B
← Textus

Benedíctus

Blessed be the Lord God of Israel
Canticle of Zachary, sung at Laudes every day.
Luc. 1:68–79

1:68 Benedíctus Dóminus, Deus Israël: * quia visitávit, et fecit redemptiónem plebis suæ:

1:69 Et eréxit cornu salútis nobis: * in domo David, púeri sui.

1:70 Sicut locútus est per os sanctórum, * qui a sǽculo sunt, prophetárum ejus:

1:71 Salútem ex inimícis nostris, * et de manu ómnium, qui odérunt nos.

1:72 Ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris: * et memorári testaménti sui sancti.

1:73 Jusjurándum, quod jurávit ad Ábraham patrem nostrum, * datúrum se nobis:

1:74 Ut sine timóre, de manu inimicórum nostrórum liberáti, * serviámus illi.

1:75 In sanctitáte, et justítia coram ipso, * ómnibus diébus nostris.

1:76 Et tu, puer, Prophéta Altíssimi vocáberis: * præíbis enim ante fáciem Dómini, paráre vias ejus:

1:77 Ad dandam sciéntiam salútis plebi ejus: * in remissiónem peccatórum eórum:

1:78 Per víscera misericórdiæ Dei nostri: * in quibus visitávit nos, óriens ex alto:

1:79 Illumináre his, qui in ténebris, et in umbra mortis sedent: * ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.

Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.

Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.