamávero ad eum.
  5. 4:5 Irascímini, et nolíte peccáre: * quæ dícitis in córdibus vestris, in cubílibus vestris compungímini.
  6. 4:6 Sacrificáte sacrifícium iustítiæ, et speráte in Dómino. * Multi dicunt: Quis osténdit nobis bona?
  7. 4:7 Signátum est super nos lumen vultus tui, Dómine: * dedísti lætítiam in corde meo.
  8. 4:8 A fructu fruménti, vini, et ólei sui * multiplicáti sunt.
  9. 4:9 In pace in idípsum * dórmiam, et requiéscam;
  10. 4:10 Quóniam tu, Dómine, singuláriter in spe * constituísti me.
Ant. Ecce dedi verba mea * in ore tuo: ecce constítui te super gentes et regna.

Psalmus 5 [5]

  1. 5:2 Verba mea áuribus pércipe, Dómine, * intéllege clamórem meum.
  2. 5:3 Inténde voci oratiónis meæ, * Rex meus et Deus meus.
  3. 5:4 Quóniam ad te orábo: * Dómine, mane exáudies vocem meam.
  4. 5:5 Mane astábo tibi et vidébo: * quóniam non Deus volens iniquitátem tu es.
  5. 5:6 Neque habitábit iuxta te malígnus: * neque permanébunt iniústi ante óculos tuos.
  6. 5:7 Odísti omnes, qui operántur iniquitátem: * perdes omnes, qui loquúntur mendácium.
  7. Virum sánguinum et dolósum abominábitur Dóminus: * ego autem in multitúdine misericórdiæ tuæ.
  8. 5:8 Introíbo in domum tuam: * adorábo ad templum sanctum tuum in timóre tuo.
  9. 5:9 Dómine, deduc me in iustítia tua: * propter inimícos meos dírige in conspéctu tuo viam meam.
  10. 5:10 Quóniam non est in ore eórum véritas: * cor eórum vanum est.
  11. 5:11 Sepúlcrum patens est guttur eórum, linguis suis dolóse agébant, * iúdica illos, Deus.
  12. Décidant a cogitatiónibus suis, secúndum multitúdinem impietátum eórum expélle eos, * quóniam irritavérunt te, Dómine.
  13. 5:12 Et læténtur omnes, qui sperant in te, * in ætérnum exsultábunt: et habitábis in eis.
  14. Et gloriabúntur in te omnes, qui díligunt nomen tuum, * quóniam tu benedíces iusto.
  15. 5:13 Dómine, ut scuto bonæ voluntátis tuæ * coronásti nos.
Ant. Dóminus * ab útero vocávit me, de ventre matris meæ recordátus est nóminis mei.

Psalmus 8 [6]

  1. 8:2 Dómine, Dóminus noster, * quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra!
  2. Quóniam eleváta est magnificéntia tua, * super cælos.
  3. 8:3 Ex ore infántium et lacténtium perfecísti laudem propter inimícos tuos, * ut déstruas inimícum et ultórem.
  4. 8:4 Quóniam vidébo cælos tuos, ópera digitórum tuórum: * lunam et stellas, quæ tu fundásti.
  5. 8:5 Quid est homo quod memor es eius? * aut fílius hóminis, quóniam vísitas eum?
  6. 8:6 Minuísti eum paulo minus ab Ángelis, glória et honóre coronásti eum: * et constituísti eum super ópera mánuum tuárum.
  7. 8:8 Ómnia subiecísti sub pédibus eius, * oves et boves univérsas: ínsuper et pécora campi.
  8. 8:9 Vólucres cæli, et pisces maris, * qui perámbulant sémitas maris.
  9. 8:10 Dómine, Dóminus noster, * quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra!
V.
Inter natos mulíerum non surréxit maior.
R.
Ioánne Baptísta.
Pater Noster dicitur secreto usque ad Et ne nos indúcas in tentatiónem:

Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:

V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:

R. Sed líbera nos a malo.

Absolutio.

Ipsíus píetas et misericórdia nos ádiuvet, qui cum Patre et Spíritu Sancto vivit et regnat in sǽcula sæculórum.

R. Amen.

V.
Iube, Dómine, benedícere.

Benedictio.

Deus Pater omnípotens sit nobis propítius et clemens.

R. Amen.

Sermo sancti Augustíni Epíscopi

Sermo 20 de Sanctis

Post illum sacrosánctum Dómini natális diem, nullíus hóminum nativitátem légimus celebrári, nisi solíus beáti Ioánnis Baptístæ. In áliis Sanctis et eléctis Dei nóvimus illum diem coli, quo illos, post consummatiónem labórum et devíctum triumphatúmque mundum, in perpétuas æternitátes præsens hæc vita partúriit. In áliis consummáta últimi diéi mérita celebrántur: in hoc étiam prima dies, et ipsa étiam hóminis inítia consecrántur; pro hac absque dúbio causa, quia per hunc Dóminus advéntum suum, ne súbito hómines insperátum non agnóscerent, vóluit esse testátum. Ioánnes autem figúra fuit véteris Testaménti, et in se formam prǽtulit legis; et ídeo Ioánnes prænuntiávit Salvatórem, sicut lex grátiam præcucúrrit.

V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.

R. Deo grátias.

R. Descéndit Angelus Dómini ad Zacharíam dicens: Accipe púerum in senectúte tua:

* Et habébit nomen Ioánnes Baptísta.

V. Iste puer magnus coram Dómino: nam et manus eius cum ipso est.

R. Et habébit nomen Ioánnes Baptísta.

V.
Iube, Dómine, benedícere.

Benedictio.

Christus perpétuæ det nobis gáudia vitæ.

R. Amen.

Quod autem nondum natus de secréto matérni úteri prophetávit, et expers lucis iam testis est veritátis; hoc est intellegéndum, quod latens sub velámine et carne lítteræ, et Redemptórem mundo spíritu prædicávit, et nobis Dóminum nostrum de quodam legis útero proclamávit. Ergo quia Iudǽi erravérunt a ventre, id est, a lege quæ a Christo grávida erat, erravérunt a ventre, locúti sunt falsa; ídeo hic venit in testimónium, ut testimónium perhibéret de lúmine.

V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.

R. Deo grátias.

R. Hic est præcúrsor diléctus, et lucérna lucens ante Dóminum:

* Ipse est enim Ioánnes, qui viam Dómino præparávit in erémo; sed et Agnum Dei demonstrávit, et illuminávit mentes hóminum.

V. Ipse præíbit ante illum in spíritu et virtúte Elíæ.

R. Ipse est enim Ioánnes, qui viam Dómino præparávit in erémo; sed et Agnum Dei demonstrávit, et illuminávit mentes hóminum.

V.
Iube, Dómine, benedícere.

Benedictio.

Ignem sui amóris accéndat Deus in córdibus nostris.

R. Amen.

Quod autem Ioánnes in cárcere constitútus ad Christum discípulos suos órdinat; lex ad Evangélium transmíttit. Quæ lex iuxta typum Ioánnis, quasi ignorántiæ clausa cárcere, in obscúro et in occúlto iacébat, et Iudáica cæcitáte sensus intra lítteram tenebátur inclúsus. De hoc beátus Evangelísta prolóquitur: Ille erat lucérna ardens, id est, Spíritus Sancti igne succénsus, ut mundo ignorántiæ nocte possésso lumen salútis osténderet, et quasi inter densíssimas delictórum ténebras splendidíssimus iustítiæ solem lucis suæ rádio demonstráret, et de seípso dicens: Ego vox clamántis in desérto.

V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.

R. Deo grátias.

R. Innuébant patri eius quem vellet vocári eum: et póstulans pugillárem, scripsit dicens:

* Ioánnes est nomen eius.

V. Apértum est os Zacharíæ, et prophetávit dicens.

R. Ioánnes est nomen eius.

V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

R. Ioánnes est nomen eius.

Nocturnus III

Ant. Pósuit os meum * Dóminus quasi gládium acútum: sub umbra manus suæ protéxit me.

Psalmus 14 [7]

  1. 14:1 Dómine, quis habitábit in tabernáculo tuo? * aut quis requiéscet in monte sancto tuo?
  2. 14:2 Qui ingréditur sine mácula, * et operátur iustítiam:
  3. 14:3 Qui lóquitur veritátem in corde suo, * qui non egit dolum in lingua sua:
  4. Nec fecit próximo suo malum, * et oppróbrium non accépit advérsus próximos suos.
  5. 14:4 Ad níhilum dedúctus est in conspéctu eius malígnus: * timéntes autem Dóminum gloríficat:
  6. Qui iurat próximo suo, et non décipit, * qui pecúniam suam non dedit ad usúram, et múnera super innocéntem non accépit.
  7. 14:5 Qui facit hæc: * non movébitur in ætérnum.
Ant. Formans me * ex útero servum sibi Dóminus, dicit: Dedi te in lucem géntium, ut sis salus mea usque ad extrémum terræ.

Psalmus 20 [8]

  1. 20:2 Dómine, in virtúte tua lætábitur rex: * et super salutáre tuum exsultábit veheménter.
  2. 20:3 Desidérium cordis eius tribuísti ei: * et voluntáte labiórum eius non fraudásti eum.
  3. 20:4 Quóniam prævenísti eum in benedictiónibus dulcédinis: * posuísti in cápite eius corónam de lápide pretióso.
  4. 20:5 Vitam pétiit a te: * et tribuísti ei longitúdinem diérum in sǽculum, et in sǽculum sǽculi.
  5. 20:6 Magna est glória eius in salutári tuo: * glóriam et magnum decórem impónes super eum.
  6. 20:7 Quóniam dabis eum in benedictiónem in sǽculum sǽculi: * lætificábis eum in gáudio cum vultu tuo.
  7. 20:8 Quóniam rex sperat in Dómino: * et in misericórdia Altíssimi non commovébitur.
  8. 20:9 Inveniátur manus tua ómnibus inimícis tuis: * déxtera tua invéniat omnes, qui te odérunt.
  9. 20:10 Pones eos ut clíbanum ignis in témpore vultus tui: * Dóminus in ira sua conturbábit eos, et devorábit eos ignis.
  10. 20:11 Fructum eórum de terra perdes: * et semen eórum a fíliis hóminum.
  11. 20:12 Quóniam declinavérunt in te mala: * cogitavérunt consília, quæ non potuérunt stabilíre.
  12. 20:13 Quóniam pones eos dorsum: * in relíquiis tuis præparábis vultum eórum.
  13. 20:14 Exaltáre, Dómine, in virtúte tua: * cantábimus et psallémus virtútes tuas.
Ant. Reges vidébunt, * et consúrgent príncipes et adorábunt Dóminum Deum tuum, qui elégit te.

Psalmus 33 [9]

  1. 33:2 Benedícam Dóminum in omni témpore: * semper laus eius in ore meo.
  2. 33:3 In Dómino laudábitur ánima mea: * áudiant mansuéti, et læténtur.
  3. 33:4 Magnificáte Dóminum mecum: * et exaltémus nomen eius in idípsum.
  4. 33:5 Exquisívi Dóminum, et exaudívit me: * et ex ómnibus tribulatiónibus meis erípuit me.
  5. 33:6 Accédite ad eum, et illuminámini: * et fácies vestræ non confundéntur.
  6. 33:7 Iste pauper clamávit, et Dóminus exaudívit eum: * et de ómnibus tribulatiónibus eius salvávit eum.
  7. 33:8 Immíttet Ángelus Dómini in circúitu timéntium eum: * et erípiet eos.
  8. 33:9 Gustáte, et vidéte quóniam suávis est Dóminus: * beátus vir, qui sperat in eo.
  9. 33:10 Timéte Dóminum, omnes sancti eius: * quóniam non est inópia timéntibus eum.
  10. 33:11 Dívites eguérunt et esuriérunt: * inquiréntes autem Dóminum non minuéntur omni bono.
  11. 33:12 Veníte, fílii, audíte me: * timórem Dómini docébo vos.
  12. 33:13 Quis est homo qui vult vitam: * díligit dies vidére bonos?
  13. 33:14 Próhibe linguam tuam a malo: * et lábia tua ne loquántur dolum.
  14. 33:15 Divérte a malo, et fac bonum: * inquíre pacem, et perséquere eam.
  15. 33:16 Óculi Dómini super iustos: * et aures eius in preces eórum.
  16. 33:17 Vultus autem Dómini super faciéntes mala: * ut perdat de terra memóriam eórum.
  17. 33:18 Clamavérunt iusti, et Dóminus exaudívit eos: * et ex ómnibus tribulatiónibus eórum liberávit eos.
  18. 33:19 Iuxta est Dóminus iis, qui tribuláto sunt corde: * et húmiles spíritu salvábit.
  19. 33:20 Multæ tribulatiónes iustórum: * et de ómnibus his liberábit eos Dóminus.
  20. 33:21 Custódit Dóminus ómnia ossa eórum: * unum ex his non conterétur.
  21. 33:22 Mors peccatórum péssima: * et qui odérunt iustum, delínquent.
  22. 33:23 Rédimet Dóminus ánimas servórum suórum: * et non delínquent omnes qui sperant in eo.
V.
Elísabeth Zacharíæ magnum virum génuit.
R.
Ioánnem Baptístam, præcursórem Dómini.
Pater Noster dicitur secreto usque ad Et ne nos indúcas in tentatiónem:

Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:

V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:

R. Sed líbera nos a malo.

Absolutio.

A vínculis peccatórum nostrórum absólvat nos omnípotens et miséricors Dóminus.

R. Amen.

V.
Iube, Dómine, benedícere.

Benedictio.

Evangélica léctio sit nobis salus et protéctio.

R. Amen.

Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam

Liber 2 Comm. in Lucæ cap. 1, ante finem

Elísabeth implétum est tempus pariéndi, et péperit fílium. Et audiérunt vicíni et cognáti eius quia magnificávit Dóminus misericórdiam suam cum illa, et congratulabántur ei. Et réliqua.

Homilía sancti Ambrósii Epíscopi

Péperit fílium Elísabeth, et congratulabántur vicíni. Habet Sanctórum edítio lætítiam plurimórum, quia commúne est bonum; iustítia enim commúnis est virtus. Et ídeo in ortu iusti futúræ vitæ insígne præmíttitur, et grátia secutúræ virtútis exsultatióne vicinórum præfiguránte signátur. Pulchre autem tempus, quo fuit in útero Prophéta, descríbitur, ne Maríæ præséntia taceátur; sed tempus silétur infántiæ, eo quia infántiæ impediménta nescívit. Et ídeo in Evangélio nihil super eo légimus, nisi ortum eius, et oráculum, exsultatiónem in útero, vocem in desérto.

V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.

R. Deo grátias.

R. Præcúrsor Dómini venit, de quo ipse testátur:

* Nullus maior inter natos mulíerum Ioánne Baptísta.

V. Hic est enim prophéta, et plus quam prophéta, de quo Salvátor ait.

R. Nullus maior inter natos mulíerum Ioánne Baptísta.

V.
Iube, Dómine, benedícere.

Benedictio.

Cuius festum cólimus, ipse intercédat pro nobis ad Dóminum.

R. Amen.

Neque enim ullam infántiæ sensit ætátem, qui supra natúram, supra ætátem in útero pósitus matris, a mensúra cœpit ætátis plenitúdinis Christi. Mire sanctus Evangelísta præmitténdum putávit, quod plúrimi infántem patris nómine Zacharíam appellándum putáverint; ut advértas matri non nomen alicúius displicuísse degéneris, sed id Sancto infúsum Spíritu, quod ab Angelo ante Zacharíæ fúerat prænuntiátum. Et quidem ille mutus intimáre vocábulum fílii nequívit uxóri; sed per prophetíam Elísabeth dídicit, quod non didícerat a maríto.

V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.

R. Deo grátias.

R. Gábriel Angelus appáruit Zacharíæ dicens: Nascétur tibi fílius, nomen eius Ioánnes vocábitur:

* Et multi in nativitáte eius gaudébunt.

V. Erit enim magnus coram Dómino, vinum et síceram non bibet.

R. Et multi in nativitáte eius gaudébunt.

V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

R. Et multi in nativitáte eius gaudébunt.

V.
Iube, Dómine, benedícere.

Benedictio.

Ad societátem cívium supernórum perdúcat nos Rex Angelórum.

R. Amen.

Ioánnes est, inquit, nomen eius; hoc est, non nos ei nomen impónimus, qui iam a Deo nomen accépit. Habet vocábulum suum, quod agnóvimus, non quod elégimus. Habent hoc mérita Sanctórum, ut a Deo nomen accípiant. Sic Iacob Israël dícitur, quia Deum vidit. Sic Dóminus noster Iesus nominátus est, ántequam natus; cui non Angelus, sed Pater nomen impósuit. Vides Angelos quæ audíerint, non quæ usurpáverint, nuntiáre. Nec miréris, si nomen múlier, quod non audívit, asséruit; quando Spíritus ei Sanctus, qui Angelo mandáverat, revelávit.

V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.

R. Deo grátias.

Te Deum

Te Deum laudámus: * te Dóminum confitémur.

Te ætérnum Patrem * omnis terra venerátur.

Tibi omnes Ángeli, * tibi Cæli, et univérsæ Potestátes:

Tibi Chérubim et Séraphim * incessábili voce proclámant:

Fit reverentia Sanctus, Sanctus, Sanctus * Dóminus Deus Sábaoth.

Pleni sunt cæli et terra * maiestátis glóriæ tuæ.

Te gloriósus * Apostolórum chorus,

Te Prophetárum * laudábilis númerus,

Te Mártyrum candidátus * laudat exércitus.

Te per orbem terrárum * sancta confitétur Ecclésia,

Patrem * imménsæ maiestátis;

Venerándum tuum verum * et únicum Fílium;

Sanctum quoque * Paráclitum Spíritum.

Tu Rex glóriæ, * Christe.

Tu Patris * sempitérnus es Fílius.

Fit reverentia Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem: * non horruísti Vírginis úterum.

Tu, devícto mortis acúleo, * aperuísti credéntibus regna cælórum.

Tu ad déxteram Dei sedes, * in glória Patris.

Iudex créderis * esse ventúrus.

Sequens versus dicitur flexis genibus Te ergo quǽsumus, tuis fámulis súbveni, * quos pretióso sánguine redemísti.

Ætérna fac cum Sanctis tuis * in glória numerári.

Salvum fac pópulum tuum, Dómine, * et bénedic hereditáti tuæ.

Et rege eos, * et extólle illos usque in ætérnum.

Per síngulos dies * benedícimus te.

Fit reverentia, secundum consuetudinem Et laudámus nomen tuum in sǽculum, * et in sǽculum sǽculi.

Dignáre, Dómine, die isto * sine peccáto nos custodíre.

Miserére nostri, Dómine, * miserére nostri.

Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, * quemádmodum sperávimus in te.

In te, Dómine, sperávi: * non confúndar in ætérnum.

Reliqua omittuntur, nisi Laudes separandæ sint.

V.
Dómine, exáudi oratiónem meam.
R.
Et clamor meus ad te véniat.

Orémus.

Deus, qui præséntem diem honorábilem nobis in beáti Ioánnis nativitáte fecísti: da pópulis tuis spirituálium grátiam gaudiórum; et ómnium fidélium mentes dírige in viam salútis ætérnæ.

Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

R. Amen.

V.
Dómine, exáudi oratiónem meam.
R.
Et clamor meus ad te véniat.
V.
Benedicámus Dómino.
R.
Deo grátias.
V.
Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
R.
Amen.