Sacratissimi Cordis Domini Nostri Jesu Christi
- V.
- Dómine, lábia + mea apéries.
- R.
- Et os meum annuntiábit laudem tuam.
- V.
- Deus ✠ in adiutórium meum inténde.
- R.
- Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Allelúia.
Invitatorium
Ant. Cor Iesu amóre nostri vulnerátum * Veníte, adorémus.
Veníte, exsultémus Dómino, iubilémus Deo, salutári nostro: præoccupémus fáciem eius in confessióne, et in psalmis iubilémus ei.
Ant. Cor Iesu amóre nostri vulnerátum * Veníte, adorémus.
Quóniam Deus magnus Dóminus, et Rex magnus super omnes deos, quóniam non repéllet Dóminus plebem suam: quia in manu eius sunt omnes fines terræ, et altitúdines móntium ipse cónspicit.
Ant. Veníte, adorémus.
Quóniam ipsíus est mare, et ipse fecit illud, et áridam fundavérunt manus eius (genuflectitur) veníte, adorémus, et procidámus ante Deum: plorémus coram Dómino, qui fecit nos, quia ipse est Dóminus, Deus noster; nos autem pópulus eius, et oves páscuæ eius.
Ant. Cor Iesu amóre nostri vulnerátum * Veníte, adorémus.
Hódie, si vocem eius audiéritis, nolíte obduráre corda vestra, sicut in exacerbatióne secúndum diem tentatiónis in desérto: ubi tentavérunt me patres vestri, probavérunt et vidérunt ópera mea.
Ant. Veníte, adorémus.
Quadragínta annis próximus fui generatióni huic, et dixi: Semper hi errant corde, ipsi vero non cognovérunt vias meas: quibus iurávi in ira mea: Si introíbunt in réquiem meam.
Ant. Cor Iesu amóre nostri vulnerátum * Veníte, adorémus.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Veníte, adorémus.
Ant. Cor Iesu amóre nostri vulnerátum * Veníte, adorémus.
Auctor beáte sǽculi,
Christe, Redémptor ómnium,
Lumen Patris de lúmine,
Deúsque verus de Deo.
Amor coégit te tuus
Mortále corpus súmere,
Ut novus Adam rédderes,
Quod vetus ille abstúlerat.
Ille amor, almus ártifex
Terræ marísque, et síderum,
Erráta patrum míserans,
Et nostra rumpens víncula.
Non Corde discédat tuo
Vis illa amóris íncliti:
Hoc fonte gentes háuriant
Remissiónis grátiam.
Percússum ad hoc est láncea,
Passúmque ad hoc est vúlnera:
Ut nos laváret sórdibus,
Unda fluénte, et sánguine.
Iesu, tibi sit glória,
Qui Corde fundis grátiam,
Cum Patre, et almo Spíritu,
In sempitérna sǽcula.
Amen.
Nocturnus I
Psalmus 32 [1]
- 32:1 Exsultáte, iusti, in Dómino: * rectos decet collaudátio.
- 32:2 Confitémini Dómino in cíthara: * in psaltério decem chordárum psállite illi.
- 32:3 Cantáte ei cánticum novum: * bene psállite ei in vociferatióne.
- 32:4 Quia rectum est verbum Dómini, * et ómnia ópera eius in fide.
- 32:5 Díligit misericórdiam et iudícium: * misericórdia Dómini plena est terra.
- 32:6 Verbo Dómini cæli firmáti sunt: * et spíritu oris eius omnis virtus eórum.
- 32:7 Cóngregans sicut in utre aquas maris: * ponens in thesáuris abýssos.
- 32:8 Tímeat Dóminum omnis terra: * ab eo autem commoveántur omnes inhabitántes orbem.
- 32:9 Quóniam ipse dixit, et facta sunt: * ipse mandávit, et creáta sunt.
- 32:10 Dóminus díssipat consília géntium: * réprobat autem cogitatiónes populórum, et réprobat consília príncipum.
- 32:11 Consílium autem Dómini in ætérnum manet: * cogitatiónes cordis eius in generatióne et generatiónem.
- 32:12 Beáta gens, cuius est Dóminus, Deus eius: * pópulus, quem elégit in hereditátem sibi.
- 32:13 De cælo respéxit Dóminus: * vidit omnes fílios hóminum.
- 32:14 De præparáto habitáculo suo * respéxit super omnes, qui hábitant terram.
- 32:15 Qui finxit sigillátim corda eórum: * qui intéllegit ómnia ópera eórum.
- 32:16 Non salvátur rex per multam virtútem: * et gigas non salvábitur in multitúdine virtútis suæ.
- 32:17 Fallax equus ad salútem: * in abundántia autem virtútis suæ non salvábitur.
- 32:18 Ecce, óculi Dómini super metuéntes eum: * et in eis, qui sperant super misericórdia eius:
- 32:19 Ut éruat a morte ánimas eórum: * et alat eos in fame.
- 32:20 Ánima nostra sústinet Dóminum: * quóniam adiútor et protéctor noster est.
- 32:21 Quia in eo lætábitur cor nostrum: * et in nómine sancto eius sperávimus.
- 32:22 Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos: * quemádmodum sperávimus in te.
Psalmus 35 [2]
- 35:2 Dixit iniústus ut delínquat in semetípso: * non est timor Dei ante óculos eius.
- 35:3 Quóniam dolóse egit in conspéctu eius: * ut inveniátur iníquitas eius ad ódium.
- 35:4 Verba oris eius iníquitas, et dolus: * nóluit intellégere ut bene ágeret.
- 35:5 Iniquitátem meditátus est in cubíli suo: * ástitit omni viæ non bonæ, malítiam autem non odívit.
- 35:6 Dómine, in cælo misericórdia tua: * et véritas tua usque ad nubes.
- 35:7 Iustítia tua sicut montes Dei: * iudícia tua abýssus multa.
- Hómines, et iuménta salvábis, Dómine: * quemádmodum multiplicásti misericórdiam tuam, Deus.
- 35:8 Fílii autem hóminum, * in tégmine alárum tuárum sperábunt.
- 35:9 Inebriabúntur ab ubertáte domus tuæ: * et torrénte voluptátis tuæ potábis eos.
- 35:10 Quóniam apud te est fons vitæ: * et in lúmine tuo vidébimus lumen.
- 35:11 Præténde misericórdiam tuam sciéntibus te, * et iustítiam tuam his, qui recto sunt corde.
- 35:12 Non véniat mihi pes supérbiæ: * et manus peccatóris non móveat me.
- 35:13 Ibi cecidérunt qui operántur iniquitátem: * expúlsi sunt, nec potuérunt stare.
Psalmus 40 [3]
- 40:2 Beátus qui intéllegit super egénum, et páuperem: * in die mala liberábit eum Dóminus.
- 40:3 Dóminus consérvet eum, et vivíficet eum, et beátum fáciat eum in terra: * et non tradat eum in ánimam inimicórum eius.
- 40:4 Dóminus opem ferat illi super lectum dolóris eius: * univérsum stratum eius versásti in infirmitáte eius.
- 40:5 Ego dixi: Dómine, miserére mei: * sana ánimam meam, quia peccávi tibi.
- 40:6 Inimíci mei dixérunt mala mihi: * Quando moriétur, et períbit nomen eius?
- 40:7 Et si ingrediebátur ut vidéret, vana loquebátur: * cor eius congregávit iniquitátem sibi.
- Egrediebátur foras, * et loquebátur in idípsum.
- 40:8 Advérsum me susurrábant omnes inimíci mei: * advérsum me cogitábant mala mihi.
- 40:9 Verbum iníquum constituérunt advérsum me: * Numquid qui dormit non adíciet ut resúrgat?
- 40:10 Étenim homo pacis meæ, in quo sperávi: * qui edébat panes meos, magnificávit super me supplantatiónem.
- 40:11 Tu autem, Dómine, miserére mei, et resúscita me: * et retríbuam eis.
- 40:12 In hoc cognóvi quóniam voluísti me: * quóniam non gaudébit inimícus meus super me.
- 40:13 Me autem propter innocéntiam suscepísti: * et confirmásti me in conspéctu tuo in ætérnum.
- 40:14 Benedíctus Dóminus, Deus Israël, a sǽculo et usque in sǽculum: * fiat, fiat.
- V.
- Tóllite iugum meum super vos et díscite a me.
- R.
- Quia mitis sum et húmilis Corde.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
R. Sed líbera nos a malo.
Absolutio.
Exáudi, Dómine Iesu Christe, preces servórum tuórum, et miserére nobis: Qui cum Patre et Spíritu Sancto vivis et regnas in sǽcula sæculórum.
R. Amen.
- V.
- Iube, Dómine, benedícere.
Benedictio.
Benedictióne perpétua benedícat nos Pater ætérnus.
R. Amen.
De Ieremía Prophéta
Hæc dicit Dóminus, Deus Israël: Cognóscam transmigratiónem Iuda, quam emísi de loco isto in terram Chaldæórum, in bonum.
Et ponam óculos meos super eos ad placándum, et redúcam eos in terram hanc; et ædificábo eos, et non déstruam; et plantábo eos et non evéllam.
Et dabo eis cor ut sciant me, quia ego sum Dóminus; et erunt mihi in pópulum, et ego ero eis in Deum, quia reverténtur ad me in toto corde suo.
- V.
- Tu autem, Dómine, miserére nobis.
- R.
- Deo grátias.
- R.
- Fériam eis pactum sempitérnum et non désinam eis benefácere et timórem meum dabo in corde eórum
* Ut non recédant a me.
- V.
- Et lætábor super eis cum bene eis fécero in toto Corde meo.
- R.
- Ut non recédant a me.
- V.
- Iube, Dómine, benedícere.
Benedictio.
Unigénitus Dei Fílius nos benedícere et adiuváre dignétur.
R. Amen.
Hæc dicit Dóminus: Ecce ego convértam conversiónem tabernaculórum Iacob, et tectis eius miserébor, et ædificábitur cívitas in excélso suo, et templum iuxta órdinem suum fundábitur,
Et egrediétur de eis laus, voxque ludéntium.
Et erit dux eius ex eo, et princeps de médio eius producétur; et, applicábo eum et accédet ad me. Quis enim iste est qui ápplicet cor suum ut appropínquet mihi? ait Dóminus.
Et éritis mihi in pópulum, et ego ero vobis in Deum.
Ecce turbo Dómini, furor egrédiens, procélla ruens; in cápite impiórum conquiéscet.
Non avértet iram indignatiónis Dóminus, donec fáciat et cómpleat cogitatiónem Cordis sui: in novíssimo diérum intellegétis ea.
- V.
- Tu autem, Dómine, miserére nobis.
- R.
- Deo grátias.
- R.
- Si inimícus meus maledixísset mihi, sustinuíssem útique
* Tu vero homo unánimis qui simul mecum dulces capiébas cibos.
- V.
- Et si is qui me óderat super me magna locútus fuísset, abscondíssem me fórsitan ab eo.
- R.
- Tu vero homo unánimis qui simul mecum dulces capiébas cibos.
- V.
- Iube, Dómine, benedícere.
Benedictio.
Spíritus Sancti grátia illúminet sensus et corda nostra.
R. Amen.
In témpore illo, dicit Dóminus, ero Deus univérsis cognatiónibus Israël, et ipsi erunt mihi in pópulum.
Hæc dicit Dóminus: Invénit grátiam in desérto pópulus qui remánserat a gládio; vadet ad réquiem suam Israël.
Longe Dóminus appáruit mihi. Et in caritáte perpétua diléxi te: ídeo attráxi te, míserans.
Ecce dies vénient, dicit Dóminus: et fériam dómui Israël et dómui Iuda fœdus novum:
Non secúndum pactum, quod pépigi cum pátribus eórum in die, qua apprehéndi manum eórum, ut edúcerem eos de Terra Ægýpti: pactum quod írritum fecérunt, et ego dominátus sum eórum, dicit Dóminus.
Sed hoc erit pactum, quod fériam cum domo Israël: post dies illos dicit Dóminus: Dabo legem meam in viscéribus eórum, et in corde eórum scribam eam: et ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi in pópulum.
- V.
- Tu autem, Dómine, miserére nobis.
- R.
- Deo grátias.
- R.
- Cum essémus mórtui peccátis, convivificávit nos Deus in Christo
* Propter nímiam caritátem suam qua diléxit nos.
- V.
- Ut osténderet in sǽculis superveniéntibus abundántes divítias grátiæ suæ.
- R.
- Propter nímiam caritátem suam qua diléxit nos.
- V.
- Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
- R.
- Propter nímiam caritátem suam qua diléxit nos.
Nocturnus II
Psalmus 46 [4]
- 46:2 Omnes gentes, pláudite mánibus: * iubiláte Deo in voce exsultatiónis.
- 46:3 Quóniam Dóminus excélsus, terríbilis: * Rex magnus super omnem terram.
- 46:4 Subiécit pópulos nobis: * et gentes sub pédibus nostris.
- 46:5 Elégit nobis hereditátem suam: * spéciem Iacob, quam diléxit.
- 46:6 Ascéndit Deus in iúbilo: * et Dóminus in voce tubæ.
- 46:7 Psállite Deo nostro, psállite: * psállite Regi nostro, psállite.
- 46:8 Quóniam Rex omnis terræ Deus: * psállite sapiénter.
- 46:9 Regnábit Deus super gentes: * Deus sedet super sedem sanctam suam.
- 46:10 Príncipes populórum congregáti sunt cum Deo Ábraham: * quóniam dii fortes terræ veheménter eleváti sunt.
Psalmus 60 [5]
- 60:2 Exáudi, Deus, deprecatiónem meam: * inténde oratióni meæ.
- 60:3 A fínibus terræ ad te clamávi: * dum anxiarétur cor meum, in petra exaltásti me.
- 60:4 Deduxísti me, quia factus es spes mea: * turris fortitúdinis a fácie inimíci.
- 60:5 Inhabitábo in tabernáculo tuo in sǽcula: * prótegar in velaménto alárum tuárum.
- 60:6 Quóniam tu, Deus meus, exaudísti oratiónem meam: * dedísti hereditátem timéntibus nomen tuum.
- 60:7 Dies super dies regis adícies: * annos eius usque in diem generatiónis et generatiónis.
- 60:8 Pérmanet in ætérnum in conspéctu Dei: * misericórdiam et veritátem eius quis requíret?
- 60:9 Sic psalmum dicam nómini tuo in sǽculum sǽculi: * ut reddam vota mea de die in diem.
Psalmus 93 [6]
- 93:1 Deus ultiónum Dóminus: * Deus ultiónum líbere egit.
- 93:2 Exaltáre, qui iúdicas terram: * redde retributiónem supérbis.
- 93:3 Úsquequo peccatóres, Dómine, * úsquequo peccatóres gloriabúntur:
- 93:4 Effabúntur, et loquéntur iniquitátem: * loquéntur omnes, qui operántur iniustítiam?
- 93:5 Pópulum tuum, Dómine, humiliavérunt: * et hereditátem tuam vexavérunt.
- 93:6 Víduam, et ádvenam interfecérunt: * et pupíllos occidérunt.
- 93:7 Et dixérunt: Non vidébit Dóminus, * nec intélleget Deus Iacob.
- 93:8 Intellégite, insipiéntes in pópulo: * et stulti, aliquándo sápite.
- 93:9 Qui plantávit aurem, non áudiet? * aut qui finxit óculum, non consíderat?
- 93:10 Qui córripit gentes, non árguet: * qui docet hóminem sciéntiam?
- 93:11 Dóminus scit cogitatiónes hóminum, * quóniam vanæ sunt.
- 93:12 Beátus homo, quem tu erudíeris, Dómine: * et de lege tua docúeris eum,
- 93:13 Ut mítiges ei a diébus malis: * donec fodiátur peccatóri fóvea.
- 93:14 Quia non repéllet Dóminus plebem suam: * et hereditátem suam non derelínquet.
- 93:15 Quoadúsque iustítia convertátur in iudícium: * et qui iuxta illam omnes qui recto sunt corde.
- 93:16 Quis consúrget mihi advérsus malignántes? * aut quis stabit mecum advérsus operántes iniquitátem?
- 93:17 Nisi quia Dóminus adiúvit me: * paulo minus habitásset in inférno ánima mea.
- 93:18 Si dicébam: Motus est pes meus: * misericórdia tua, Dómine, adiuvábat me.
- 93:19 Secúndum multitúdinem dolórum meórum in corde meo: * consolatiónes tuæ lætificavérunt ánimam meam.
- 93:20 Numquid adhǽret tibi sedes iniquitátis: * qui fingis labórem in præcépto?
- 93:21 Captábunt in ánimam iusti: * et sánguinem innocéntem condemnábunt.
- 93:22 Et factus est mihi Dóminus in refúgium: * et Deus meus in adiutórium spei meæ.
- 93:23 Et reddet illis iniquitátem ipsórum: et in malítia eórum dispérdet eos: * dispérdet illos Dóminus, Deus noster.
- V.
- Ego dixi, Dómine, miserére mei.
- R.
- Sana ánimam meam quia peccávi tibi.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
R. Sed líbera nos a malo.
Absolutio.
Ipsíus píetas et misericórdia nos ádiuvet, qui cum Patre et Spíritu Sancto vivit et regnat in sǽcula sæculórum.
R. Amen.
- V.
- Iube, Dómine, benedícere.
Benedictio.
Deus Pater omnípotens sit nobis propítius et clemens.
R. Amen.
Inter mira sacræ doctrínæ pietatísque increménta, quibus divínæ Sapiéntiæ consília clárius in dies Ecclésiæ manifestántur, vix áliud magis conspícuum est quam triumphális progréssio cultus sacratíssimi Cordis Iesu. Sǽpius quidem, priórum decúrsu témporum, Patres, Doctóres, Sancti, Redemptóris nostri amórem celebrárunt: vulnus in látere Christi apértum ómnium gratiárum arcánum dixérunt fontem. At inde a médio ævo, cum tenerióre quadam erga sanctíssimam Salvatóris Humanitátem religióne fidéles áffici cœpti sunt, ánimæ contemplatívæ per plagam illam ad ipsum Cor, amóre hóminum vulnerátum, penetráre fere solébant. Atque ex eo témpore hæc contemplátio sanctíssimis quibúsque ita familiáris evásit, ut neque régio neque ordo religiósus sit, in quibus non insígnia, hac ætáte, eius reperiántur testimónia. Próximis demum sǽculis, eóque potíssimum témpore quo hærétici, sub falsæ pietátis título, a sanctíssima Eucharístia Christiános detérrere conabántur, cultus sacratíssimo Cordi públice exhibéri cœptus est, ópera imprímis sancti Ioánnis Eudes, qui auctor litúrgici cultus sacrórum Córdium Iesu et Maríæ haud immérito nuncupátur.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.
R. Prope est Dóminus ómnibus invocántibus eum,
* Omnibus invocántibus eum in veritáte.
V. Miserátor et miséricors Dóminus, pátiens et multum miséricors.
R. Omnibus invocántibus eum in veritáte.
- V.
- Iube, Dómine, benedícere.
Benedictio.
Christus perpétuæ det nobis gáudia vitæ.
R. Amen.
Verum, ad cultum sacratíssimi Cordis Iesu plene perfectéque constituéndum, eundémque per totum orbem propagándum, Deus ipse sibi instruméntum elégit humíllimam ex órdine Visitatiónis vírginem, sanctam Margarítam Maríam Alacóque, cui, a prima quidem ætáte iam in Eucharístiæ Sacraméntum amóre flagránti, Christus Dóminus sæpenúmero appárens, divíni Cordis sui et divítias et optáta significáre dignátus est. Quarum apparitiónum celebérrima illa est, qua ei ante Eucharístiam oránti Iesus conspiciéndum se dedit, sacratíssimum Cor osténdit et conquéstus quod, pro imménsa sua caritáte, nihil nisi ingratórum hóminum contumélias recíperet, ipsi præcépit ut novum festum, féria sexta post Octávam Córporis Christi, instituéndum curáret, quo Cor suum honóre débito colerétur, atque iniúriæ sibi in Sacraménto amóris a peccatóribus illátæ dignis expiaréntur obséquiis. Quot autem quantásque Dei fámula in Christi mandátis exsequéndis expérta sit difficultátes, nemo est qui ignóret; sed ab ipso Dómino confirmáta, atque a religiósis ánimæ suæ moderatóribus, qui incredíbili quodam ardóre ad hunc cultum promovéndum laborárunt, strénue adiúta, múnere sibi cǽlitus commísso fidéliter fungi ad mortem usque non déstitit.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.
R. Confíteor tibi, Pater, Dómine cæli et terræ, quia abscondísti hæc a sapiéntibus et prudéntibus
* Et revelásti ea párvulis.
V. Ita, Pater, quóniam sic fuit plácitum ante te.
R. Et revelásti ea párvulis.
- V.
- Iube, Dómine, benedícere.
Benedictio.
Ignem sui amóris accéndat Deus in córdibus nostris.
R. Amen.
Anno tandem millésimo septingentésimo sexagésimo quinto, Clemens décimus tértius Póntifex Máximus offícium et missam in honórem sacratíssimi Cordis Iesu approbávit; Pius vero nonus festum ad univérsam Ecclésiam exténdit. Exínde, cultus sacratíssimi Cordis, quasi flumen exúndans, prolútis impediméntis ómnibus, per totum se orbem effúdit, et, novo illucescénte sǽculo, iubilǽo indícto, Leo décimus tértius humánum genus univérsum sacratíssimo Cordi devótum vóluit. Quæ consecrátio, in ómnibus quidem cathólici orbis ecclésiis, solémni ritu perácta, ingens áttulit devotiónis huius increméntum, et ad eam non solum pópulos, verum étiam singuláres famílias addúxit, quæ Divíno Cordi innumerábiles se dévovent, regióque eius império subíciunt. Dénique, Pius undécimus Póntifex Máximus, quo plénius festi solémnitas pópuli christiáni devotióni tam late paténti respondéret, sacratíssimi Cordis Iesu festum ad ritum dúplicem primæ classis cum octáva evéxit; ac prætérea, ut violáta iura Christi summi Regis ac Dómini amantíssimi resarciréntur, populorúmque peccáta defleréntur, eódem festo die piaculárem precatiónem in ómnibus christiáni orbis templis quotánnis recitándam mandávit.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.
R. Omnes gentes quascúmque fecísti, vénient
* Et adorábunt coram te, Dómine.
V. Et glorificábunt nomen tuum, quóniam magnus es tu, et fáciens mirabília.
R. Et adorábunt coram te, Dómine.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Et adorábunt coram te, Dómine.
Nocturnus III
Psalmus 96 [7]
- 96:1 Dóminus regnávit, exsúltet terra: * læténtur ínsulæ multæ.
- 96:2 Nubes, et calígo in circúitu eius: * iustítia, et iudícium corréctio sedis eius.
- 96:3 Ignis ante ipsum præcédet, * et inflammábit in circúitu inimícos eius.
- 96:4 Illuxérunt fúlgura eius orbi terræ: * vidit, et commóta est terra.
- 96:5 Montes, sicut cera fluxérunt a fácie Dómini: * a fácie Dómini omnis terra.
- 96:6 Annuntiavérunt cæli iustítiam eius: * et vidérunt omnes pópuli glóriam eius.
- 96:7 Confundántur omnes, qui adórant sculptília: * et qui gloriántur in simulácris suis.
- Adoráte eum, omnes Ángeli eius: * audívit, et lætáta est Sion.
- 96:8 Et exsultavérunt fíliæ Iudæ, * propter iudícia tua, Dómine:
- 96:9 Quóniam tu Dóminus Altíssimus super omnem terram: * nimis exaltátus es super omnes deos.
- 96:10 Qui dilígitis Dóminum, odíte malum: * custódit Dóminus ánimas sanctórum suórum, de manu peccatóris liberábit eos.
- 96:11 Lux orta est iusto, * et rectis corde lætítia.
- 96:12 Lætámini, iusti, in Dómino: * et confitémini memóriæ sanctificatiónis eius.
Psalmus 97 [8]
- 97:1 Cantáte Dómino cánticum novum: * quia mirabília fecit.
- Salvávit sibi déxtera eius: * et brácchium sanctum eius.
- 97:2 Notum fecit Dóminus salutáre suum: * in conspéctu géntium revelávit iustítiam suam.
- 97:3 Recordátus est misericórdiæ suæ, * et veritátis suæ dómui Israël.
- Vidérunt omnes términi terræ * salutáre Dei nostri.
- 97:4 Iubiláte Deo, omnis terra: * cantáte, et exsultáte, et psállite.
- 97:5 Psállite Dómino in cíthara, in cíthara et voce psalmi: * in tubis ductílibus, et voce tubæ córneæ.
- 97:6 Iubiláte in conspéctu regis Dómini: * moveátur mare, et plenitúdo eius: orbis terrárum, et qui hábitant in eo.
- 97:8 Flúmina plaudent manu, simul montes exsultábunt a conspéctu Dómini: * quóniam venit iudicáre terram.
- 97:9 Iudicábit orbem terrárum in iustítia, * et pópulos in æquitáte.
Psalmus 107 [9]
- 107:2 Parátum cor meum, Deus, parátum cor meum: * cantábo, et psallam in glória mea.
- 107:3 Exsúrge, glória mea, exsúrge, psaltérium et cíthara: * exsúrgam dilúculo.
- 107:4 Confitébor tibi in pópulis, Dómine: * et psallam tibi in natiónibus.
- 107:5 Quia magna est super cælos misericórdia tua: * et usque ad nubes véritas tua:
- 107:6 Exaltáre super cælos, Deus, et super omnem terram glória tua: * ut liberéntur dilécti tui.
- 107:7 Salvum fac déxtera tua, et exáudi me: * Deus locútus est in sancto suo:
- 107:8 Exsultábo, et dívidam Síchimam, * et convállem tabernaculórum dimétiar.
- 107:9 Meus est Gálaad, et meus est Manásses: * et Éphraim suscéptio cápitis mei.
- 107:10 Iuda rex meus: * Moab lebes spei meæ.
- In Idumǽam exténdam calceaméntum meum: * mihi alienígenæ amíci facti sunt.
- 107:11 Quis dedúcet me in civitátem munítam? * quis dedúcet me usque in Idumǽam?
- 107:12 Nonne tu, Deus, qui repulísti nos, * et non exíbis, Deus, in virtútibus nostris?
- 107:13 Da nobis auxílium de tribulatióne: * quia vana salus hóminis.
- 107:14 In Deo faciémus virtútem: * et ipse ad níhilum dedúcet inimícos nostros.
- V.
- Memóriam fecit mirabílium suórum miserátor Dóminus.
- R.
- Escam dedit timéntibus se.
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
R. Sed líbera nos a malo.
Absolutio.
A vínculis peccatórum nostrórum absólvat nos omnípotens et miséricors Dóminus.
R. Amen.
- V.
- Iube, Dómine, benedícere.
Benedictio.
Evangélica léctio sit nobis salus et protéctio.
R. Amen.
Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem
Ioannes 19:31-37
In illo témpore: Iudǽi, quóniam parascéve erat, ut non remanérent in cruce córpora sábbato (erat enim magnus dies ille sábbati) rogavérunt Pilátum, ut frangeréntur eórum crura et tolleréntur. Et réliqua.
Homilía sancti Bonaventúræ Epíscopi
Liber de ligno vitæ, num. 30
Ut de látere Christi dormiéntis in cruce formarétur Ecclésia, et Scriptúra implerétur quæ dicit: Vidébunt in quem transfixérunt, divína est ordinatióne indúltum ut unus mílitum láncea latus illud sacrum aperiéndo perfóderet, quátenus sánguine cum aqua manánte, prétium effunderétur nostræ salútis quod a fonte scílicet Cordis arcáno profúsum, vim daret sacraméntis Ecclésiæ ad vitam grátiæ conferéndam, essétque iam in Christo vivéntibus póculum fontis vivi, saliéntis in vitam ætérnam. Surge ígitur, ánima amíca Christi, vigiláre non cesses, ibi os appóne, ut háurias aquas de fóntibus salvatóris.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.
R. Ego si exaltátus fúero a terra
* Omnia traham ad meípsum.
V. Hoc autem dicébat signíficans qua morte esset moritúrus.
R. Omnia traham ad meípsum.
- V.
- Iube, Dómine, benedícere.
Benedictio.
Divínum auxílium máneat semper nobíscum.
R. Amen.
De vite mystica, cap. 3
Quia semel vénimus ad Cor Dómini Iesu dulcíssimi, et bonum est nos hic esse, non fácile evellámur ab eo. O quam bonum et iucúndum habitáre in Corde hoc. Bonus thesáurus, pretiósa margaríta Cor tuum, óptime Iesu, quam, fosso agro córporis tui, invenímus. Quis hanc margarítam abíciat? Quin pótius, dabo omnes margarítas, cogitatiónes et affectiónes meas commutábo et comparábo illam mihi, iactans omnem cogitátum meum in Cor boni Iesu, et sine fallácia illud me enútriet. Hoc ígitur tuo et meo Corde, dulcíssime Iesu, invénto, orábo te Deum meum: admítte in sacrárium exauditiónis preces meas: immo me totum trahe in Cor tuum.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.
R. Simus ergo imitatóres Dei
* Et ambulémus in dilectióne.
V. Sicut et Christus diléxit nos et trádidit semetípsum pro nobis.
R. Et ambulémus in dilectióne.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Et ambulémus in dilectióne.
- V.
- Iube, Dómine, benedícere.
Benedictio.
Ad societátem cívium supernórum perdúcat nos Rex Angelórum.
R. Amen.
Ad hoc enim perforátum est latus tuum, ut nobis páteat intróitus. Ad hoc vulnerátum est Cor tuum, ut in illo ab exterióribus turbatiónibus absolúti habitáre possímus. Nihilóminus et proptérea vulnerátum est, ut per vulnus visíbile, vulnus amóris invisíbile videámus. Quómodo hic ardor mélius posset osténdi, nisi quod non solum corpus, verum étiam ipsum Cor láncea vulnerári permísit? Carnále ergo vulnus, vulnus spirituále osténdit. Quis illud Cor tam vulnerátum non díligat? quis tam amántem non rédamet? quis tam castum non amplectátur? Nos ígitur adhuc in carne manéntes, quantum póssumus, amántem redamémus, amplectámur vulnerátum nostrum, cuius ímpii agrícolæ fodérunt manus et pedes, latus et Cor; oremúsque ut cor nostrum, adhuc durum et impœ́nitens, amóris sui vínculo constríngere et iáculo vulneráre dignétur.
V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R. Deo grátias.
Te Deum
Te Deum laudámus: * te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem * omnis terra venerátur.
Tibi omnes Ángeli, * tibi Cæli, et univérsæ Potestátes:
Tibi Chérubim et Séraphim * incessábili voce proclámant:
Fit reverentia Sanctus, Sanctus, Sanctus * Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra * maiestátis glóriæ tuæ.
Te gloriósus * Apostolórum chorus,
Te Prophetárum * laudábilis númerus,
Te Mártyrum candidátus * laudat exércitus.
Te per orbem terrárum * sancta confitétur Ecclésia,
Patrem * imménsæ maiestátis;
Venerándum tuum verum * et únicum Fílium;
Sanctum quoque * Paráclitum Spíritum.
Tu Rex glóriæ, * Christe.
Tu Patris * sempitérnus es Fílius.
Fit reverentia Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem: * non horruísti Vírginis úterum.
Tu, devícto mortis acúleo, * aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, * in glória Patris.
Iudex créderis * esse ventúrus.
Sequens versus dicitur flexis genibus Te ergo quǽsumus, tuis fámulis súbveni, * quos pretióso sánguine redemísti.
Ætérna fac cum Sanctis tuis * in glória numerári.
Salvum fac pópulum tuum, Dómine, * et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, * et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies * benedícimus te.
Fit reverentia, secundum consuetudinem Et laudámus nomen tuum in sǽculum, * et in sǽculum sǽculi.
Dignáre, Dómine, die isto * sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, * miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, * quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: * non confúndar in ætérnum.
Reliqua omittuntur, nisi Laudes separandæ sint.
- V.
- Dómine, exáudi oratiónem meam.
- R.
- Et clamor meus ad te véniat.
Orémus.
Deus, qui nobis in Corde Fílii tui, nostris vulneráto peccátis, infinítos dilectiónis thesáuros misericórditer largíri dignáris; concéde, quǽsumus, ut illi devótum pietátis nostræ præstántes obséquium, dignæ quoque satisfactiónis exhibeámus offícium.
Per eúndem Dóminum nostrum Iesum Christum Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
R. Amen.
- V.
- Dómine, exáudi oratiónem meam.
- R.
- Et clamor meus ad te véniat.
- V.
- Benedicámus Dómino.
- R.
- Deo grátias.
- V.
- Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
- R.
- Amen.