B
Dominica Sanctissimæ Trinitatis I. classis
1962 Pre-1955

Dominica Sanctissimæ Trinitatis

I. classis
Ad Matutinum
V.
Dómine, lábia + mea apéries.
R.
Et os meum annuntiábit laudem tuam.
V.
Deus in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Allelúia.

Invitatorium

Ant. Deum verum, unum in Trinitáte, et Trinitátem in Unitáte, * Veníte, adorémus.

Veníte, exsultémus Dómino, iubilémus Deo, salutári nostro: præoccupémus fáciem eius in confessióne, et in psalmis iubilémus ei.

Ant. Deum verum, unum in Trinitáte, et Trinitátem in Unitáte, * Veníte, adorémus.

Quóniam Deus magnus Dóminus, et Rex magnus super omnes deos, quóniam non repéllet Dóminus plebem suam: quia in manu eius sunt omnes fines terræ, et altitúdines móntium ipse cónspicit.

Ant. Veníte, adorémus.

Quóniam ipsíus est mare, et ipse fecit illud, et áridam fundavérunt manus eius (genuflectitur) veníte, adorémus, et procidámus ante Deum: plorémus coram Dómino, qui fecit nos, quia ipse est Dóminus, Deus noster; nos autem pópulus eius, et oves páscuæ eius.

Ant. Deum verum, unum in Trinitáte, et Trinitátem in Unitáte, * Veníte, adorémus.

Hódie, si vocem eius audiéritis, nolíte obduráre corda vestra, sicut in exacerbatióne secúndum diem tentatiónis in desérto: ubi tentavérunt me patres vestri, probavérunt et vidérunt ópera mea.

Ant. Veníte, adorémus.

Quadragínta annis próximus fui generatióni huic, et dixi: Semper hi errant corde, ipsi vero non cognovérunt vias meas: quibus iurávi in ira mea: Si introíbunt in réquiem meam.

Ant. Deum verum, unum in Trinitáte, et Trinitátem in Unitáte, * Veníte, adorémus.

V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. Veníte, adorémus.

Ant. Deum verum, unum in Trinitáte, et Trinitátem in Unitáte, * Veníte, adorémus.

Hymnus

Summæ Parens cleméntiæ,

Mundi regis qui máchinam,

Uníus et substántiæ,

Trinúsque persónis Deus:

Da déxteram surgéntibus,

Exsúrgat et mens sóbria,

Flagrans et in laudem Dei

Grates repéndet débitas.

Deo Patri sit glória,

Natóque Patris único,

Cum Spíritu Paráclito,

In sempitérna sǽcula.

Amen.

Nocturnus I

Ant. Adésto, unus Deus * omnípotens, Pater, Fílius, et Spíritus Sanctus.

Psalmus 8 [1]

  1. 8:2 Dómine, Dóminus noster, * quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra!
  2. Quóniam eleváta est magnificéntia tua, * super cælos.
  3. 8:3 Ex ore infántium et lacténtium perfecísti laudem propter inimícos tuos, * ut déstruas inimícum et ultórem.
  4. 8:4 Quóniam vidébo cælos tuos, ópera digitórum tuórum: * lunam et stellas, quæ tu fundásti.
  5. 8:5 Quid est homo quod memor es eius? * aut fílius hóminis, quóniam vísitas eum?
  6. 8:6 Minuísti eum paulo minus ab Ángelis, glória et honóre coronásti eum: * et constituísti eum super ópera mánuum tuárum.
  7. 8:8 Ómnia subiecísti sub pédibus eius, * oves et boves univérsas: ínsuper et pécora campi.
  8. 8:9 Vólucres cæli, et pisces maris, * qui perámbulant sémitas maris.
  9. 8:10 Dómine, Dóminus noster, * quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra!
Ant. Te unum * in substántia, Trinitátem in persónis confitémur.

Psalmus 18 [2]

  1. 18:2 Cæli enárrant glóriam Dei: * et ópera mánuum eius annúntiat firmaméntum.
  2. 18:3 Dies diéi erúctat verbum, * et nox nocti índicat sciéntiam.
  3. 18:4 Non sunt loquélæ, neque sermónes, * quorum non audiántur voces eórum.
  4. 18:5 In omnem terram exívit sonus eórum: * et in fines orbis terræ verba eórum.
  5. 18:6 In sole pósuit tabernáculum suum: * et ipse tamquam sponsus procédens de thálamo suo:
  6. Exsultávit ut gigas ad curréndam viam, * a summo cælo egréssio eius:
  7. 18:7 Et occúrsus eius usque ad summum eius: * nec est qui se abscóndat a calóre eius.
  8. 18:8 Lex Dómini immaculáta, convértens ánimas: * testimónium Dómini fidéle, sapiéntiam præstans párvulis.
  9. 18:9 Iustítiæ Dómini rectæ, lætificántes corda: * præcéptum Dómini lúcidum, illúminans óculos.
  10. 18:10 Timor Dómini sanctus, pérmanens in sǽculum sǽculi: * iudícia Dómini vera, iustificáta in semetípsa.
  11. 18:11 Desiderabília super aurum et lápidem pretiósum multum: * et dulcióra super mel et favum.
  12. 18:12 Étenim servus tuus custódit ea, * in custodiéndis illis retribútio multa.
  13. 18:13 Delícta quis intéllegit? ab occúltis meis munda me: * et ab aliénis parce servo tuo.
  14. 18:14 Si mei non fúerint domináti, tunc immaculátus ero: * et emundábor a delícto máximo.
  15. 18:15 Et erunt ut compláceant elóquia oris mei: * et meditátio cordis mei in conspéctu tuo semper.
  16. Dómine, adiútor meus, * et redémptor meus.
Ant. Te semper idem * esse, vívere, et intellégere profitémur.

Psalmus 23 [3]

  1. 23:1 Dómini est terra, et plenitúdo eius: * orbis terrárum, et univérsi qui hábitant in eo.
  2. 23:2 Quia ipse super mária fundávit eum: * et super flúmina præparávit eum.
  3. 23:3 Quis ascéndet in montem Dómini? * aut quis stabit in loco sancto eius?
  4. 23:4 Ínnocens mánibus et mundo corde, * qui non accépit in vano ánimam suam, nec iurávit in dolo próximo suo.
  5. 23:5 Hic accípiet benedictiónem a Dómino: * et misericórdiam a Deo, salutári suo.
  6. 23:6 Hæc est generátio quæréntium eum, * quæréntium fáciem Dei Iacob.
  7. 23:7 Attóllite portas, príncipes, vestras, et elevámini, portæ æternáles: * et introíbit Rex glóriæ.
  8. 23:8 Quis est iste Rex glóriæ? * Dóminus fortis et potens: Dóminus potens in prǽlio.
  9. 23:9 Attóllite portas, príncipes, vestras, et elevámini, portæ æternáles: * et introíbit Rex glóriæ.
  10. 23:10 Quis est iste Rex glóriæ? * Dóminus virtútum ipse est Rex glóriæ.
V.
Benedicámus Patrem et Fílium cum Sancto Spíritu.
R.
Laudémus et superexaltémus eum in sǽcula.
Pater Noster dicitur secreto usque ad Et ne nos indúcas in tentatiónem:

Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:

V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:

R. Sed líbera nos a malo.

Absolutio.

Exáudi, Dómine Iesu Christe, preces servórum tuórum, et miserére nobis: Qui cum Patre et Spíritu Sancto vivis et regnas in sǽcula sæculórum.

R. Amen.

V.
Iube, Dómine, benedícere.

Benedictio.

Benedictióne perpétua benedícat nos Pater ætérnus.

R. Amen.

De Isaía Prophéta

In anno, quo mórtuus est rex Ozías, vidi Dóminum sedéntem super sólium excélsum et elevátum: et ea, quæ sub ipso erant, replébant templum.

Séraphim stabant super illud: sex alæ uni, et sex alæ álteri, duábus velábant fáciem eius, et duábus velábant pedes eius, et duábus volábant.

Et clamábant alter ad álterum, et dicébant: Sanctus, sanctus, sanctus, Dóminus exercítuum, plena est omnis terra glória eius.

Et commóta sunt superliminária cárdinum a voce clamántis, et domus repléta est fumo.

V.
Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R.
Deo grátias.
R.
Vidi Dóminum sedéntem super sólium excélsum et elevátum, et plena erat omnis terra maiestáte eius:

* Et ea, quæ sub ipso erant, replébant templum.

V.
Séraphim stabant super illud: sex alæ uni, et sex alæ álteri.
R.
Et ea, quæ sub ipso erant, replébant templum.
V.
Iube, Dómine, benedícere.

Benedictio.

Unigénitus Dei Fílius nos benedícere et adiuváre dignétur.

R. Amen.

Et dixi: mihi, quia tácui, quia vir pollútus lábiis ego sum, et in médio pópuli pollúta lábia habéntis ego hábito, et Regem Dóminum exercítuum vidi óculis meis.

Et volávit ad me unus de Séraphim, et in manu eius cálculus, quem fórcipe túlerat de altári.

Et tétigit os meum, et dixit: Ecce tétigit hoc lábia tua, et auferétur iníquitas tua, et peccátum tuum mundábitur.

Et audívi vocem Dómini dicéntis: Quem mittam? et quis ibit nobis? Et dixi: Ecce ego, mitte me.

V.
Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R.
Deo grátias.
R.
Benedíctus Dóminus Deus Israël, qui facit mirabília magna solus:

* Et benedíctum nomen maiestátis eius in ætérnum.

V.
Replébitur maiestáte eius omnis terra: fiat, fiat.
R.
Et benedíctum nomen maiestátis eius in ætérnum.
V.
Iube, Dómine, benedícere.

Benedictio.

Spíritus Sancti grátia illúminet sensus et corda nostra.

R. Amen.

Et dixit: Vade, et dices pópulo huic: Audíte audiéntes, et nolíte intellégere: et vidéte visiónem, et nolíte cognóscere.

Excǽca cor pópuli huius, et aures eius ággrava, et óculos eius claude, ne forte vídeat óculis suis, et áuribus suis áudiat, et corde suo intéllegat, et convertátur, et sanem eum.

Et dixi: Usquequo, Dómine? Et dixit: Donec desoléntur civitátes absque habitatóre, et domus sine hómine, et terra relinquétur desérta,

Et longe fáciet Dóminus hómines, et multiplicábitur quæ derelícta fúerat in médio terræ.

V.
Tu autem, Dómine, miserére nobis.
R.
Deo grátias.
R.
Benedícat nos Deus, Deus noster, benedícat nos Deus:

* Et métuant eum omnes fines terræ.

V.
Deus misereátur nostri, et benedícat nos Deus.
R.
Et métuant eum omnes fines terræ.
V.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R.
Et métuant eum omnes fines terræ.

Nocturnus II

Ant. Te invocámus, * te laudámus, te adorámus, o beáta Trínitas.

Psalmus 46 [4]

  1. 46:2 Omnes gentes, pláudite mánibus: * iubiláte Deo in voce exsultatiónis.
  2. 46:3 Quóniam Dóminus excélsus, terríbilis: * Rex magnus super omnem terram.
  3. 46:4 Subiécit pópulos nobis: * et gentes sub pédibus nostris.
  4. 46:5 Elégit nobis hereditátem suam: * spéciem Iacob, quam diléxit.
  5. 46:6 Ascéndit Deus in iúbilo: * et Dóminus in voce tubæ.
  6. 46:7 Psállite Deo nostro, psállite: * psállite Regi nostro, psállite.
  7. 46:8 Quóniam Rex omnis terræ Deus: * psállite sapiénter.
  8. 46:9 Regnábit Deus super gentes: * Deus sedet super sedem sanctam suam.
  9. 46:10 Príncipes populórum congregáti sunt cum Deo Ábraham: * quóniam dii fortes terræ veheménter eleváti sunt.
Ant. Spes nostra, * salus nostra, honor noster, o beáta Trínitas.

Psalmus 47 [5]

  1. 47:2 Magnus Dóminus, et laudábilis nimis * in civitáte Dei nostri, in monte sancto eius.
  2. 47:3 Fundátur exsultatióne univérsæ terræ mons Sion, * látera Aquilónis, cívitas Regis magni.
  3. 47:4 Deus in dómibus eius cognoscétur: * cum suscípiet eam.
  4. 47:5 Quóniam ecce reges terræ congregáti sunt: * convenérunt in unum.
  5. 47:6 Ipsi vidéntes sic admiráti sunt, conturbáti sunt, commóti sunt: * tremor apprehéndit eos.
  6. 47:7 Ibi dolóres ut parturiéntis: * in spíritu veheménti cónteres naves Tharsis.
  7. 47:9 Sicut audívimus, sic vídimus in civitáte Dómini virtútum, in civitáte Dei nostri: * Deus fundávit eam in ætérnum.
  8. 47:10 Suscépimus, Deus, misericórdiam tuam, * in médio templi tui.
  9. 47:11 Secúndum nomen tuum, Deus, sic et laus tua in fines terræ: * iustítia plena est déxtera tua.
  10. 47:12 Lætétur mons Sion, et exsúltent fíliæ Iudæ: * propter iudícia tua, Dómine.
  11. 47:13 Circúmdate Sion, et complectímini eam: * narráte in túrribus eius.
  12. 47:14 Pónite corda vestra in virtúte eius: * et distribúite domos eius, ut enarrétis in progénie áltera.
  13. 47:15 Quóniam hic est Deus, Deus noster in ætérnum et in sǽculum sǽculi: * ipse reget nos in sǽcula.
Ant. Líbera nos, * salva nos, vivífica nos, o beáta Trínitas.

Psalmus 71 [6]

  1. 71:2 Deus, iudícium tuum regi da: * et iustítiam tuam fílio regis:
  2. Iudicáre pópulum tuum in iustítia, * et páuperes tuos in iudício.
  3. 71:3 Suscípiant montes pacem pópulo: * et colles iustítiam.
  4. 71:4 Iudicábit páuperes pópuli, et salvos fáciet fílios páuperum: * et humiliábit calumniatórem.
  5. 71:5 Et permanébit cum sole, et ante lunam, * in generatióne et generatiónem.
  6. 71:6 Descéndet sicut plúvia in vellus: * et sicut stillicídia stillántia super terram.
  7. 71:7 Oriétur in diébus eius iustítia, et abundántia pacis: * donec auferátur luna.
  8. 71:8 Et dominábitur a mari usque ad mare: * et a flúmine usque ad términos orbis terrárum.
  9. 71:9 Coram illo prócident Æthíopes: * et inimíci eius terram lingent.
  10. 71:10 Reges Tharsis, et ínsulæ múnera ófferent: * reges Árabum et Saba dona addúcent.
  11. 71:11 Et adorábunt eum omnes reges terræ: * omnes gentes sérvient ei:
  12. 71:12 Quia liberábit páuperem a poténte: * et páuperem, cui non erat adiútor.
  13. 71:13 Parcet páuperi et ínopi: * et ánimas páuperum salvas fáciet.
  14. 71:14 Ex usúris et iniquitáte rédimet ánimas eórum: * et honorábile nomen eórum coram illo.
  15. 71:15 Et vivet, et dábitur ei de auro Arábiæ, et adorábunt de ipso semper: * tota die benedícent ei.
  16. 71:16 Et erit firmaméntum in terra in summis móntium, superextollétur super Líbanum fructus eius: * et florébunt de civitáte sicut fænum terræ.
  17. 71:17 Sit nomen eius benedíctum in sǽcula: * ante solem pérmanet nomen eius.
  18. Et benedicéntur in ipso omnes tribus terræ: * omnes gentes magnificábunt eum.
  19. 71:18 Benedíctus Dóminus, Deus Israël, * qui facit mirabília solus:
  20. 71:19 Et benedíctum nomen maiestátis eius in ætérnum: * et replébitur maiestáte eius omnis terra: fiat, fiat.
V.
Benedíctus es, Dómine, in firmaménto cæli.
R.
Et laudábilis et gloriósus in sǽcula.
Pater Noster dicitur secreto usque ad Et ne nos indúcas in tentatiónem:

Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:

V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:

R. Sed líbera nos a malo.

Absolutio.

Ipsíus píetas et misericórdia nos ádiuvet, qui cum Patre et Spíritu Sancto vivit et regnat in sǽcula sæculórum.

R. Amen.

V.
Iube, Dómine, benedícere.

Benedictio.

Deus Pater omnípotens sit nobis propítius et clemens.

R. Amen.

Ex libro sancti Fulgéntii Epíscopi, de fide ad Petrum

Inter Opera Augustini, tom. 3

Fides, quam sancti Patriárchæ atque Prophétæ ante incarnatiónem Fílii Dei divínitus accepérunt, quam étiam sancti Apóstoli ab ipso Dómino in carne pósito audiérunt, et Spíritus Sancti magistério instrúcti non solum sermóne prædicavérunt, verum étiam ad instructiónem salubérrimam posterórum scriptis suis índitam reliquérunt; unum Deum prǽdicat Trinitátem, id est, Patrem, et Fílium, et Spíritum Sanctum. Sed Trínitas vera non esset, si una eadémque persóna dicerétur Pater et Fílius et Spíritus Sanctus.

V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.

R. Deo grátias.

R. Quis Deus magnus sicut Deus noster?

* Tu es Deus, qui facis mirabília.

V. Notam fecísti in pópulis virtútem tuam: redemísti in brácchio tuo pópulum tuum.

R. Tu es Deus, qui facis mirabília.

V.
Iube, Dómine, benedícere.

Benedictio.

Christus perpétuæ det nobis gáudia vitæ.

R. Amen.

Si enim, sicut est Patris, et Fílii, et Spíritus Sancti una substántia, sic esset una persóna; nihil omníno esset in quo veráciter Trínitas dicerétur. Rursus quidem Trínitas esset vera, sed unus Deus Trínitas ipsa non esset, si quemádmodum Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus personárum sunt ab ínvicem proprietáte distíncti, sic fuíssent naturárum quoque diversitáte discréti. Sed quia in illo uno vero Deo Trinitáte, non solum quod unus Deus est, sed étiam quod Trínitas est, naturáliter verum est; proptérea ipse verus Deus in persónis Trínitas est, et in una natúra unus est.

V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.

R. Deo grátias.

R. Tibi laus, tibi glória, tibi gratiárum áctio in sǽcula sempitérna,

* O beáta Trínitas.

V. Et benedíctum nomen glóriæ tuæ sanctum: et laudábile et superexaltátum in sǽcula.

R. O beáta Trínitas.

V.
Iube, Dómine, benedícere.

Benedictio.

Ignem sui amóris accéndat Deus in córdibus nostris.

R. Amen.

Per hanc unitátem naturálem totus Pater in Fílio et Spíritu Sancto est, totus Fílius in Patre et Spíritu Sancto est, totus quoque Spíritus Sanctus in Patre et Fílio. Nullus horum extra quémlibet ipsórum est: quia nemo álium aut præcédit æternitáte, aut excédit magnitúdine, aut súperat potestáte: quia nec Fílio nec Spíritu Sancto, quantum ad natúræ divínæ unitátem pértinet, aut antérior aut maior Pater est; nec Fílii ætérnitas atque imménsitas, velut antérior aut maior, Spíritus Sancti immensitátem æternitatémque aut præcédere aut excédere naturáliter potest.

V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.

R. Deo grátias.

R. Magnus Dóminus, et laudábilis nimis:

* Et sapiéntiæ eius non est númerus.

V. Magnus Dóminus, et magna virtus eius: et sapiéntiæ eius non est finis.

R. Et sapiéntiæ eius non est númerus.

V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

R. Et sapiéntiæ eius non est númerus.

Nocturnus III

Ant. Cáritas * Pater est, grátia Fílius, communicátio Spíritus Sanctus, o beáta Trínitas.

Psalmus 95 [7]

  1. 95:1 Cantáte Dómino cánticum novum: * cantáte Dómino, omnis terra.
  2. 95:2 Cantáte Dómino, et benedícite nómini eius: * annuntiáte de die in diem salutáre eius.
  3. 95:3 Annuntiáte inter gentes glóriam eius, * in ómnibus pópulis mirabília eius.
  4. 95:4 Quóniam magnus Dóminus, et laudábilis nimis: * terríbilis est super omnes deos.
  5. 95:5 Quóniam omnes dii géntium dæmónia: * Dóminus autem cælos fecit.
  6. 95:6 Conféssio, et pulchritúdo in conspéctu eius: * sanctimónia et magnificéntia in sanctificatióne eius.
  7. 95:7 Afférte Dómino, pátriæ géntium, afférte Dómino glóriam et honórem: * afférte Dómino glóriam nómini eius.
  8. 95:8 Tóllite hóstias, et introíte in átria eius: * adoráte Dóminum in átrio sancto eius.
  9. 95:9 Commoveátur a fácie eius univérsa terra: * dícite in géntibus quia Dóminus regnávit.
  10. 95:10 Étenim corréxit orbem terræ qui non commovébitur: * iudicábit pópulos in æquitáte.
  11. 95:11 Læténtur cæli, et exsúltet terra: commoveátur mare, et plenitúdo eius: * gaudébunt campi, et ómnia quæ in eis sunt.
  12. 95:12 Tunc exsultábunt ómnia ligna silvárum a fácie Dómini, quia venit: * quóniam venit iudicáre terram.
  13. 95:13 Iudicábit orbem terræ in æquitáte, * et pópulos in veritáte sua.
Ant. Verax est * Pater, véritas Fílius, véritas Spíritus Sanctus, o beáta Trínitas.

Psalmus 96 [8]

  1. 96:1 Dóminus regnávit, exsúltet terra: * læténtur ínsulæ multæ.
  2. 96:2 Nubes, et calígo in circúitu eius: * iustítia, et iudícium corréctio sedis eius.
  3. 96:3 Ignis ante ipsum præcédet, * et inflammábit in circúitu inimícos eius.
  4. 96:4 Illuxérunt fúlgura eius orbi terræ: * vidit, et commóta est terra.
  5. 96:5 Montes, sicut cera fluxérunt a fácie Dómini: * a fácie Dómini omnis terra.
  6. 96:6 Annuntiavérunt cæli iustítiam eius: * et vidérunt omnes pópuli glóriam eius.
  7. 96:7 Confundántur omnes, qui adórant sculptília: * et qui gloriántur in simulácris suis.
  8. Adoráte eum, omnes Ángeli eius: * audívit, et lætáta est Sion.
  9. 96:8 Et exsultavérunt fíliæ Iudæ, * propter iudícia tua, Dómine:
  10. 96:9 Quóniam tu Dóminus Altíssimus super omnem terram: * nimis exaltátus es super omnes deos.
  11. 96:10 Qui dilígitis Dóminum, odíte malum: * custódit Dóminus ánimas sanctórum suórum, de manu peccatóris liberábit eos.
  12. 96:11 Lux orta est iusto, * et rectis corde lætítia.
  13. 96:12 Lætámini, iusti, in Dómino: * et confitémini memóriæ sanctificatiónis eius.
Ant. Pater, * et Fílius, et Spíritus Sanctus una substántia est, o beáta Trínitas.

Psalmus 97 [9]

  1. 97:1 Cantáte Dómino cánticum novum: * quia mirabília fecit.
  2. Salvávit sibi déxtera eius: * et brácchium sanctum eius.
  3. 97:2 Notum fecit Dóminus salutáre suum: * in conspéctu géntium revelávit iustítiam suam.
  4. 97:3 Recordátus est misericórdiæ suæ, * et veritátis suæ dómui Israël.
  5. Vidérunt omnes términi terræ * salutáre Dei nostri.
  6. 97:4 Iubiláte Deo, omnis terra: * cantáte, et exsultáte, et psállite.
  7. 97:5 Psállite Dómino in cíthara, in cíthara et voce psalmi: * in tubis ductílibus, et voce tubæ córneæ.
  8. 97:6 Iubiláte in conspéctu regis Dómini: * moveátur mare, et plenitúdo eius: orbis terrárum, et qui hábitant in eo.
  9. 97:8 Flúmina plaudent manu, simul montes exsultábunt a conspéctu Dómini: * quóniam venit iudicáre terram.
  10. 97:9 Iudicábit orbem terrárum in iustítia, * et pópulos in æquitáte.
V.
Verbo Dómini cæli firmáti sunt.
R.
Et Spíritu oris eius omnis virtus eórum.
Pater Noster dicitur secreto usque ad Et ne nos indúcas in tentatiónem:

Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:

V. Et ne nos indúcas in tentatiónem:

R. Sed líbera nos a malo.

Absolutio.

A vínculis peccatórum nostrórum absólvat nos omnípotens et miséricors Dóminus.

R. Amen.

V.
Iube, Dómine, benedícere.

Benedictio.

Evangélica léctio sit nobis salus et protéctio.

R. Amen.

Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum

Matt 28:18-20

In illo témpore: Dixit Iesus discípulis suis: Data est mihi omnis potéstas in cælo et in terra. Eúntes ergo docéte omnes gentes, baptizántes eos in nómine Patris, et Fílii, et Spíritus Sancti. Et réliqua.

Homilía sancti Gregórii Nazianzéni

In Tractatu de fide, post init.

Quis catholicórum ignórat Patrem vere esse Patrem, Fílium vere esse Fílium, et Spíritum Sanctum vere esse Spíritum Sanctum? sicut ipse Dóminus ad Apóstolos suos dicit: Eúntes baptizáte omnes gentes in nómine Patris, et Fílii, et Spíritus Sancti. Hæc est perfécta Trínitas in unitáte consístens, quam scílicet uníus substántiæ profitémur. Non enim nos secúndum córporum conditiónem, divisiónem in Deo fácimus; sed secúndum divínæ natúræ poténtiam, quæ in matéria non est, et nóminum persónas vere constáre crédimus, et unitátem divinitátis esse testámur.

V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.

R. Deo grátias.

R. Benedicámus Patrem et Fílium cum Sancto Spíritu:

* Laudémus et superexaltémus eum in sǽcula.

V. Benedíctus es, Dómine, in firmaménto cæli: et laudábilis et gloriósus in sǽcula.

R. Laudémus et superexaltémus eum in sǽcula.

V.
Iube, Dómine, benedícere.

Benedictio.

Divínum auxílium máneat semper nobíscum.

R. Amen.

Nec extensiónem partis alicúius ex parte, ut quidam putavérunt, Dei Fílium dícimus: nec verbum sine re, velut sonum vocis, accípimus: sed tria nómina et tres persónas uníus esse esséntiæ, uníus maiestátis atque poténtiæ crédimus. Et ídeo unum Deum confitémur: quia únitas maiestátis, plúrium vocábulo deos próhibet appellári.

V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.

R. Deo grátias.

R. Duo Séraphim clamábant alter ad álterum:

* Sanctus, sanctus, sanctus Dóminus Deus Sábaoth: * Plena est omnis terra glória eius.

V. Tres sunt qui testimónium dant in cælo: Pater, Verbum, et Spíritus Sanctus: et hi tres unum sunt.

R. Sanctus, sanctus, sanctus Dóminus Deus Sábaoth.

V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

R. Plena est omnis terra glória eius.

V.
Iube, Dómine, benedícere.

Benedictio.

Ad societátem cívium supernórum perdúcat nos Rex Angelórum.

R. Amen.

Dénique Patrem et Fílium cathólice nominámus; duos autem Deos dícere, nec póssumus, nec debémus. Non quod Fílius Dei Deus non sit, immo verus Deus de Deo vero; sed quia non aliúnde, quam de ipso uno Patre, Dei Fílium nóvimus, perínde unum Deum dícimus. Hoc enim Prophétæ, hoc Apóstoli tradidérunt: hoc ipse Dóminus dócuit, cum dicit: Ego et Pater unum sumus. Unum ad unitátem divinitátis, ut dixi, refert; Sumus autem, persónis assígnat.

V. Tu autem, Dómine, miserére nobis.

R. Deo grátias.

Te Deum

Te Deum laudámus: * te Dóminum confitémur.

Te ætérnum Patrem * omnis terra venerátur.

Tibi omnes Ángeli, * tibi Cæli, et univérsæ Potestátes:

Tibi Chérubim et Séraphim * incessábili voce proclámant:

Fit reverentia Sanctus, Sanctus, Sanctus * Dóminus Deus Sábaoth.

Pleni sunt cæli et terra * maiestátis glóriæ tuæ.

Te gloriósus * Apostolórum chorus,

Te Prophetárum * laudábilis númerus,

Te Mártyrum candidátus * laudat exércitus.

Te per orbem terrárum * sancta confitétur Ecclésia,

Patrem * imménsæ maiestátis;

Venerándum tuum verum * et únicum Fílium;

Sanctum quoque * Paráclitum Spíritum.

Tu Rex glóriæ, * Christe.

Tu Patris * sempitérnus es Fílius.

Fit reverentia Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem: * non horruísti Vírginis úterum.

Tu, devícto mortis acúleo, * aperuísti credéntibus regna cælórum.

Tu ad déxteram Dei sedes, * in glória Patris.

Iudex créderis * esse ventúrus.

Sequens versus dicitur flexis genibus Te ergo quǽsumus, tuis fámulis súbveni, * quos pretióso sánguine redemísti.

Ætérna fac cum Sanctis tuis * in glória numerári.

Salvum fac pópulum tuum, Dómine, * et bénedic hereditáti tuæ.

Et rege eos, * et extólle illos usque in ætérnum.

Per síngulos dies * benedícimus te.

Fit reverentia, secundum consuetudinem Et laudámus nomen tuum in sǽculum, * et in sǽculum sǽculi.

Dignáre, Dómine, die isto * sine peccáto nos custodíre.

Miserére nostri, Dómine, * miserére nostri.

Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, * quemádmodum sperávimus in te.

In te, Dómine, sperávi: * non confúndar in ætérnum.

Reliqua omittuntur, nisi Laudes separandæ sint.

V.
Dómine, exáudi oratiónem meam.
R.
Et clamor meus ad te véniat.

Orémus.

Omnípotens sempitérne Deus, qui dedísti fámulis tuis in confessióne veræ fídei, ætérnæ Trinitátis glóriam agnóscere, et in poténtia maiestátis adoráre Unitátem: quǽsumus; ut, eiúsdem fídei firmitáte, ab ómnibus semper muniámur advérsis.

Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

R. Amen.

V.
Dómine, exáudi oratiónem meam.
R.
Et clamor meus ad te véniat.
V.
Benedicámus Dómino.
R.
Deo grátias.
V.
Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
R.
Amen.