B
S. Bonifatii Episcopi et Martyris III. classis
1962 Pre-1955

S. Bonifatii Episcopi et Martyris

III. classis
Ad Vesperae
V.
Deus in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Allelúia.

Ant. Dómine, * probásti me et cognovísti me.

Psalmus 138(1-13) [1]

  1. 138:1 Dómine, probásti me, et cognovísti me: * tu cognovísti sessiónem meam, et resurrectiónem meam.
  2. 138:3 Intellexísti cogitatiónes meas de longe: * sémitam meam, et funículum meum investigásti.
  3. 138:4 Et omnes vias meas prævidísti: * quia non est sermo in lingua mea.
  4. 138:5 Ecce, Dómine, tu cognovísti ómnia novíssima, et antíqua: * tu formásti me, et posuísti super me manum tuam.
  5. 138:6 Mirábilis facta est sciéntia tua ex me: * confortáta est, et non pótero ad eam.
  6. 138:7 Quo ibo a spíritu tuo? * et quo a fácie tua fúgiam?
  7. 138:8 Si ascéndero in cælum, tu illic es: * si descéndero in inférnum, ades.
  8. 138:9 Si súmpsero pennas meas dilúculo, * et habitávero in extrémis maris:
  9. 138:10 Étenim illuc manus tua dedúcet me: * et tenébit me déxtera tua.
  10. 138:11 Et dixi: Fórsitan ténebræ conculcábunt me: * et nox illuminátio mea in delíciis meis.
  11. 138:12 Quia ténebræ non obscurabúntur a te, et nox sicut dies illuminábitur: * sicut ténebræ eius, ita et lumen eius.
  12. 138:13 Quia tu possedísti renes meos: * suscepísti me de útero matris meæ.
Ant. Mirabília ópera tua, * Dómine, et ánima mea cognóscit nimis.

Psalmus 138(14-24) [2]

  1. 138:14 Confitébor tibi quia terribíliter magnificátus es: * mirabília ópera tua, et ánima mea cognóscit nimis.
  2. 138:15 Non est occultátum os meum a te, quod fecísti in occúlto: * et substántia mea in inferióribus terræ.
  3. 138:16 Imperféctum meum vidérunt óculi tui, et in libro tuo omnes scribéntur: * dies formabúntur, et nemo in eis.
  4. 138:17 Mihi autem nimis honorificáti sunt amíci tui, Deus: * nimis confortátus est principátus eórum.
  5. 138:18 Dinumerábo eos, et super arénam multiplicabúntur: * exsurréxi, et adhuc sum tecum.
  6. 138:19 Si occíderis, Deus, peccatóres: * viri sánguinum, declináte a me:
  7. 138:20 Quia dícitis in cogitatióne: * Accípient in vanitáte civitátes tuas.
  8. 138:21 Nonne qui odérunt te, Dómine, óderam? * et super inimícos tuos tabescébam?
  9. 138:22 Perfécto ódio óderam illos: * et inimíci facti sunt mihi.
  10. 138:23 Proba me, Deus, et scito cor meum: * intérroga me, et cognósce sémitas meas.
  11. 138:24 Et vide, si via iniquitátis in me est: * et deduc me in via ætérna.
Ant. Ne derelínquas me, * Dómine, virtus salútis meæ.

Psalmus 139 [3]

  1. 139:2 Éripe me, Dómine, ab hómine malo: * a viro iníquo éripe me.
  2. 139:3 Qui cogitavérunt iniquitátes in corde: * tota die constituébant prǽlia.
  3. 139:4 Acuérunt linguas suas sicut serpéntis: * venénum áspidum sub lábiis eórum.
  4. 139:5 Custódi me, Dómine, de manu peccatóris: * et ab homínibus iníquis éripe me.
  5. Qui cogitavérunt supplantáre gressus meos: * abscondérunt supérbi láqueum mihi:
  6. 139:6 Et funes extendérunt in láqueum: * iuxta iter scándalum posuérunt mihi.
  7. 139:7 Dixi Dómino: Deus meus es tu: * exáudi, Dómine, vocem deprecatiónis meæ.
  8. 139:8 Dómine, Dómine, virtus salútis meæ: * obumbrásti super caput meum in die belli.
  9. 139:9 Ne tradas me, Dómine, a desidério meo peccatóri: * cogitavérunt contra me, ne derelínquas me, ne forte exalténtur.
  10. 139:10 Caput circúitus eórum: * labor labiórum ipsórum opériet eos.
  11. 139:11 Cadent super eos carbónes, in ignem deícies eos: * in misériis non subsístent.
  12. 139:12 Vir linguósus non dirigétur in terra: * virum iniústum mala cápient in intéritu.
  13. 139:13 Cognóvi quia fáciet Dóminus iudícium ínopis: * et vindíctam páuperum.
  14. 139:14 Verúmtamen iusti confitebúntur nómini tuo: * et habitábunt recti cum vultu tuo.
Ant. Dómine, * clamávi ad te, exáudi me.

Psalmus 140 [4]

  1. 140:1 Dómine, clamávi ad te, exáudi me: * inténde voci meæ, cum clamávero ad te.
  2. 140:2 Dirigátur orátio mea sicut incénsum in conspéctu tuo: * elevátio mánuum meárum sacrifícium vespertínum.
  3. 140:3 Pone, Dómine, custódiam ori meo: * et óstium circumstántiæ lábiis meis.
  4. 140:4 Non declínes cor meum in verba malítiæ, * ad excusándas excusatiónes in peccátis.
  5. Cum homínibus operántibus iniquitátem: * et non communicábo cum eléctis eórum.
  6. 140:5 Corrípiet me iustus in misericórdia, et increpábit me: * óleum autem peccatóris non impínguet caput meum.
  7. 140:6 Quóniam adhuc et orátio mea in beneplácitis eórum: * absórpti sunt iuncti petræ iúdices eórum.
  8. 140:7 Áudient verba mea quóniam potuérunt: * sicut crassitúdo terræ erúpta est super terram.
  9. 140:8 Dissipáta sunt ossa nostra secus inférnum: * quia ad te, Dómine, Dómine, óculi mei: in te sperávi, non áuferas ánimam meam.
  10. 140:9 Custódi me a láqueo, quem statuérunt mihi: * et a scándalis operántium iniquitátem.
  11. 140:10 Cadent in retiáculo eius peccatóres: * singuláriter sum ego donec tránseam.
Ant. Educ de custódia * ánimam meam, Dómine, ad confiténdum nómini tuo.

Psalmus 141 [5]

  1. 141:2 Voce mea ad Dóminum clamávi: * voce mea ad Dóminum deprecátus sum:
  2. 141:3 Effúndo in conspéctu eius oratiónem meam, * et tribulatiónem meam ante ipsum pronúntio.
  3. 141:4 In deficiéndo ex me spíritum meum, * et tu cognovísti sémitas meas.
  4. In via hac, qua ambulábam, * abscondérunt láqueum mihi.
  5. 141:5 Considerábam ad déxteram, et vidébam: * et non erat qui cognósceret me.
  6. Périit fuga a me, * et non est qui requírat ánimam meam.
  7. 141:6 Clamávi ad te, Dómine, * dixi: Tu es spes mea, pórtio mea in terra vivéntium.
  8. 141:7 Inténde ad deprecatiónem meam: * quia humiliátus sum nimis.
  9. Líbera me a persequéntibus me: * quia confortáti sunt super me.
  10. 141:8 Educ de custódia ánimam meam ad confiténdum nómini tuo: * me exspéctant iusti, donec retríbuas mihi.

Iac 1:12

Beátus vir, qui suffert tentatiónem: quóniam cum probátus fúerit, accípiet corónam vitæ, quam repromísit Deus diligéntibus se.

R. Deo grátias.

Capitulum Hymnus Versus

Deus tuórum mílitum

Sors, et córona, prǽmium,

Laudes canéntes Mártyris

Absólve nexu críminis.

Hic nempe mundi gáudia,

Et blanda fraudum pábula

Imbúta felle députans,

Pervénit ad cæléstia.

Pœnas cucúrrit fórtiter,

Et sústulit viríliter,

Fundénsque pro te sánguinem,

Ætérna dona póssidet.

Ob hoc precátu súpplici

Te póscimus, piíssime;

In hoc triúmpho Mártyris

Dimítte noxam sérvulis.

Laus et perénnis glória

Patri sit, atque Fílio,

Sancto simul Paráclito,

In sempitérna sǽcula.

Amen.

V.
Iustus ut palma florébit.
R.
Sicut cedrus Líbani multiplicábitur.
Ant. Qui vult veníre post me, * ábneget semetípsum, et tollat crucem suam, et sequátur me.

Canticum B. Mariæ Virginis

  1. 1:46 Magníficat * ánima mea Dóminum.
  2. 1:47 Et exsultávit spíritus meus: * in Deo, salutári meo.
  3. 1:48 Quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ: * ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes.
  4. 1:49 Quia fecit mihi magna qui potens est: * et sanctum nomen eius.
  5. 1:50 Et misericórdia eius, a progénie in progénies: * timéntibus eum.
  6. 1:51 Fecit poténtiam in brácchio suo: * dispérsit supérbos mente cordis sui.
  7. 1:52 Depósuit poténtes de sede: * et exaltávit húmiles.
  8. 1:53 Esuriéntes implévit bonis: * et dívites dimísit inánes.
  9. 1:54 Suscépit Israël púerum suum: * recordátus misericórdiæ suæ.
  10. 1:55 Sicut locútus est ad patres nostros: * Ábraham, et sémini eius in sǽcula.
Preces Feriales{omittitur}
V.
Dómine, exáudi oratiónem meam.
R.
Et clamor meus ad te véniat.

Orémus.

Deus, qui multitúdinem populórum, beáti Bonifátii Mártyris tui atque Pontíficis zelo, ad agnitiónem tui nóminis vocáre dignátus es: concéde propítius; ut, cuius solémnia cólimus, étiam patrocínia sentiámus.

Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

R. Amen.

V.
Dómine, exáudi oratiónem meam.
R.
Et clamor meus ad te véniat.
V.
Benedicámus Dómino.
R.
Deo grátias.
V.
Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
R.
Amen.