Vidi aquam
Ant. Vidi aquam egrediéntem de templo, a látere dextro, allelúja: et omnes, ad quos pervénit aqua ista, salvi facti sunt, et dicent: allelúja, allelúja.
Ps. Confitémini Dómino, quóniam bonus: quóniam in sǽculum misericórdia ejus.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Vidi aquam egrediéntem de templo, a látere dextro, allelúja: et omnes, ad quos pervénit aqua ista, salvi facti sunt, et dicent: allelúja, allelúja.
- V.
- Osténde nobis, Dómine, misericórdiam tuam, allelúja.
- R.
- Et salutáre tuum da nobis, allelúja.
- V.
- Dómine, exáudi oratiónem meam.
- R.
- Et clamor meus ad te véniat.
- V.
- Dóminus vobíscum.
- R.
- Et cum spíritu tuo.
Orémus. Exáudi nos, Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus, et míttere dignéris sanctum Angelum tuum de cælis, qui custódiat, fóveat, prótegat, vísitet atque deféndat omnes habitántes in hoc habitáculo. Per Christum Dóminum nostrum. Amen.